S. PETRUS CANISIUS SI
DOCTOR ECCLESIAE
––––––––
Haec tria suppono indubitata: 1. christianos omnes obligari ad festa Ecclesiae observanda multoque magis religiosos; 2. inter omnia festa, magis observanda, quae magis solemnia, quia fundata in Veteri et Novo Testamento et inde ab initio a fidelibus semper solemniter observata; 3. Pentecosten esse unum ex hujusmodi principalibus festis totius anni. Pentecoste est proprium festum Spiritus Sancti, quia hodie se orbi manifestavit visibilibus signis et maximis miraculis, quae facta sunt, cum in Apostolis, primis Evangelii praedicatoribus, tum in primis christianis, et quia per ejus adventum res omnis christiana suum accepit exordium, Ecclesia fundata et lex gratiae promulgata, juxta illud: De Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem (Is. 2, 3). Dico, hodie praecipue nobis meditandum esse:
I. QUOMODO SPIRITUS SANCTUS AD PRIMOS DISCIPULOS A TRINITATE MITTATUR ET A PRIMIS FIDELIBUS IN JERUSALEM ACCIPIATUR.
II. QUOMODO EADEM TRINITAS ADHUC MITTAT EUMDEM SPIRITUM ET NOS ILLUM ACCIPERE DEBEAMUS, quia est festum de missione et acceptione Spiritus Sancti, tertiae personae in divinis, omnibus necessariae, qui a Patre creati et a Filio redempti sunt, ut meritorum Christi et justitiae christianae participes fiant.
I. Spiritus Sanctus est et fuit semper fons bonorum et donorum omnium, quae in ipsis fidelibus inveniuntur. Haud dubie fuit in prophetis et credentibus Veteris Testamenti, sed aliter missus est in Apostolos et primos Christi fideles :
1. Cum visibili externoque signo ignis et linguarum ignearum.
2. Missus patenter, ut etiam cives Hierosolymitani admirarentur et tota domus commoveretur.
3. Missus cum ineffabilibus donis: repleti sunt enim omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui variis linguis et ab omnibus intelligebantur nationibus.
4. Missus efficaciter, operans in praedicatoribus et auditoribus, non sine multis miraculis passim editis.
5. Missus est ad confirmandos Apostolos in gratia.
6. Missus ad illuminandos et instruendos ignorantes, ad confortandos timidos, ad fundandam et regendam Ecclesiam, ad gentes omnes convertendas.
7. Missus denique, ut faceret Apostolos piscatores hominum et patres omnium fidelium.
II. Spiritus Sanctus hodiedum quidem non amplius mittitur visibiliter, sicut in die Pentecostes missus fuit, nec operatur visibiliter illa mirabilia, quae fecit in Apostolis; nec enim opus est signis externis, sicut tunc opus erat. Mittitur autem adhuc nunc quotidie et operatur invisibiliter, quae tunc visibiliter fecit. Spiritus enim Sanctus est, qui quotidie mundat infantes et adultos per lavacrum regenerationis, effundens abunde gratiam, ut sint filii Dei, et cum gratia dona sua, fidem, spem et caritatem communicat; ipse est, qui baptizatos confirmat, ut crescant et confortentur in gratia et libere fidem confiteantur; ipse est, qui per sacramentum ordinis idoneos facit Ecclesiae ministros; ipse est, qui dissolvit vincula peccatorum, quoties in sacramento confessionis absolvimur a sacerdote; ipse est, qui mittit et docet ministros verbi et per eos nos illuminat, erudit, convertit, accendit; ipse est, qui verbum eorum reddit efficax; ipse est, qui nos erudit, arguit, solatur in cruce, excitat dormientes, qui adjuvat infirmitatem nostram, qui docet et facit nos orare et impetrare, qui certos nos facit de credendis per matrem Ecclesiam, qui dat nobis caritatem, ut possimus et velimus praecepta Dei servare et obedire; nam sine ejus gratia nemo potest Deum diligere super omnia.
QUAE NOS IMPEDIUNT AD SPIRITUM SANCTUM ACCIPIENDUM?
Certum est, Spiritum Sanctum libenter venire ad quemlibet dispositum, sed non ad invitum, quia requirit voluntatem et desiderium hominis.
1. Impedit obduratio cordis, qua quis non vult audire Spiritum Sanctum, arguentem et exigentem veram animae conversionem, et scienter manet in malo statu, in tepore. Hoc est resistere Spiritui Sancto. Oportet autem libenter audire Spiritum Sanctum, non tantum consolantem, sed et redarguentem. Beati, qui sic eum audiunt et compunguntur et convertuntur, quia conversos ungit et consolatur Paraclitus.
2. Impedit nos ignorantia bene tractandi hunc hospitem; negligimus vel male observamus praecipua tempora, quibus nos vult visitare, illuminare, purgare, accendere et in nobis operari, nos confortare. Haec tempora sunt tempus orationis mentalis et vocalis, tempus examinis, tempus missae, communionis, tempus exercitiorum. Sed deest nobis viva fides, fervor et spiritus humilitatis et contritionis.
3. Impedit incuria munditiei cordis et conscientiae, quia non sollicite vitamus parvos defectus et minimas maculas. Spiritus enim Sanctus est amans puritatis et proinde puros et sanctos animos requirit ad inhabitandum. Haec columba fugit loca sordida et foetida.
4. Impedit modica cura nostra in fovendis sanctis et piis cogitationibus et desideriis, quibus Spiritus S. vult nutriri cor nostrum, ut majorem habeat causam accendendi in nobis ignem et ardorem caritatis.
5. Impedit effusio ad exteriora, qua fit, ut raro redeamus ad cor et non observemus, quo spiritu agitemur, juxta illud: Nescitis, cujus spiritus estis (Luc. 9, 55). Saepe agitamur spiritu vanitatis, vanae gloriae, proprii sensus, impatientiae, sensualitatis, nec discernimus spiritus, juxta illud: Nolite omni spiritui credere (1. Joan. 4, 1). Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei (Rom. 8, 14). Inde fit, ut saepe multum laboremus, sed nihil apud Deum lucremur, praesertim quia magis ex impetu naturae, ex consuetudine procedimus, quam ex spiritu devotionis, et in multis nos ipsos quaerimus sine pura intentione Deo serviendi et placendi.
6. Impedit defectus caritatis fraternae. Est enim Deus pacis, unitatis, est ipsa caritas, aversatur dissensiones animorum, contentiones, lites, iram, odium, aversiones et omnia, quae militant adversus caritatem.
7. Impedit perturbatio animi et cordis. Spiritus enim Sanctus requirit quietum et pacificum animum, quia in pace factus est locus ejus (Ps. 75, 3).
8. Impedit defectus sinceritatis et simplicitatis. Spiritus enim Sanctus odit duplicitatem et disciplinae effugit fictum (Sap. 1, 5); amat simplices et innocentes, rectos corde.
9. Impedit pigritia et negligentia recurrendi in nostris necessitatibus ad hunc Spiritum Sanctum, qui est rector Ecclesiae, pater pauperum, donator munerum, fons omnis gratiae, qui docet nos orare, adjuvat infirmitatem nostram, qui nos illuminat, dat velle et perficere, infundit gratiam et caritatem, per quam amamus et implemus praecepta, vota, regulas, vincimus repugnantias, tentationes, et aemulamur charismata meliora; non satis invocamus illum in nostris et aliorum necessitatibus, sicut facit Ecclesia, toties inclamans: Veni Sancte Spiritus, Veni Creator Spiritus. Obliviscimur, quod simus baptizati et confirmati, vocati et electi ad Societatem, tot cumulati donis naturae et gratiae, ut simus ejus instrumenta ad procurandam gloriam Dei et salutem animarum, et quod sine ejus auxilio et gratia nihil possimus et cum eo omnia.
QUOMODO NOS PRAEPARARE OPORTET AD ACCIPIENDUM SPIRITUM SANCTUM?
En Apostoli nobis praelucent exemplo. Quomodo ipsi se praeparant?
1. Obedientia erga Christum, qui jusserat illos manere in Jerusalem, donec induerentur virtute ex alto.
2. Separatione a rebus mundi.
3. Caritate et concordia; erant unanimes pariter in uno loco.
4. Oratione; erant perseverantes in orationibus, laudantes et benedicentes Deum.
5. Desideriis ardentibus accipiendi Spiritum Sanctum.
Jam quis non ardenter cupiat Spiritum Sanctum, cujus proprium est parvulos instruere, pauperes ditare, errantes in viam reducere, moestos consolari, aegrotos sanare, debiles confortare, frigidos accendere igne illuminante, calefaciente, impura et terrena exurente, super se rapiente in sublime et in Deum convertente? Quis non cupiat Spiritum Sanctum, adjuvantem infirmitatem nostram in pugna quotidiana et ungentem gratia sua milites Christi, dantem os et sapientiam ad docendum et erudiendum, cujus dona tam desideranda, cujus fructus sunt: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Gal. 5, 22. 23), sed praecipue caritas Dei et proximi?
––––––––––
Beati Petri Canisii S. J. Exhortationes domesticae. Collectae et dispositae a Georgio Schlosser, ejusdem Societatis presbytero. Ruraemundae 1876, pp. 205-211.
Notae:
(1) Cf. 1) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Exhortationes domesticae. 1. De Adventu Domini. 2. De Natali Domini. 3. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore? b) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. c) Catechismi Latini et Germanici.
2) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).
3) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej).
4) S. Franciscus Xaverius, Uberrima Symboli declaratio.
5) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
6) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
7) P. Henricus Marcellius SI, Theologia Scripturae divinae.
8) P. Jacobus Tirinus SI, In universam Sacram Scripturam commentarius. Tom. IV. Novum Testamentum.
9) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.
10) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis.
11) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
12) Sac. Andreas Retke, Patrologiae compendium scholis accomodatum.
13) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
14) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.
15) S. Bonaventura, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.
16) Sac. Bernardus Jungmann, Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. a) Tractatus de Gratia. b) Tractatus de Verbo incarnato.
17) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.
18) P. Armandus Plessis SMM, Manuale Mariologiae dogmaticae.
19) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.
20) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.
21) P. Joannes Dirckinck SI, Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui lux est.
(Notae ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: