MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

–––––––––––––

 

Pars VIII.

 

Suffragia.

 

1. Suffragia, quae ad vitam christianam spectant.

 

Pro vera spe oratio

 

In te, Domine, speravi, ac bonitati tuae confidam semper, benignissime Deus, qui sperantes in te nunquam deseris, sed illis gratiam hoc tempore et futurae vitae gloriam perpetuam polliceris. Da mihi, quaeso, Deus potens, Deus clemens, Deus patiens, qui manuum tuarum figmentum fragile cognoscis: da, inquam, sine desperatione et praesumptione tibi recte fidere, tuaque potentia et bonitate in rebus omnibus niti, ac praesertim in rebus adversis a te, summo bono, constanter longanimiterque pendere et exspectare bona omnia, maxime vero spiritualia et aeterna, quae nobis dare disponis.

 

In te, Domine, sperabo, qui es refugium meum, fortitudo mea et salus mea, quique non derelinquis nisi derelinquentem te, et a te fonte vivo fugientem. Non timebo igitur, sed firmiter in te sperabo, in te virtutem faciam, et inimici mei omnes ad nihilum redigentur. Si enim tu Deus pro nobis, quis contra nos?

 

Auge in nobis veram et firmam fiduciam, cum qua saepe ad gratiae tuae thronum accedam, et promissam opem atque misericordiam tuam petam in auxilio opportuno et consequar. Per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], p. 425.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 2 Novembris 1912

 

‡ Thomas, Archiepiscopus

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: