DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER DECIMUS

 

DE DOMINIO DEI

 

––––––

 

CAPUT PRIMUM

 

Dominium jurisdictionis esse in Deo eminentissime

 

1. (I) DOMINIUM generatim est duplex: jurisdictionis, et proprietatis. Dominium jurisdictionis est potestas gubernandi subditos; a tali enim potestate superiores dicuntur passim domini. (II) Hujus potestatis sunt quinque actus: praecipere, prohibere, permittere, punire, praemiare; in his enim consistit tota gubernatio superiorum. Praecepto imponitur obligatio ad aliquid faciendum. Prohibitione ad aliquid non faciendum. Permissione datur facultas aliquid faciendi vel licite, vel saltem impune. Punitio est irrogatio mali poenae propter malum culpae, unde a malo culpae committendo absterret; et ubi jam commissum est, ordinem justitiae violatum instaurat. Praemiatio est boni jucundi pro bono honesto retributio; haec ad bonum patrandum allicit, et patratum majore bono remunerat.

 

2. (III) His positis, dico hoc dominium eminentissime esse in Deo. Primo, quia solus Deus habet illud a se, ceteri omnes a Deo, vel mediate, vel immediate. Sicut enim solus a se habet ipse subditos, ita solus a se habet in illos auctoritatem et jurisdictionem. Secundo, quia se extendit ad omnem naturam rationalem, ad omnes reges et monarchas, et ad omnes angelicas coelestesque potestates. Sicut enim omnia ab ipso essentialiter dependent, ita quoque essentialiter ei sunt subjecta, unde nihil potest ab ejus jurisdictione esse exemptum. Quare merito dicitur (1) Rex regum, et Dominus dominantium: imo ipse solus Rex, ipse solus Dominus, solus Altissimus; ceteri omnes sunt subditi, servi, et mancipia. Neque tantum in omnem naturam rationalem imperium et jurisdictionem habet, sed etiam in naturam irrationalem et insensibilem: omnia enim serviunt ipsi, ejusque imperium suo quodam modo sentiunt. Unde, cum Dominus imperavit ventis et mari, facta est tranquillitas magna, Mat. 8; ubi B. Hieronymus: Ex hoc loco, inquit, intelligimus quod omnes creaturae sentiant Creatorem non errore haereticorum, qui omnia putant animantia, sed majestate Conditoris; quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt. Quis umquam regum terrae ventis et mari, vel alteri naturae insensibili praecipere potuit?

 

3. Tertio, complectitur ejus jurisdictio omnia loca et tempora, Unde, I ad Timoth. 1, dicitur Rex saeculorum, quia omnibus saeculis et praeteritis et futuris dominatur, et ubique tenet imperium, in coelo, in terra, in mari, in inferno. Item, Psalmo 144: Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem. Hinc, Apocalypsis 5, dicitur: Omnem creaturam quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas (Graece κράτος, imperium) in saecula saeculorum.

 

4. Quarto, quia habet amplissimam et illimitatam potestatem praecipiendi et vetandi: posset enim praecipere omnia opera bona nobis possibilia. Unde omnia sua consilia posset facere praecepta, et imponere nobis omne genus austeritatum et poenitentiarum, jejunium, cilicium, chameuniam, flagellationes, et alia hujusmodi usque ad nostri peremptionem. Posset vetare omnes commoditates et recreationes sub peccato mortali. Denique nihil est adeo leve vel adiaphorum, quin possit illud certa consideratione efficere grave, et suo praecepto necessarium; quod autem non faciat, sed pauca et facilia mandet quae ipsa naturae rectitudo postulat, benignitatis ejus est, non juris et potestatis defectus.

 

5. Quinto, habet summam potestatem puniendi: potest enim punire non solum in corpore, quovis genere tormenti illud affligendo; sed etiam in anima, idque poena acerbissima et aeterna; nec ulla est tanta poena, quin possit infligere majorem.

 

6. Sexto, habet summam potestatem in remunerando: rependit enim pro obedientia et obsequiis sibi praestitis praemium aeternum, nimirum gloriae et beatitudinis suae consortium. Terreni principes aulicis et ministris suis non nisi terrena et externa, quae ipsi in terra inveniunt, pro omnibus obsequiis dare possunt: sanitatem, robur, pulchritudinem, vitam longam, sapientiam non possunt. Deus autem non solum ista omnia excellentissimo gradu, sed etiam longe majora quam mens capere possit, servis suis pro exiguis laboribus confert.

 

Septimo, non solum ipsius est omnia mala punire, et omnia bona remunerari; sed etiam poenas et praemia singulis laxare et definire: neque enim alterius hac in re praescriptum, sed suum decretum sequitur.

 

7. Ipse igitur supremam in omnes, omni loco et tempore, et quoad omnia jurisdictionem habet, tanquam Rex regum, et Dominus dominantium. Ipse rex saeculorum, in cujus ditione omni tempore universa sunt posita, cujus voluntati nemo potest resistere (2). Ipse supremus legislator, a quo omnis lex justa descendit; qui pro suo arbitrio potest nobis leges imponere vel laxare; qui omnium culparum poenas, et omnium meritorum praemia taxavit. Ipse supremus judex, qui angelos et homines, vivos et mortuos est judicaturus, et singulis pro meritis praemia vel supplicia retributurus; qui etiam intimas et occultissimas cogitationes nostras in lucem proferet, discutiet, ponderabit; cui de omni verbo otioso reddituri rationem.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 115-117.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 108-110.

 

Notae:

(1) 1 Tim. 6.

 

(2) 1 Tim 6. Ibid. 1 Esther 13.

 

Tituli marginales:

(I) Dominium jurisdictionis.

 

(II) Quinque ejus actus.

 

(III) Est in Deo eminentissime.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: