DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER DECIMUS

 

DE DOMINIO DEI

 

––––––

 

CAPUT II

 

Omnem jurisdictionem creaturarum descendere a jurisdictione divina

 

8. A DIVINITATE omnis jurisdictio descendit ad creaturas, idque duplici modo: naturaliter, et supernaturaliter. Naturaliter, in ea quae sunt praestantiora et perfectiora, ad gubernanda inferiora et minus perfecta. Sic angelici spiritus habent auctoritatem ad regendum mundum corporeum, maxime hunc inferiorem, ut causa suum effectum, ut pater filium, quamdiu directione eget; et agens suum patiens, ut maritus uxorem; denique totum suas partes, nimirum respublica suos cives, hoc ipso enim quo multi coeunt in unam communitatem et rempublicam, seu in unum corpus politicum, hoc corpus jure naturae habet auctoritatem in singulos, quamdiu sunt ejus membra. Neque ad hoc requiritur alius singulorum consensus, quam qui necessarius est ut hujus corporis sint partes et cives: sicut in corpore naturali eo ipso quo aliquid est pars, subjacet gubernationi illius corporis et rationis in eo praesidentis. Itaque haec naturalis jurisdictio seu potestas gubernandi invenitur in quatuor combinationibus; nimirum in natura spiritali ad corpoream, in causa ad effectum, in agente ad patiens, in toto ad partem.

 

9. Reliquae jurisdictiones humanae descendunt ab istis, non modo naturali, sed hominum placito, idque tripliciter: nimirum, vel ex commissione, vel ex punitione, vel ex conventione. (I) Ex commissione nascitur triplex forma regiminis (1). Vel enim respublica libera, cum per se non possit se totum regere, sua potestate se privat, et eam committit uni, et tunc est Monarchia: vel committit eam pluribus et praestantioribus e republica qui absolute regant, et haec est Aristocratia: vel denique non se privat, sed eam retinens committit suas vices aliquibus tanquam suis officialibus, ea tamen lege ut praecipua quaeque (ut condere et abrogare leges, indicere bellum, et imponere vectigalia, et similia) sibi servet; et haec dicitur Politia et Respublica. Possunt autem hae formae variis modis misceri inter se et temperari. Nam etiam in monarchica forma plura vel pauciora optimatibus vel populo reservari possunt: similiter in aristocratica. Quia tamen jurisdictio communitatis est naturalis, numquam ita transfertur in unum vel plures, quin maneat in populo tanquam in radice; ut per eam possit populus deponere quos sibi praefecit, si justitiam servare nolint, et principatum in tyrannidem vertant, nec aliud remedium suppetat. Ex punitione, ut quando una respublica laesit aliam, et conventa de damno vel injuria non vult satisfacere. Tunc enim si ad arma ventum fuerit, et respublica laesa superet illam armis, potest eam sibi subjicere, et jurisdictionem ac dominium in eam sibi vindicare: quo pertinet etiam jurisdictio in servos bello captos. Ex conventione, ut, dum inter duas respublicas liberas convenit certare praelio, ut victa subsit victrici; sicut olim Romani, et modo Barbari faciunt. Atque hi sunt omnes modi, quibus jurisdictio naturalis communicatur.

 

10. (II) Supernaturaliter autem a Divinitate descendit jurisdictio primo et immediate in humanitatem Christi. Sicut enim femina aliqua, quantumvis sit per se ignobilis et infimae sortis, eo ipso quo assumitur a rege in uxorem, eique matrimonio copulatur, accipit quamdam jurisdictionem in totum regnum, quia quodammodo fit unum cum rege: ita etiam beatissima Christi anima totaque ejus humanitas, eo ipso quo assumpta est a Divinitate in unionem hypostaticam ad Verbum, accepit jurisdictionem et dominium excellentissimum in universam creaturam; idque duplici lege, naturali et positiva. Naturali, quia lex naturae est ut superiora et praestantiora regant inferiora: illa autem humanitas ratione unionis Verbi, est superior et praestantior omni alia creatura. Positiva, quia Deus constituit illam humanitatem, seu Christum, qua homo est, regem universi, nimirum coeli et terrae. Unde, Matth. 28 dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Merebatur enim ejus humiliatio, qua se humiliavit, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, ut supra omnia exaltaretur, ut testatur Apostolus, ad Philipp. 2.

 

11. Haec tamen potestas non est tam illimitata quam Divinitatis, ut per se constat, sed est restricta ad certum finem, nimirum ad salutem generis humani. Cum enim Christus qua homo, sit Redemptor generis humani, data est ei in humanitate omnis jurisdictio congrua ad perducendos homines ad salutem. Itaque, cum omnia officia et ministeria angelorum, et totus hic mundi cursus sit propter salutem hominum (omnia enim sunt propter electos (2)), habet jurisdictionem in omnes angelos, et in universam naturam corpoream. Unde potest cuilibet angelo suum ministerium assignare, et ut hanc vel illam animam, hoc vel illud regnum custodiat, imperare: diabolo vires ad tentandum ac nocendum in corpore vel animo laxare aut contrahere: circa coelos et elementa varia signa edere, horrendas mutationes efficere, pestem, famem, bellum mortalibus inferre, imperia transferre, et de omnibus regnis, eorumque bonis pro suo arbitratu disponere. Potuit ipse fundamenta Religionis Christianae (nimirum Sacramenta et Sacrificium) instituere, eorumque numerum, materiam, formam, effectum, modum, et obligationem definire. Ipse mentes hominum illuminare, voluntates ad se convertere, et peccata omnia etiam absque Sacramentis condonare; ipse quos voluerit salvare potest, singulari eos gratia dirigendo et protegendo; reprobare seu rejicere a sua cura qui id merentur, quamvis neminem ita deserat aut rejiciat in hac vita, quin relinquat illi satis auxilii ut possit redire ad veniam. Denique ipse horrenda illa signa, quae exitium universale praecurrent, ad hominum poenitentiam excitandam patrabit: ipse orbem accendet, et montium fundamenta comburet; ipse angelos et homines, vivos et mortuos ad judicium vocabit; ipse singulorum opera et cogitationes omnes discutiet, examinabit, ponderabit, et singulis pro meritis rependet; ipse catastrophen mundo imponet, ejusque clausulam efficiet, et regnum futuri saeculi inchoabit. Haec est jurisdictio Christi Regis et Domini nostri, quae ex Scripturis manifeste colligitur (3).

 

12. (III) A Christi humanitate descendit immediate in summum Pontificem. Hic enim non a Cardinalium Collegio, aut ab Ecclesia universali jurisdictionem accipit, sicut reges a populo; sed, posita legitima electione Cardinalium, Christus Dominus immediate ei jurisdictionem tribuit, et Ecclesiae gubernacula committit. Non tamen idcirco dici potest summus Pontifex jure humano hanc potestatem habere: quia, etsi descendat ab humanitate Christi, tamen confertur a persona Verbi, quae est Deus; actiones enim sunt suppositorum. Unde, sicuti alia, quae Christus Dominus noster statuit, sunt juris divini, ut Sacramenta et Sacrificium; ita etiam auctoritas pontificia jure divino constat, et a Deo immediate datur, nimirum ex vi illius ordinationis, qua statuit ut Petrus, et omnes ejus legitime electi successores, hanc potestatem in totam Ecclesiam haberent.

 

13. Haec tamen potestas in Pontifice (4) non est ita illimitata sicut in Christo: non enim summus Pontifex accepit jurisdictionem in angelos, aut in defunctos, neque etiam directe in infideles, aut in bona temporalia regnorum; neque ad constituenda Religionis Christianae fundamenta, aut ad aliquid in illis mutandum, aut ad conferendam gratiam absque Sacramentis. Haec enim omnia sibi Dominus reservavit, tanquam pertinentia ad potestatem excellentiae, quae media est inter potestatem Divinitatis et summi Pontificis. Sed accepit omnem potestatem necessariam ad regendam Ecclesiam Christi, juxta principia et fundamenta a Christo tradita, eamque amplificandam et perducendam ad finem supernaturalem, ad quem ab ipso est instituta. Constituit illum Dominus suum Vicarium in absentia sua corporali, donec veniat ad judicium, et Ecclesiam suam transferat in coelum. Quod insinuatur illis verbis Matth. XXIV: Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem, cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem.

 

14. (IV) Vicarius autem debet habere omnem potestatem sui ordinarii, quae prudenti judicio censetur necessaria ad regendum subditos: alioquin non poterit eos regere sicut ordinarius, cujus vices gerit: idque maxime necessarium est, quando ordinarius toto tempore regiminis est procul absens, nec consuli potest per nuntios vel litteras. Sicut si rex Hispaniae constitueret apud Indos vicarium perpetuum absque recursu, deberet illi dari auctoritas regia ad omnia ea quae sunt opportuna bono publico; nimirum ad condendas leges, ad puniendos quosvis subditos delinquentes, ad indicendum bellum, ad evertendas urbes rebelles, et similia; quae ipse cum concilio suo judicaret ad bonum regni illius conducibilia. Eodem modo summus Pontifex debet habere omnem potestatem ad faciendum quidquid ipse cum suo concilio ad bonum Ecclesiae judicabit esse expediens.

 

15. (V) A summo Pontifice descendit jurisdictio spiritalis seu supernaturalis ad reliquos Ecclesiae praelatos certo quodam ordine, mediate vel immediate, et in omnes qui quoquo modo ordinariam vel delegatam potestatem habent. Hoc tamen intellige de jurisdictione fori externi, quae consistit in potestate regendi subditos, per quinque illos actus supra memoratos. Si enim loquamur de jurisdictione fori conscientiae ad absolvendum a peccatis, alia forte est ratio. Existimo enim, hanc jurisdictionem, quatenus se tenet ex parte causae efficientis, esse immediate a Christo Domino per sacramentum ordinis sacerdotalis. Etsi enim per hoc sacramentum non dentur subditi actu, datur tamen omnis potestas necessaria ex parte causae efficientis, et operantis remissionem peccatorum. Ratio est, quia potestas remittendi peccata et justificandi peccatores est sublimissima, et plane divina, sicut et potestas consecrandi.

 

16. (VI) Quis enim potest remittere peccata, nisi solus Deus? Unde, par non est ut conferatur ab homine, sed immediate a Christo Domino vi sacramenti. Confirmatur, quia si, praeter hanc potestatem quae confertur ordinatione, requiritur alia quaedam potestas seu jurisdictio collata sola concessione summi Pontificis, vel alterius praelati, ut ex illis duabus fiat una integra potestas activa absolvendi a peccatis: sequetur potestatem ordinis esse mancam, et quasi dimidiatam, seu inchoatam, quae debeat compleri jurisdictione humana: ac proinde integram potestatem absolvendi constare et conflari ex duplici potestate seu jurisdictione, quarum altera sit immediate a Christo, altera ex concessione praelati. Quod non videtur rationi consentaneum: longe enim perfectius est, ut tota potestas, quae effective causat remissionem et justificationem, sit immediate a Christo; et jurisdictio illa quae datur a praelato, solum sit veluti applicatio materiae, et per eam dentur subditi, sine quibus potestas activa non potest exire in actum. (VII) Unde illa jurisdictio se habet ut necessaria conditio, non ut pars virtutis activae remittendi peccata. Aliud enim est, habere potestatem remittendi peccata necessariam ex parte causae effectricis; aliud, habere actu subditos, in quos ea utaris, ut multis exemplis ostendi potest. Verum fusior de his tractatus non est hujus loci. Vide Gabrielem Vasquez, tom. IV De sacramentis, q. 93, a. 1. dub. 2.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 117-121.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 111-115.

 

Notae:

(1) ARISTOT. lib. 3. Polit. cap. 5.

 

(2) Hebr. 1. Rom. 8.

 

(3) Psal. 109. DAN. 7. Matth. 28. Philipp. 2. Apoc. 1 et 5.

 

(4) Insinuatur MATTH. 16. JOAN. 21.

 

Tituli marginales:

(I) Triplex forma regiminis ex commissione Reipublicae.

 

(II) Supernaturalis jurisdictio.

 

(III) Jurisdictio summi Pontificis immediate datur a Christo, posita legitima electione.

 

(IV) Potestas Vicarii qualis esse debeat.

 

(V) Jurisdictio spiritualis a summo Pontifice.

 

(VI) Jurisdictio fori concientiae a Christo.

 

(VII) Applicatio materiae.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: