DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER NONUS

 

DE BENIGNITATE, ET SIMUL DE AMORE DEI

 

––––––

 

CAPUT V

 

Recollectio precatoria de benignitate divina

 

22. O QUAM suavis et benignus est, Domine, in omnem creaturam spiritus tuus! Tu enim cum nullius indigeres, tibi ipse sufficientissimus, omnia ex nihilo condidisti, ut singulis, pro captu cujusque, bonitatis tuae dulcedinem, et pulchritudinis tuae specimen impertires. Non commodi aut utilitatis tuae causa ea fecisti, sed ut ipsis esset bene, ut ipsa pro modulo suo bonis tuis participarent, et benignitatis tuae gustarent fructum.

 

23. Itaque a te omnia ex abysso sui nihili excitantur, accipiunt esse adeo omnibus amabile, accipiunt speciem et pulchritudinem, appetitum boni et fugam mali, vires et functiones, impetus et motus, situm et ordinem, perfectionem et terminum. Singulis enim donas quod cuique commodum et amabile. Animantibus etiam sensum boni et jucundi multiplicem largiris, et beatitudinis quamdam umbram et extremum απήχημα.

 

24. Hinc omnia te laudant, tacitisque vocibus tibi sacrum hymnum pangunt, quo tuam potentiam, sapientiam, bonitatem, et providentiam clarissime celebrant. Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (1).

 

25. Sed longe excellentius in nostro genere haec benignitas tua elucet. Tu enim nos ad imaginem et similitudinem tuam condidisti, vultus tui charactere nobis impresso, intellectu, memoria et voluntate instruxisti, quibus capaces Divinitatis, gloriae et beatitudinis tuae effecti sumus, divinis praesidiis et ornamentis ad haec tanta bona promerenda et consequenda cumulasti, angelos in tutelam et directionem assignasti, denique totum mundum cum omnibus bonis et opibus suis in domicilium et solatium nostrum fecisti, et nobis tradidisti. Quid his beneficiis majus, hac benignitate admirabilius cogitari possit, praesertim cum eo consilio haec omnia feceris, ut nos in divinum statum eveheres, beatitudinis tuae participes efficeres?

 

26. Cum enim omnis gloriae et beatitudinis ex teipso superplenissimus sis, non potuit se continere benignitas tua, quin tantorum bonorum creaturam suam faceret participem. Hinc consilium condendi angelos et homines, qui tantae rei essent capaces; et propter homines mundum universum, et opes ejus omnes. Quis umquam monarcha terrenus extremae sortis mancipia evexit ad communionem regni? Et tamen in his est naturae paritas, et solius fortunae rerumque externarum discrimen; nos vero non solum infinite a te distamus naturae conditione, sed etiam infimum gradum inter creaturas intelligentes tenemus. Nihilominus prae caeteris omnibus nos dilexisti, et divitias bonitatis tuae copiosius in nos effudisti; nimirum hoc est benignitatis ingenium, demittere se ad infima, curare infirma, colligere abjecta, attollere humilia, et ubi major est inopia, ibi magis suas opes erogare et opem ferre (2).

 

27. Vere tu es amor omnipotens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, aeterna dulcedo, creans mentem ad te participandum, vivificans ad sentiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. Sic nos coronas in misericordia et miserationibus, sic undique beneficiis tuis imples et cingis, ut nobis benignitatem et amorem tuum declares, et ad vicissim amandum excites.

 

28. Nimirum reducere nos per amorem instituisti in nostrum principium, unire tuae bonitati et pulchritudini, transformare in teipsum. Nullus erat ad hoc efficacior modus quam amoris. Amor enim est vis extatica et unitiva, faciens ut a nobis excedamus, et in te transferamur. Non poteramus in te mutari per naturam, esse nostro creato salvo manente, sine quo nullius rei sensum, nullam capacitatem boni habere possumus, cum absque eo mera vanitas simus et nihil. Quod fieri non poterat per naturam, molitus es per amorem. Hunc mille modis in nobis accendis, ut ejus ardore in te colliquescamus et absorbeamur, sicut aquae gutta in vini dolium immissa, in vinum convertitur, si colorem et saporem spectes, salva manente aquae substantia. Amor enim facit amantem affectu et sensu a se deficere, et in dilectum mutari, ut nullum inter se et dilectum percipiat discrimen. Ita enim amantem erga dilectum afficit, ut quantum in se est, vi affectus suum esse exuat, ut induat dilectum, unumque cum illo evadat. Nihil amplius de se suisque commodis cogitat, non secus ac si jam in natura rerum esse desiisset; sed totus cogitatione et affectu est in dilecto, ejusque dumtaxat bona cogitat, desiderat, et procurat. Tunc potest dicere cum Apostolo: Vivo, non jam ego, vivit vero in me Christus (3). Sic amor facit hominem oblivisci sui, a se deficere, sibi mori, et vivere in dilecto. Hoc modo qui adhaeret Deo, unus spiritus cum illo efficitur. Haec est perfectio et consummatio sanctorum, et vita aeterna, unum cum Deo per vim amoris effici.

 

29. Sic ad exemplar nostrum primaevum revertimur, in quo ab aeterno extitimus, non per esse aliquod reale nobis intrinsecum, sed per vim ideae et conceptionis mentis divinae, quae facit ut in mente divina ab aeterno extiterimus, vixerimus, et luxerimus, cum in nobis nihil essemus. Hinc per amorem processimus in nostrum esse creatum, sicut forma domus ab artifice prodit in opus et materiam, et sicut imago ex mente pictoris in tabulam. Huc rursus per amorem reducimur, et reducti unimur, et transformamur in ideam nostram: sicut si imago e tabula posset se in mentem pictoris penetrare, et ibidem suo exemplari intime se conjungere.

 

30. Per amorem ad nos descendis, ut amoris in nobis ardorem accendas, et per illum sursum corda nostra rapias, et in te convertas. Sicut ignis vi ardoris sui omnia in se convertit, sic tu, ignis consumens, vi amoris. Accende corda nostra igne amoris tui, et ea in te converte, ut nihil praeter te et tua cogitemus, nihil sapiamus, nihil sentiamus, nihil loquamur, nihil optemus. Ille nos excedere faciat a nobis, nostrique, quasi non simus, oblivisci, et in te migrare, in te commorari, vivere et delectari; ille vitam nostram gloriae tuae impendere, nulla pericula formidare, nullos labores detrectare. Ille omnia mundana nobis vertat in amaritudinem, et omnia aspera pro te suscepta in dulcedinem, ut contumeliam putemus gloriam, inopiam divitias, persecutiones prosperitatem, infamiam nominis celebritatem, morbos solatia, mortem vitam. Omnia enim hujus vitae mala amore tui tolerata, meliora sunt omnibus hujus saeculi bonis: si enim compatimur, et corregnabimus. Per illum tu nobis sis vita et refectio, domicilium et possessio, divitiae et gloria, fortitudo et refugium, quies et solatium, protectio et securitas, gaudium et beatitas. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 111-114.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 105-108.

 

Notae:

(1) Psal. 18.

 

(2) S. BERN. l. 5 De consideratione.

 

(3) Gal. 2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: