EXHORTATIONES
DOMESTICAE
JOANNES DIRCKINCK SI
PRO FESTO PENTECOSTES.
EXHORTATIO I
Ostendit Spiritum Sanctum esse lucem, quem ut
accipiamus, removendas esse tenebras.
THEMA: Lux
venit in mundum, et dilexerunt homines
magis tenebras, quam lucem (Joan. 3, 19).
Sanctissima Trinitas Dominus Deus noster lux est, omni obscuritate, omni caligine et umbris tenebrarum carens. Ita scribit S. Joannes Apostolus 1 Joan. 1, 5: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Deus lux est substantialis et increata, et quidem triplex: 1) formalis, 2) idealis, 3) causalis, seu causa omnis lucis corporalis et spiritualis hominum et Angelorum, gratiae et gloriae. S. Joannes Damascenus lib. 2, de Fide c. 11 Sanctissimam Trinitatem comparat luci, sive soli reflexo in nube, puta parelio, in quo tres videntur soles, cum tamen unicus tantum sol existat. S. Dionysius Areopagita de divin. Nom. c. 2 Sanctissimam Trinitatem repraesentat per tria lumina domum eandem illuminantia una luce et indistincta quadam distinctione. Atque haec lux Deitatis et Trinitatis, licet in se sit clarissima, nobis tamen obscura est caligo, eo quod acies nostra solem illum tam fulgidum, tam sublimem, tam supernaturalem rectis et irretortis oculis intueri non valeat. Deus Pater lumen est luminosum et primum, vocaturque Pater luminum (Jac. 1, 17). Filius est lumen rectum et primo procedens (a), suaeque luci commensum et adaequatum. Ego sum lux mundi, ait. Spiritus S. est quasi lumen reflexum, puta, splendor: procedit (b) enim ex mutuo ideoque reflexo amore Patris et Filii. Spiritus Sanctus in hymno Ecclesiae vocatur lux beatissima.
De hac igitur luce in praesenti tractabimus, quamque sit praeclara, et quinam homines magis diligant tenebras, quam lucem, dilucidabimus.
I. Quemadmodum lux symbolum est Dei, Christi, Spiritus Sancti et gratiae, ita tenebrae symbolum sunt diaboli, ignorantiae, infidelitatis, haeresis et peccati; quae proinde longe sunt a Deo. Primo igitur Spiritus Sanctus lux est increata et substantialis, quae venit in mundum, quando Hierosolymis in coenaculo super centum et viginti personas descendit in figura igneae linguae lucentis et ardentis: Apparuerunt enim illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos illorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto (Act. 2, 3 sq.). Deinde haec increata lux postea super alios et alios descendit et venit in mundum, nimirum in illos, quibus Apostoli manus imposuerunt, et qui ita acceperunt Spiritum Sanctum et loquebantur variis linguis magnalia Dei. Tertio haec signa visibilia seu perceptibilia cessarunt quidem postea, sed non emansit Spiritus Sanctus, qui venit super alios et alios, quos succendit, illuminavit et perfecit mutavitque in viros alios, perfectos et admirandos. Quarto sic hodiedum venit Spiritus Sanctus in mundum, in eos, qui obicem non ponunt et magna sese diligentia praeparant. Ut igitur nos excitemur ad animum pro viribus praeparandum, ad excipiendam hanc lucem increatam et substantialem, consideranda nobis est haec lux, ut ex cognitione ejus in nobis amor et desiderium generetur. Itaque eam cum luce hac visibili comparemus.
1. Sicuti lux visibilis est qualitas nobilissima et quasi caelestis atque aurea, a sole profluens, omnia inaurans, sine qua omnia confusa et tenebris sepulta jacent: ita Spiritus Sanctus nobilissimus est Spiritus a Patre Filioque procedens, qui quando in anima est per suam gratiam, anima est quasi caelestis et inaurata, et veste charitatis aurea seu vestitu deaurato circumdata tanquam regina formosissma. Spoliata autem luce Spiritus Sancti ejusque gratia, anima est quasi obscura, denigrata super carbones, terrena, tenebricosa, omni pulchritudine et luce carens. Quis igitur nostrum, charissimi, hoc clare intelligens, non anhelet ad Spiritum Sanctum? quis eum non saepe et ferventer per diem petat? quis non ingeminet: O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium?
2. Sicut lux visibilis est laetissima et jucundissima, quia omnium animos exhilarat et moerorem pellit (orto enim sole aves cantant, animalia gaudent et anhelant ad pastum, homines cum gaudio ad labores suos pergunt): ita Spiritus Sanctus est Consolator et Paracletus, qui omnium desolatorum animos laetificat, consolatur et anxietates depellit. O si liceret nobis hanc laetitiam et consolationem degustare, quantopere ad lucis hujus adventum anhelaremus? quanta laetitia, orto hoc sole, ad opus nostrum et labores pro gloria Dei exantlandos properaremus? quoties suspiraremus: Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium?
3. Sicut lux visibilis est utilissima (nam ad multa servit; illuminat enim oculos, tenebras discutit, viam ostendit, rerum varietatem demonstrat: Sine luce noctu aurum conculcatur ut ferrum, ait S. Basilius): ita Spiritus Sanctus animam illuminat, tenebras et coecitatem mentis depellit, viam ad caelum ostendit, ad mandatorum Dei et consiliorum observantiam impellit, rerum caelestium cognitionem impertit, inter caelestia et terrena, corporalia et spiritualia, temporalia et aeterna discrimen ostendit (c). Quanta igitur diligentia ad hoc donum, ad hanc lucem par est animam disponere, et in desideria ferri: Veni Pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium.
4. Sicut lux visibilis est pulcherrima quia stellas, caelos, solem, lunam, elementa, et omnia, quae in mundo sunt, ornat, suisque coloribus illustrat, sine qua omnia deformia, obscura, atque confusa squallent (sicut globus crystallinus, inquit S. Basilius, a sole illustratus splendorem emittit): ita Spiritus Sanctus pulcherrimus est, ornat caelos, et omnes ad quos deverterit (d); suis donis Ecclesiam condecorat; donumque sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis, ac timoris Domini largitur. Et haec lux venit in mundum, et veniet in animam tuam: qua igitur industria te comparabis, ut hac pulchritudine gaudeas?
5. Lux visibilis est foecundissima, et fertilissima, per quam omnis generis influxus caelorum et astrorum ad nos deferuntur, atque ita omnia foecundantur et crescunt; unde luce splendente omnia proficiunt et crescunt, sine luce autem omnia haerent, non augentur, sterilescunt. Ita Spiritus Sanctus omnes, ad quos venit, foecundat bonis operibus, sanctis cogitationibus, praeclaris virtutum fructibus. Si nolumus velut infructifera germina terram occupare, et sterilescere, Spiritus Sanctus ad nos veniat necesse est.
6. Lux visibilis est efficacissima et potentissima, omnia penetrat, calore suo res immutat, mollia indurat, et dura emollit. Ita Spiritus Sanctus homines immutat; e terrenis caelestes facit, e timidis fortes Samsones, e rudibus doctos et theodidactos, ex agrestibus bene moratos: totum mundum renovat, juxta Ps. 103, 30: Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae (e).
7. Lux visibilis denique omnia prius mortua vivificat et restaurat: ut merito Spiritus Sanctus dicatur vita omnium. Quod est homo sine spiritu, hoc est anima sine Spiritu Sancto. Deus spiravit in faciem Adami spiraculum vitae; absque hoc spiraculo quid Adam fuisset? limus et terra rubra. Et quid homo est sine Spiritu Sancto? caro est et quasi brutum animal, vitiorum colluvies, domus sine lumine, focus sine igne, corpus sine anima.
Atque haec est illa lux nobilissima, pulcherrima, foecundissima, et efficacissima, quae venit in mundum. Quid agemus, dilectissimi? an huic luci cordis fenestras claudemus? an aditus et portas animae obserabimus? an tenebras luci anteponemus? annon potius (f) omni conatu mentem disponemus et virtutibus exornabimus, quibus Deum delectari aliquando intellexit S. Gertrudis, scilicet humilitate, tranquillitate, concordia, puritate, ferventibus denique precibus et orationibus? Si sapimus, id omni studio perficiemus.
II. Et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem (Joan. 3, 19). Quis hoc crederet, nisi Veritas aeterna diceret? quis putaret adeo coecum, perversum, stolidumque esse mundum, ut lucem adeo prestantem, qualem exposuimus, tenebris squalidis et horridis postponeret? Et quinam sunt homines, qui eo dementiae et stultitiae devenerint?
1. Homines sunt infideles, qui idola colunt ut numina, Deum verum ignorant aut nosse nolunt, dicentes in cordibus suis: Non est Deus. Ideoque velut jumenta in sceleribus suis computrescunt, et Spiritus Sancti lucem recipere nequeunt.
2. Sunt Judaei, qui nec Filium Dei, Messiam suum et mundi Redemptorem, agnoscunt, nec credunt tertiam in Trinitate Personam, adeoque manent in tenebris, de quibus Christus Dominus: Sinite illos, quia caeci sunt, et duces caecorum.
3. Sunt haeretici inter catholicos degentes et tamen lucem veritatis agnoscere nolentes. Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis: quod evincunt tot miracula Ecclesiae, tanta sanctitas vitae, tanta puritas Evangelicae doctrinae etc.; sed oculos claudunt, malunt manere in tenebris, et dicunt tenebras lucem et lucem tenebras, errorem veritatem et veritatem errorem; potestque illis oggeri, quod S. Stephanus Act. 7, 51 objecit libertinis, Spiritu Sancto plenus exclamans: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus! vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut et patres vestri ita et vos (g).
4. Has tenebras magis quam illam lucem diligunt homines catholici, in peccatis letalibus degentes. Gratia Dei et charitas lux est, Spiritus S. lux est, Deus lux est; peccatum vero tenebrae, et hoc (h) illi magis quam Deum diligunt, dum, ut cupiditatibus suis obsecundent, Deum postponunt et ejus praecepta conculcant. Quemadmodum in eodem cubiculo simul esse tenebras et lucem, impossibile est, ita quoque in anima simul consistere letale peccatum et Spiritum Sanctum, est impossibile. Concionatores hortantur illos, ut paenitentiam agant, scelera per exhomologesin sacram expient; sed illi dilexerunt magis tenebras, quam lucem. Canticorum 5, 2 sqq. sponsus pulsabat, dicens: Aperi mihi, soror mea, amica mea (i); sponsa vero tergiversabatur, aperire detrectabat, inquiens: Exspoliavi me tunica mea; quomodo induar illa? (j). Tandem tamen surrexit; sed erat serius, jam sponsus praeterierat et discesserat; perrexit illa quaerere, sed incidit in vigiles et custodes, qui eam percusserunt et vulneraverunt. Idem evenit peccatoribus; si jam non aperiant januam Spiritui Sancto, forsan postea non reperient illum; invenient eos vigiles, id est daemones, qui eos in peccatis retinent, percutiunt et graviter vulnerant.
5. Sunt homines religiosi et novitii nonnulli, qui vellent quidem hanc praeclarissimam lucem suscipere, sed nolunt quasdam tenebras e corde suo expellere, non quidem adeo crassas ut priores, sed tamen impedientes instar nebulae claritatem lucis Spiritus Sancti. Sicut sole inter nebulas existente, major quidem lux est quam de nocte in tenebris, sed tamen non est claritas sufficiens ad distinguendum omnia. Talis nebula est: 1) Amor inordinatus hujus vel illius creaturae: ita Apostoli amabant carnalem Christi Domini praesentiam, et audiebant: Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos (Joan. 16, 7); 2) ignorantia rerum spiritualium, quas scire tenemur; 3) imprudentia, sive defectus considerationis eorum, quae dicturi aut facturi sumus; 4) inconstantia et mutabilitas nimia in eo bono, quod facere decrevimus; 5) temeritas in dictis factisque proximorum judicandis; 6) protervia et pertinacia in proprio sensu et judicio; 7) astutia et prudentia carnis, aut hujus mundi sapientia ad acute invenienda media, quibus votorum saecularium compotes reddamur; 8) curiositas, cum inordinate scire cupimus quae nobis non conveniunt; 9) intentio minime recta; vana gloria; 10) propria voluntas, quae soli proprio palato gustuique satisfacere contendit, rejecta quacunque alia sive Dei sive proximorum; 11) negligentia sui officii et immixtio alieni; 12) tepiditas et acedia in divino obsequio. Hae sunt tenebrae, caligines et nebulae, quas quidam religiosi et tirones magis diligunt quam lucem. Hinc Spiritus S. corda eorum plene occupare ac replere nequit.
Quae cum ita sint (k), Spiritus Sancti lucem nobilissimam et praestantissimam summe aestimemus, diligamus, omnique diligentia ad eam recipiendam nos disponamus, ut animam nostram inauret, exhilaret, illustret, exornet, foecundet, immutet et vivificet. Quoniam vero rite nos disponere nequimus, nisi tenebras expellamus, praedictas duodecim (l) nebulas pro viribus eliminemus; ita apti dignique erimus, quos Spiritus S. invisat et luce sua divina perfundat.
Joannis Dirckinck, S. J. Exhortationes domesticae, etiam aliis religiosis perutiles. Accedit auctarium de solemnioribus festis. Nova editio cura Augustini Lehmkuhl ejusd. S. J., Tomus III complectens auctarium exhortationum de festis solemnioribusque diebus. Brugis MCMXIII (1913), pag. 93-100.
IMPRIMI POTEST.
Julius Vanvolxem, S. J.
Vice Provincialis.
NIHIL OBSTAT.
Brugis, 2 Octobris, 1913.
H. Lahousse, Can. lib. cens.
IMPRIMI POTEST.
Brugis, 2 Octobris, 1913.
† G. J. Episc. Brugen.
Joannis Dirckinck e Societate Iesu sacerdotis Exhortationes domesticae, etiam aliis religiosis perutiles. Accedit auctarium de solemnioribus festis. Editio prima Romana. Romae MDCCCXXVI (1826), pag. 771-775.
NIHIL OBSTAT
Ex Aedibus S. August. die 11. Novembris 1825.
Fr. Thomas Antolini Proc. Generalis Censor Theologus.
R E I M P R I M A T U R.
Fr. Th. Dominicus Piazza O. P. S. P. A. Pro-Mag.
R E I M P R I M A T U R.
J. Della Porta Patriarcha Constantinop. Vicesg.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(a) "primo procedens" – in editione Romana (1825) est: "primo productum".
(b) "procedit" – in ed. Rom. est: "producitur".
(c) "impertit, inter caelestia et terrena..." – in ed. Rom. est: "impertit; & inter caelestia & terrena...".
(d) "deverterit" – in ed. Rom. est: "diverterit".
(e) "Emittes..." – in ed. Rom. est: "Emitte...".
(f) "annon potius" – in ed. Rom. est: "an potius".
(g) "Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus! vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut et patres vestri ita et vos" – in ed. Rom. est: "Vos incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et Patres vestri". Cf. Vulg. Clement.
(h) "hoc" – in ed. Rom. est: "haec".
(i) "Aperi mihi, soror mea, amica mea" – in ed. Rom. est: "Aperi mihi, soror mea sponsa".
(j) "Exspoliavi me tunica mea; quomodo induar illa?" – in ed. Rom. est: "Exui me tunica mea; et quomodo rursus induar?".
(k) "sint" – in ed. Rom. est: "sunt".
(l) "duodecim" – in ed. Rom. est: "duodenas".
Tituli marginales:
I. Ad Spiritum S., qui lux est mundi, animus praeparandus.
II. Tenebrae ex animo eliminandae.
(Notae ab ed. Ultra montes).
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006