THESES SELECTAE
EX UNIVERSA THEOLOGIA
ALOISIUS BONELLI
PRESBYTER ROMANUS
––––––––––
THESES
EX UNIVERSA THEOLOGIA SELECTAE
––––––––
EX PROLEGOMENIS
AD SACRAM THEOLOGIAM
1. Dei existentiam metaphysica argumenta demonstrant.
2. Eamdem etiam physica evincunt argumenta.
3. Moralibus denique argumentis eadem Dei existentia confirmatur.
4. Mundanae res coeco non feruntur casu, sed Dei providentia gubernantur.
5. Plura sunt quae suadent, necessarium hominibus fuisse, ut naturali ipsorum rationis lumini supernaturale revelationis adjungeretur.
6. Veritas sive divinitas Christianae Religionis evidenter ostenditur ex miraculis, ex prophetiis, ex indole et natura Evangelicae doctrinae, ex admiranda tandem ipsius propagatione.
7. Non apud Graecos schismaticos, non apud Protestantes, aliosve sectarios, sed apud Catholicos tantum vera est Christi Ecclesia.
EX TRACTATU DE LOCIS THEOLOGICIS
8. Aliquod existere verbum Dei scriptum certum exploratumque est.
9. Ex antiquis Ecclesiae catalogis evincitur pro sacris et Canonicis suscipiendos esse eos omnes libros, quos in suo de canonicis Scripturis decreto Tridentina Synodus recensuit.
10. Textus Hebraicus originalis Veteris Testamenti, in iis saltem locis quae fidem moresque respiciunt, est incorruptus.
11. Incorruptus similiter est originalis Graecus Novi Testamenti textus, in iis saltem locis in quibus praecipua Religionis nostrae dogmata morumque regulae traduntur.
12. Vulgata S. Scripturae lectio jure meritoque a Tridentinis Patribus authentica declarata est.
13. Plura sunt S. Scripturae loca, in quorum singulis non unus tantum sed plures agnoscendi sunt sensus a Spiritu Sancto aeque intenti, ex quibus probari dogmata possunt.
14. Quovis tempore Ecclesiae Christi, praeter verbum Dei scriptum, etiam non scriptum sive traditum necessarium fuisse dicendum est.
15. Jure meritoque Ecclesia Catholica illud non scriptum Dei verbum, quod nempe vel oretenus a Christo vel a Spiritu Sancto dictatum, et continua successione in Ecclesia Catholica conservatum fuerit, pari ac Scripturas Sanctas affectu et reverentia suscipit et veneratur.
16. Unanimis Sanctorum Patrum in rebus fidei et morum consensus divinae Traditionis testimonium certissimum est.
17. Christus Dominus Ecclesiae suae potestatem dedit coactivam sive cum imperio conjunctam, per quam Ecclesiasticum aliquod regimen divinitus institutum fuisse dicendum est.
18. Ecclesiastica illa potestas ex divina institutione a quacumque laica et civili potestate est omnino independens: quamobrem divinis Ecclesiae juribus adversatur commune illud apud Protestantes principium: cujus est regio illius est Religio.
19. Edmundi Richerii de Ecclesiae regimine systhema quod a Justino Febronio refricatum est, in quo asseritur Ecclesiasticam potestatem primario proprie et essentialiter datam a Christo fuisse universim collectis Ecclesiae membris; Romano vero Pontifici, aliisque Episcopis ministerialiter et quoad executionem tantum, divinae Ecclesiasticae potestatis institutioni adversatur.
20. B. Petrus a Christo Domino primatum obtinuit in universam Ecclesiam; illumque non honoris tantum, verum etiam auctoritatis et jurisdictionis.
21. Eumdem divino, non humano jure habent in universam Ecclesiam Romani Pontifices, Petri successores, per quem plena ipsis divinitus tradita est potestas pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam.
22. Romanus Pontifex est supra Concilium etiam generale; seu rectius, in Concilio generali Romani Pontificis auctoritas superior est auctoritati omnium aliorum Episcoporum etiamsi isti collective accipiantur.
23. Aliquis in Ecclesia Christi esse debet infallibilis judex controversiarum fidei et morum, neque hic in ipsa Scriptura quae per se clara et perspicua sit, aut in privato cujusque spiritu agnoscendus est.
24. Ecclesia docens universa in Conciliis congregata, seu Concilia generalia rite celebrata, in tradenda fidei et morum doctrina sunt infallibilia.
25. Idem sentiendum est de universa Ecclesia per orbem dispersa.
26. Romanus Pontifex in definiendis, ut dici solet, ex Cathedra fidei morumque controversiis est infallibis.
27. Quamobrem a dogmaticis Romani Pontificis decretis ad futurum Concilium appellare nefas est.
28. Ecclesia in ferendis judiciis de orthodoxa vel heterodoxa librorum doctrina, erroris expers omnino est, ac propterea hisce Ecclesiae judiciis tenetur quisque animo etiam et sententia adhaerere.
29. Ecclesia Christi visibilis est.
30. Eadem omnino est indefectibilis.
31. Christi Ecclesia una, sancta, catholica, et apostolica est. Cum vero dotes istae solius Romanae Ecclesiae propriae sint, jure meritoque in hisce dotibus totidem agnoscendae sunt notae, quibus vera Christi Ecclesia ab haereticorum sectis distinguatur.
32. Distinctio a Iurieu primum excogitata inter fundamentales et non fundamentales fidei articulos opponitur unitati fidei quam profiteri tenemur.
33. Non soli justi nec soli praedestinati membra sunt Ecclesiae Christi.
34. Inter membra Ecclesiae Christi nec schismatici nec haeretici manifesti recensendi sunt.
EX TRACTATU DE DEO UNO
35. Cum unus tantum Deus agnoscendus sit, turpiter errasse dicendi sunt Manichaei, Tritheitae et Gentiles, qui plures Deos esse non minus impie quam insipienter asseruerunt.
36. Errant qui dicunt nullam omnino inter divina attributa agnoscendam distinctionem esse, nullamque inter ista et divinam essentiam.
37. Simili ratione errare dicendi sunt qui asserunt divina attributa tum relativa cum absoluta ab essentia divina realiter distingui; itemque absoluta Dei attributa realiter inter se esse distincta.
38. Deus est incorporeus, et injuria prorsus Epiphanius a Socrate et Sozomeno Antropomorphismi accusatur.
39. Aeternitas est Dei attributum.
40. Eaque solius Dei propria est.
41. Deus est omnino immutabilis.
42. Deus est Omnipotens.
43. Deus est immensus, et ratione immensitatis suae ubique est non solum per potentiam et praesentiam, sed per essentiam quoque et substantiam suam.
44. Scientia est attributum Dei, eaque certo et infallibiliter cognoscit nedum omnia praesentia et praeterita, verum etiam futura sive necessaria sive contingentia et libera.
45. Similiter certo et infallibiliter cognoscit Deus futura conditionata et libera.
46. Deus nullo modo vult hominum peccata, licet cum impedire possit, nihilominus non impediat.
47. Deus in operibus ad extra liber omnino est veri nominis libertate.
48. Vera Deus sinceraque voluntate non solum praedestinatos, sed et non praedestinatos, omnesque omnino homines vult salvos fieri.
49. Existit ex parte Dei certa et infallibilis praedestinatio tum ad gratiam cum ad gloriam.
50. Si praedestinationis nomine intelligatur praeparatio beneficiorum Dei quibus certissime liberantur quicumque liberantur, gratuita omnino est, ac nulla ex parte hominis praedestinationis causa existit.
51. Positiva reprobatio non est ante, sed post praevisa mala hominum merita, neque ejus causa in adultis est solum originale peccatum.
52. Deus in omnibus suis attributis infinitus est, ac propterea incomprehensibilis et ineffabilis.
EX TRACTATU DE DEO TRINO
53. Solo rationis lumine Trinitas divinarum personarum cognosci non potest.
54. Pluralitas divinarum personarum ex Veteri Testamento potest ostendi.
55. Tres esse in divinis personas clare demonstratur ex Novo Testamento, praesertim vero ex forma Baptismi (Matt. c. 28. v. 19.) et ex celebri Joannis loco (epist. I. c. 5. v. 7.) Tres sunt etc. qui pro authentico habendus est.
56. Etiam ex traditione et fide Ecclesiae eadem divinarum personarum Trinitas demonstratur.
57. Verbi divinitas ex Sacris Litteris ostenditur.
58 . Injuria prorsus ante-nicaenorum Patrum fides erroris in hoc dogmate accusari posset.
59. Cum ex Sacris Litteris et Patrum Traditione constet Verbum esse Patri consubstantiale, apposite et prudenter a Nicenis Patribus vox Omousion symbolo fidei addita est.
60. Spiritum Sanctum verum Deum esse divinitus revelatum est.
61. Spiritus Sanctus non solum a Patre, sed etiam a Filio procedit.
62. Ac propterea licite et rationabiliter particula filioque Costantinopolitano Symbolo addita est.
EX TRACTATU DE DEO INCARNATO
63. Messiam in Veteri Lege promissum jamdiu advenisse ex Jacobi vaticinio quod Gen. c. 49. v. 10. legitur, evidenter ostenditur.
64. Idem ex vaticinio Danielis (c. 9. v. 24. et seq.) pari evidentia probatur.
65. Ac altero confirmatur Danielis vaticinio (c. 2. v. 44., et c. 7. v. 13. seq.).
66. Tandem Messiam advenisse confirmant Aggaeus c. 2. v. 7-8. Malachias c. 3. v. 1.
67. Cum ut recte observavit Augustinus (epist. 137. alias 3. ad Volusianum) Compleantur in Christi ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia prophetarum, asserendum est Jesum Christum esse Messiam illum quem laudata Prophetarum oracula venturum esse praedixerant.
68. Sola Verbi persona humanam assumpsit naturam.
69. Itaque verum assumpsit humanum corpus, atque hoc non e coelo delatum, sed in utero Beatae Mariae efformatum.
70. Animam quoque sumpsit humanam, eamque intelligibilem et rationalem, seu mente praeditam.
71. Maria mater Christi virginitatem suam ante partum, in partu et post partum illibatam conservavit.
72. Christus Dominus tum penes animam cum penes corpus vere passus est. Neque huic Catholicae veritati adversari dicendus est Hilarius Pictaviensis.
73. Una tantum agnoscenda est in Christo persona; quae vero habet Chrysostomus hom. 3. in cap. 1. epist. ad Hebr. specie tenus solummodo huic dogmati adversari dicenda sunt.
74. Celebris illa propositio unus de Trinitate passus est in se spectata, non eo sensu quo illam Petrus Cnaphaeus intellexit, rectissima et mox asserto dogmati est omnino consona.
75. Ex unitate personae in Christo necessario sequitur Mariam esse vere Dei genitricem, proprieque Deiparam a Catholicis appellari.
76. Similiter ipsum Christum ut hominem filium Dei naturalem esse, non adoptivum ut volebant Felix Urgelitanus et Elipandus Toletanus Episcopi.
77. In Christo post adunationem duae agnoscendae sunt naturae inconfusae et impermixtae, divina scilicet et humana.
78. Duplex propterea voluntas et operatio, humanitatis scilicet et divinitatis.
79. Unio hypostatica in Christo numquam dissoluta est, et numquam nec post finem mundi dissolvetur.
80. Christus in subeunda morte a Patre praecepta fuit omnino liber.
81. Ipse non metaphorice et figurative, sed vere pro nobis satisfecit.
82. Pro omnibus vero et singulis hominibus mortuus est, suumque sanguinem fudit.
EX TRACTATU DE CULTU CHRISTI
ET SANCTORUM EJUS
83. Humanitas Christi prout Dei Verbo hypostatice conjuncta est, latriae cultu adorari debet.
84. Beata Maria Virgo caeterique Sancti cum Christo in coelis regnantes religioso cultu colendi sunt; et jure meritoque ab hominibus viatoribus invocantur.
85. Non idolatricus, sed pius et religiosus est cultus, qui in Catholica Ecclesia sacris exhibetur imaginibus.
EX TRACTATU DE GRATIA CHRISTI
86. Homo in statu naturae innocentis ignorantiae, effroeni concupiscentiae, morti, aliisque hujus vitae miseriis non subjiciebatur.
87. Sed gratia sanctificante erat praeditus, aliisque supernaturalibus donis.
88. Quod in duabus postremis propositionibus de homine in statu innocentiae affirmatum est, gratuitum fuit Dei beneficium.
89. Homini in illo statu necessaria fuit gratia, ut in accepta justitia perseverare posset.
90. Gratia sanitatis et gratia medicinalis non differunt inter se in sensu Calvini, Lutheri, vel Jansenii.
91. Juxta mentem divi Augustini Adjutorium sine quo est auxilium gratiae sufficientis homini in statu naturae innocentis ad perseverandum concessum; et Adjutorium quo est finalis perseverantiae donum, quod in statu naturae lapsae solis praedestinatis conceditur, tametsi etiam in hoc statu Augustinus ipse adjutorium gratiae sufficientis admittat, id, quod Janseniani perfide inficiantur.
92. Adae praevaricatio non ipsi soli, sed ejus quoque propagini nocuit; et inquinatus ipse per inobedientiae peccatum nedum mortem et poenas corporis tantum, sed et peccatum quod mors est animae in omne genus humanum transfudit.
93. Injuria prorsus asseritur S. Joannem Chrysostomum non recte de peccato originali sensisse: similiter ejusdem erroris immerito omnino accusaretur Zosimus Romanus Pontifex, quod in Romano Concilio Caelestii libellum approbaverit.
94. Dici non potest peccatum originale positum esse in perduelli concupiscentia, quae in renatis ad agonem relinquitur post Baptismum.
95. In statu naturae lapsae per naturae vigorem absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti non potest homo bonum aliquod cogitare ut expedit, aut eligere, quod ad salutem pertineat aeternam.
96. Semi-pelagiani non admittebant praevenientis gratiae interioris necessitatem ad initium fidei.
97. Sicuti augmentum ita et initium fidei et vel ipse credulitatis affectus naturaliter non inest in nobis, sed per gratiae donum idest per inspirationem Spiritus Sancti; et injuria prorsus S. Joannes Chrysostomus aut Semipelagianismi accusatur, aut saltem hujus errori suspectus habetur.
98. Perseverantia finalis magnum est donum Dei et ex speciali gratiae auxilio repetendum.
99. Sine charitate habituali fieri potest aliquod opus moraliter bonum; ac propterea non omne quod agit peccator aut servus peccati peccatum est.
100. Similiter fieri potest opus aliquod moraliter bonum sine fide Theologica: quamobrem non omnia infidelium opera sunt peccata.
101. In statu naturae lapsae non potest homo sine gratiae Christi auxilio totam naturalem legem implere.
102. Datur in statu naturae lapsae gratia vere sufficiens, quae scilicet homini potentiam confert relativam quoque ad praesentem difficultatem, quaeque hominis cui confertur malitia caret effectu ad quem conceditur: quamobrem errant Jansenistae asserentes: interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resisti, et ipsius Augustini cujus auctoritate gloriantur, sententiis refelluntur.
103. Efficax Christi gratia talis non est naturae, ut homini cui confertur sive ad agendum sive ad non agendum inferat necessitatem.
104. Efficacia gratiae repetenda non est ex coelesti et indeliberata delectatione relative superiori opposita et terrena cupiditate in sensu Jansenii.
105. Hebraeis in Lege Mosaica dedit Deus sufficientia gratiae suae auxilia ad implenda Legis praecepta et ad salutem aeternam consequendam.
106. In Lege Evangelica homini justificato datur auxilium gratiae saltem vere sufficiens ad implenda Dei praecepta; ac propterea haec illi ad observandum impossibilia non sunt.
107. Omnibus Christi fidelibus etiam obduratis et excoecatis largitur Deus saltem sufficientia gratiae suae auxilia, quorum ope et a peccatis quibus inquinantur mundari possunt et ab aliis patrandis abstinere.
108. Omnibus etiam infidelibus dantur auxilia, quibus adjuti saltem mediate fidem consequi possunt et salutem.
109. In hominis justificatione peccata non teguntur, sed omnino tolluntur.
110. Justificatio non includit tantum peccatorum remissionem, sed interiorem quoque ipsius renovationem per gratiam ejus animae inhaerentem.
111. Homo semel justificatus peccare potest et gratiam amittere.
112. Sine Dei revelatione nemo scire valet certitudine fidei cui non potest subesse falsum, se justificationis gratiam fuisse consecutum.
113. Sola fides ad impii justificationem non est sufficiens.
114. Bona opera hominis justificati non ita sunt Dei dona, ut non sint etiam ipsius merita.
115. Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae requiritur in homine libertas a necessitate, nec sufficit libertas a coactione.
EX TRACTATU DE RE SACRAMENTARIA
DE SACRAMENTIS IN GENERE
116. Habet Nova Lex a Christo Domino instituta Sacramenta: sunt autem res sensibus subjectae, quae ex Auctoris sui institutione sanctitatis et justitiae tum significandae tum efficiendae vi pollent.
117. Eaque esse numero septem neque plura neque pauciora merito definitum a Tridentinis Patribus can. 1, sess. 7.
118. Differunt autem a Veteris Legis Sacramentis non solum quia aliae caeremoniae sunt et alii ritus externi, sed etiam efficientia et virtute.
119. Gratiam enim conferunt ex opere ut ajunt operato: ex quo proinde perspicuum quoque fit verba quibus conficiuntur non ea quidem concionalia aut mere promissoria, quemadmodum perperam loquuntur Novatores, sed vere consecratoria judicari debere.
120. Quam divinam conferendae gratiae virtutem nulli unquam Mosaici ritus caeremoniae, ne ipsa quidem Circumcisione excepta, contigisse arbitramur.
121. Illud praeterea proprium habent Baptismus, Confirmatio et Ordo ut signum quoddam spirituale et indelebile, quod characterem dicimus, imprimant in anima, unde ea iterari non possunt. Hanc porro doctrinam non ab Innocentio Tertio, ut fabulantur Novatores, primitus inventam, sed perpetua Ecclesiae Traditione commendatam indubia monumenta demonstrant.
122. Desipit Lutherus affirmans Sacramenta valere etiamsi mimice conferamur. Quare ut illa rata sint facile evincitur debere quemlibet ministrum dum ea conficit et confert eo animo esse ut id saltem facere velit quod facit Ecclesia.
123. Longe vero aliter credendum tum de haeresi aut schismate cui minister adhaereat, tum de perversis corruptisque ejus moribus: haec enim nihil impediunt quominus ea rata sint dummodo legitimo ritu conficiantur.
DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE
124. Inter Sacramenta Novae Legis principem obtinet locum Baptismus, cujus sola et omnis naturalis aqua est materia, ut ajunt, remota.
125. Quae, ad Sacramenti validitatem quod attinet, sive immersione sive infusione sive adspersione adplicetur perinde est.
126. Ejus forma Evangelicis verbis in nomine Patris etc. cum iis quae ministri exprimunt actionem componitur: porro autem ita est ei necessaria Sanctissimae Trinitatis explicita invocatio, ut si ea desit Sacramenti ratio non constet: nec contrarium quidquam in epistola ad Bulgaros Nicolaus Primus Summus Pontifex definitione sancivit.
127. Sed et illud falsum esse arbitramur quod quidam censent, Apostolos ex peculiari dispensatione solius Christi nomine invocato Baptismum ministrasse.
128. Nemo salutem aeternam consequi sine Baptismo potest: Omnibus enim absolute necessarius est.
129. In adultis tamen qui Baptismum re suscipere nequeunt, illius desiderium charitati adjunctum; et tum in adultis tum in infantibus martyrium est ejus Sacramenti loco et vice.
130. Propterea constitutum a Deo providentissime fuit, ratione scilicet assertae necessitatis, ut urgente mortis periculo homo quilibet ipsaeque foeminae possent esse hujus Sacramenti ministri.
131. Mos in Ecclesia Catholica frequentatus, ut infantes rationis expertes baptizentur probandus ab omnibus est: et ineptissima ea sunt quibus Anabaptistae similesque illum explodere adnituntur.
132. Baptismus Christi reatum originalis peccati remittit, tollitque totum id quod veram et propriam habet peccati rationem, nisi forte eorum qui baptizantur culpa ac, ut dicunt, fictione id impediatur.
133. Itaque exploratum esse contendimus Baptismum Joannis inferiorem Christi Baptismo efficacitate fuisse, neque sola ministrantium diversitate ad invicem discerni.
134. Tridentini definitionem vindicantes ostendimus meritissimo anathemate confixos qui dicunt Confirmationem baptizatorum esse otiosam caeremoniam, non verum et proprium Novae Legis Sacramentum.
135. Itemque non solum Episcopum, sed quemvis simplicem Sacerdotem esse ordinarium hujus Sacramenti ministrum.
136. Negari tamen non potest, quin simplices Presbyteri, quibus hanc Romanus Pontifex potestatem fecerit, valeant Confirmationem conferre.
DE EUCHARISTIA
137. In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento non in signo aut figura aut virtute, sed vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum Anima et Divinitate Domini Nostri Jesu Christi contineri tum promissio quae cap. 6. Evang. Joannis habetur et ejus institutio; tum ipsius usus a Paulo commendatus invicte demonstrant.
138. Accedit mira Patrum omnium consensio. Certum quippe est nec a Patribus trium priorum saeculorum, quod impudenter jactat Albertinus, hoc dogma ignoratum; nec ab Anastasio Sinaita primum inventum, quod commentus est Blondellus, nec a Radberto Corbejensi, quod Claudius effutivit. Compertum itaque arbitramur eidem perpetuam Patrum auctoritatem suffragari, et praecipue Augustini quem summam per injuriam Calviniani suae partis hominem memorant.
139. Quae vero ex Philosophia haeretici disputant et increduli ut dogma hocce oppugnent ineptissima sunt judicanda.
140. Haereticum est negare in Sacrosancto Eucharistiae Sacramento mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem Domini Nostri Jesu Christi manentibus dumtaxat speciebus panis et vini: quam Catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem adpellat.
141. Asserimus contra Lutherum Sanctissimam Eucharistiam etiam externo latriae cultu esse adorandam; idque etiam extra ipsius usum quousque maneant elementorum species ex quibus conficitur.
142. Solus panis triticeus est idonea Eucharistiae materia: rata vero est consecratio sive azymus sive fermentatus panis adhibeatur.
143. Caerularium vero propter usum azymi culpantem Latinos eo quoque nomine refellimus, quod ipse Christus, ut satis patere arbitramur, in azymis consecravit.
144. Praeter panem est Eucharistiae materia vinum; huic exiguam aquam miscere praecipimur, quae tamen necessaria non est ut Sacramentum existat.
145. Verba Evangelica: hoc est Corpus meum, hic est Calix Sanguinis mei formam Eucharistiae absolvunt.
146. Ejus vero conficiendae haud equidem omnibus aeque Christianis, quod a fide longissime aberrans commentus est Lutherus, potestas inest; sed Sacerdotibus solis.
147. Eucharistiam nec parvulis nec adultis necessariam esse necessitate medii defendimus, et parvulos baptizatos hoc Sacramento non suscepto consequi posse aeternam vitam, Augustinum ipsum de quo injuria adversarii gloriantur docuisse ostendimus.
148. Divino tamen praecepto tenentur adulti ut eam suscipiant; et parere hi etiam debent Ecclesiae jubenti ut singulis annis in Paschate ad communionem accedant.
149. Neque putandum est divinam aliquam legem violare vel in salutis discrimen vocari Christianos, si non adhibita utraque specie Eucharistiam recipiant: et gravibus justisque de causis consuetudinem ut Laici Clericique non conficientes sub altera tantum specie communicent Ecclesia jampridem adprobavit, et pro lege habendam decrevit.
150. Non Sacramenti modo, sed et Sacrificii rationem Sanctissimae Eucharistiae Christus auctor indidit. Itaque verum et proprium Sacrificium in Missa Deo offerri juxta Patrum doctrinam et Ecclesiae fidem, ex ipsius Sacrificii natura et Christi institutione: itemque ex munda illa oblatione de qua Malach. c. 1: ac tandem Melchisedechi Sacrificio cujus cap. 14. Genes. mentio nostram praesignantibus, perspicue evincitur.
DE POENITENTIA ET EXTREMA UNCTIONE
151. Poenitentia in Catholica Ecclesia est vere et proprie Sacramentum pro fidelibus quoties post Baptismum in peccata labuntur ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino Nostro institutum.
152. Ac errant Novatores, qui Sacramenta confundentes, ipsum Baptismum Poenitentiae Sacramentum esse dicunt: et peccata quae post Baptismum admittuntur sola Baptismi suscepti memoria et in eum fiducia remitti comminiscuntur. Atque haec quidem duo minime confundit Augustinus.
153. Remotae huic Sacramento materiae loco peccata sunt, destruenda nimirum, et quidem omnia cum nullus peccator sit quantumvis scelestissimus quem poenitentem et sibi confessum Ecclesia hoc Sacramento non possit expiare.
154. Proximam vero materiam constituunt poenitentis actus: cordis contritio, oris confessio et operis satisfactio; ad primum quod attinet: charitatis et contritionis perfectae distinctivum seu specificum neque in eo quod ipsa sola sit super omnia neque in gradus intensione ponendum esse arbitramur,
155. Sed in eo quod attingit ipsum Deum ut in ipso sistat, eumque amat non ut ex eo aliquid sibi proveniat, sed quatenus in se absolute bonum et perfectum: attamen non propterea excluditur qualiscunque beatitudinis et felicitatis nostrae respectus.
156. Contritio charitate perfecta cum Sacramenti, quod in illa includitur voto eo valet et operatur ut vel ante Sacramentum ipsum justificet et Deo protinus reconciliet:
157. Neque in aliquo tantum necessitatis casu sed omnino semper.
158. Graviora et potiora argumenta persuadere posse videntur contritionem perfectam minime necessariam esse ne nullum sit Sacramentum, contra ac plures praestantissimi viri senserunt.
159. Qui gehennae metum per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus vel a peccato abstinemus, peccatum esse dixerit, aut peccatores pejores facere jure a Tridentino Concilio damnatur.
160. Illa autem attritio de qua Tridentin. sess. 14. c. 4. sufficiens est dispositio ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam.
161. Cum ex Sacris Litteris tum ex Patrum Traditione adversus Calvinum, Dallaeum, caeteros evincitur sacramentalem de singulis peccatis Confessionem Sacerdoti faciendam ex Christi institutione esse omnino necessariam ad veniam impetrandam.
162. Neque ex facto Nectarii Constantinopolitani Patriarchae Presbyterum poenitentiarium abrogantis, neque ex S. Joannis Chrysostomi doctrina aliquod ipsi possunt causae suae comparare patrocinium.
163. Contra eosdem pariter propugnamus posse in Sacramento Poenitentiae virtute clavium culpam dimitti aeternamque poenam tolli ac remanere tamen poenam temporariam exsolvendam; pro qua justus potest vere satisfacere Deo.
164. Frustra vero Arnaldus, Quesnellus, similes mentiuntur aut Sacramenti naturam aut ullam Christi legem postulare ut absolutionem praecedat satisfactio.
165. Soli Episcopi et Presbyteri sunt absolutionis Sacramentalis ministri.
166. Quorum sacramentalis absolutio actus est vere judicialis, non nudum ministerium pronunciandi et declarandi remissa esse peccata poenitenti.
167. Nullius vero momenti est absolutio quam Sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem.
168. Et irritae etiam sunt absolutiones a peccatis vel Pontifici Maximo vel Episcopis reservatis, quas extra mortis articulum Sacerdotes tribuunt, quibus potestas ab his absolvendi facta non sit.
169. Ecclesia divinitus potestatem obtinet Indulgentias concedendi, neque dubitari potest quin earum usus sit Christiano populo maxime salutaris.
170. Nam Indulgentiae iis qui vere eas consequuntur valent ad remissionem poenae temporariae peccato debitae non in foro tantum Ecclesiae, sed etiam apud Deum.
171. Est in Ecclesia thesaurus ex quo Romanus Pontifex Indulgentias concedit; idemque Christi, Beatae Virginis, omniumque electorum meritis constat.
172. Extrema Unctio est vere et proprie Sacramentum a Christo Domino institutum et a Beato Jacobo Apostolo promulgatum, quod propterea gratiam confert, peccata remittit, et alleviat infirmos.
173. Sunt autem ejus ministri non quidem aetate seniores quemadmodum fabulantur Protestantes, sed soli Sacerdotes ab Episcopo ordinati.
DE ORDINE SACRO
174. Est in Ecclesia Catholica Hierarchia quae constat ex Episcopis, Presbyteris et Ministris, divina ordinatione instituta et a laicorum coetu distincta.
175. Ordo sive sacra Ordinatio non est illa quidem ritus tantum eligendi ministros verbi Dei et Sacramentorum, sed vere et proprie Sacramentum a Christo Domino institutum.
176. Atque hanc Sacramenti rationem et dignitatem ipsi quoque Diaconatui vindicamus.
177. In hac autem hierarchia simplices Presbyteros potestate tum ordinis tum jurisdictionis antecellunt Episcopi.
178. Foeminas sacrae Ordinationis capaces non esse exploratum est. Neque contrarium evincunt quaecunque ex veteris Ecclesiae disciplina de Diaconissis memoriae prodita sunt.
179. Legem perpetuae continentiae Sacris Ministris impositam sapientiae et aequitati consentaneam esse contra Villersium aliosque demonstramus.
DE MATRIMONIO
180. Inepte non
minus quam impie veteres plures
haeretici Matrimonium ejusque usum per se licitum esse atque honestum inficiati
sunt.
181. In eo vero post Redemptionis Mysterium mirifice praestat quod ad Sacramenti dignitatem fuerit a Christo Domino elevatum.
182. Simultaneam polygamiam in Evangelica Lege vetitam esse ostendimus et adulterinam.
183. Alterae tamen et ulteriores nuptiae, licet casta viduitate longe inferiores, per se nihilominus nec invalidae sunt nec illicitae.
184. Matrimonium fidelium consummatum una alterutrius conjugum morte ex Christi institutione dissolvitur quoad vinculum.
185. Habet Ecclesia proprio ac nativo jure potestatem constituendi impedimenta Matrimonium dirimentia.
186. Et quidem ineptissima sunt, et a communi hominum sensu prorsus aliena quaecunque ad Trid. can. 4., et 7. sess. 24. vim et auctoritatem eludendam et haereseos notam declinandam Launojus similesque pro libidine excogitarunt.
EX TRACTATU DE ALTERA VITA
187. Intuitivam Dei visionem justis in altera vita esse propositam Catholica fide docemur.
188. Quamquam enim lucem Deus habitat inaccessibilem, attamen cum apparuerit... videbimus eum sicuti est. Quare quod solis naturae sibi congenitae viribus non potest intellectus humanus, certe adjutus et elevatus Deum facie ad faciem in coelesti patria poterit intueri, minime vero comprehendere.
189. Et hanc quidem ipsam comprehensionem Chrysostomum et cum eo Theodoretum interdictam beatis spiritibus, non autem visionem intuitivam tradidisse contendimus.
190. Cum autem multae sint apud Patrem mansiones; una quidem cunctis erit beatitudo laetitiae, una omnium vita aeterna, verumtamen aeternae beatitudinis gradus erunt pro meritorum diversitate diversi.
191. Ad quas mansiones animae terrenis solutae compagibus ac plene perfecteque purgatae illico admittuntur intuitiva Dei visione fruiturae.
192. Oppositum quidem errorem de aeterna scilicet beatitudine ad mundi finem differenda tenuit Vigilantius: at injuria prorsus eidem adhaesisse dicerentur Chrysostomus, Augustinus, Bernardus: neque eum certe firmavit auctoritate Pontificia Joannes XXII.
193. Mortuorum corpora aliquando esse resurrectura profitemur.
194. Millenarium vero Christi regnum post hanc generalem corporum resurrectionem fabulis est accensendum.
195. Qui vere poenitentes in Dei charitate decesserint antequam Deo plene satisfecerint poenis purgatoriis in altera vita purgabuntur, quibus ut releventur viventium proderunt suffragia.
196. Qui autem lethali peccato inquinati moriuntur aeternas in inferno poenas luent.
197. Et contrarium tradens Origenes communi Patrum doctrina, ipsiusque Nysseni erroris arguitur.
198. Porro asserta poenarum aeternitas plane ostendit liberationem animae Trajani precibus S. Gregorii Magni inter aniles fabulas esse prorsus amandandam.
199. Ignis inferni non metaphoricus, sed proprius et naturalis intelligendus est.
200. Inferorum poenae nullam unquam intermissionem aut alleviationem sunt habiturae, neque oppositum censendus est docuisse Augustinus.
–––––––––––
Theses selectae ex universa theologia quas auspice Eminentissimo Principe Laurentio Litta S. R. E. Cardinali Episcopo Sabinorum in Gymnasio Gregoriano Studiorum Praefecto sub disciplina Prosperi Piatti et Bartholomaei Cavani in eodem Gymnasio Doctorum Decurialium theologiae tradendae propugnandas suscipit Aloisius Bonelli Romanus VI. Kal. Sept. An. MDCCCXVIII. facta cuilibet mane indiscriminatim vespere post tertium singulas oppugnandi potestate. Romae MDCCCXVIII (1818). PRAELIS FRANCISCI BOURLIÈ. Praesidum Facultate, pp. VII-XXX. (1)
Notae:
(1) Cf. 1) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
3) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).
5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.
6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.
10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.
11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).
13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.
15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.
16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.
18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.
19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.
21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).
22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.
24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.
25) P. Guilielmus Nakateni SI, a) Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum. b) Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.
26) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
27) Ioannes Antonius Manser Abbatiscellensis Helvetus, Positiones ex universa Theologia dogmatico-scholastica selectae.
28) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici. c) Exhortationes domesticae. 1. De Adventu Domini. 2. De Natali Domini. 3. De Pentecoste. 4. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore? d) Manuale catholicorum in usum pie precandi collectum. Pro vera fide precatio.
29) S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, a) Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. b) Summa filozoficzna (Contra Gentiles). – Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. c) O społeczeństwie i władzy. De regimine principum I, 1-3. d) Modlitwy. Orationes. e) Wykład Składu Apostolskiego. O Kościele. (Symboli Apostolorum Expositio. De Ecclesia). f) Sermones et Opuscula concionatoria. g) Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. Księga czwarta. Rozdział LXXVI. O godności biskupiej. I że jeden z biskupów jest ponad wszystkimi. (Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. Liber quartus. Caput LXXVI. De episcopali dignitate, et quod in ea unus sit summus).
30) Sac. Ernestus Commer, Doctor Theologiae, Iesus puer recens natus notis manifestis Ecclesiam conditam demonstrat. Oratio habita Viennae in Universitate literarum Rudolfina.
31) "Manuale Precum in usum Theologorum". a) Pro vera fide precatio. b) Pro vera spe oratio. c) Oratio pro caritate consequenda. d) Oratio S. Thomae Aquinatis pro obtinendis virtutibus. e) Meditationes.
32) a) Institutiones logico-metaphysicae Aloisii Bonelli presbyteri Romani. Editio altera auctior et emendatior. Tomus primus continens Logicam elementarem, Psychologiam, et Cosmologiam. Romae. EX TYPOGRAPHIA BONARUM ARTIUM. MDCCCXXXVII (1837). b) Institutiones logico-metaphysicae Aloisii Bonelli presbyteri Romani. Tomus tertius continens Cosmologiam et Theologiam naturalem. Romae. EX TYPOGRAPHIA BONARUM ARTIUM. MDCCCXXXIV (1834).
(Nota ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: