De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus (a)

 

P. PETRUS SKARGA SI

 

––––––

 

CONCIO

 

PRO

 

Dominica secunda post Pascha

 

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

Argumentum concionis:

 

Finis mortis Domini congregatio filiorum ad unitatem. Inter gentes, multi fuerant servi Dei.

 

I. Quomodo unitas a Christo in lege nova, fundata et stabilita sit, quae sit eius necessitas, et quo coniungitur, atque de fructibus eius.

 

Ipse Filius Dei, unitatem nostram a Patre petiit. Initia Ecclesiae in magna unitate. In una domo, ad unam mensam, et ad eadem fercula fideles congregati. Maledictus qui unitatem disrumpit. Quo unitas Christiana coälescit. Salvator praesens ipse et visibiliter, pascere et regere nos cum desiisset, Petrum in loco suo constituit. Monarchia optima. Christus unum in regimine Ecclesiae stabilivit. Petrus fundamentum Ecclesie in fundamento Christo. Primus Petrus. Lapis probatus Petrus Romanus per annos mille quingentos. Lapis angularis. Christus non adduxit gentes per seipsum, sed per Petrum et socios eius. Lapis pretiosus. Petrus Romanus multas gentes ad fidem deduxit. Necesse est, ut unus Pastor sit. Haeretici omnes unum Concilium votis concordibus, instituere non possunt. Graeci per annos octingentos ex quo recesserunt, unum Synodum congregare non potuerunt. Potentia Dei in fragili vase. Antiquissimum Testimonium, de supremo regimine Ecclesiae Martyrum tempore. Separari ab Episcopo Romano, est separari ab Ecclesia Christi.

 

II. De bonis et malis Pastoribus et Ovibus.

 

Homo tanquam ovis errabunda. Felicitas ovium Christi. Christus oves suas nunquam derelinquit. Homines recte non pascent oves, si Christus non pascet. Non est properandum ad Pastorale munus, si amorem erga Christum non habes. Experimentum ad munus Pastorale. Quam sit gratus labor Christo circa oves eius. Reditus Petri a mundo, ipso munere Pastorali. Cognoscende oves nominatim. Visitatio. Propria manu oves, non aliena, portare. Residentia penes oves. Pastores non sint Mercenarii. Non fugiendum ab ovibus in casu necessitatis. Non debemus scandalizari ex negligentibus Pastoribus. Duae tantum res in Pastoribus respiciendae. Pastores nostri, non sunt a nobis iudicandi. Discoli Magistratus audiendi. Non murmurandum contra Seniores. Contemptus Sacerdotum, causa plurimorum malorum. Non mirum, quod boni Sacerdotes pauci inveniantur.

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

Evangelium Joannis cap. X.

 

In illo tempore dicebat Jesus Pharisaeis: Ego sum Pastor bonus. Bonus Pastor dat animam suam pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est Pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum Pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae, sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus Pastor.

 

Finis laborum et mortis, boni huius Pastoris, Domini et Dei nostri Jesu Christi, quam pro ovibus suis subire dignatus est, hic est, inquit Sanctus Joannes (1): Ut filios Dei dispersos congreget ad unitatem, propterea inquit, mortuus est, non pro uno populo Judaeorum, sed pro omnibus in orbe universo hominibus, praesertim vero pro filiis Dei electis, et ab aeterno in libris eius conscriptis, qui fuerant tanquam dispersae oves, ut illas colligeret ad unitatem. Ante adventum Filii Dei, multi homines fuerant inter gentes, qui unum Deum, verum, caeli et terrae Creatorem agnoscebant, illique serviebant, legemque naturae observando salvari poterant. Qualis fuerat Job (2), et illi amici ipsius, atque Jetro Pater uxoris Moysis (3), Regesque, et Principes nonnulli, quibus sacra Scriptura testimonium praebet in libris Machabaeorum (4), atque illi ex gentibus, qui Jerusalem accedebant, ad templum illud (5), et qui Philippum Apostolum rogaverunt, ut Dominum Jesum videre possent (6). Omnes hi non erant sub uno Pastore, Summo Pontifice, populi Dei, nec ad ipsius obedientiam fuerant obligati, nec legem Circumcisionis, vel Sacramenta, aut scriptum vetus Testamentum, profitebantur, nec profiteri tenebantur. Ac proinde non fuerat unus omnium visibilis Pastor, nec unum ovile. Dominus Jesus, cupiens hos omnes filios congregare ad unitatem, promisit hoc in hodierno Evangelio, quod unum eius ovile futurum esset, hoc est una Ecclesia, et unus Pastor, quod omnes in summa concordia, sub una lege, et sub uno Magistratu, atque in una domo, tanquam germani fratres victuri et mansuri essent. Quod quomodo impletum sit et impleri debuerit, in hac prima Parte, ex dono divinae gratiae docebimus, declarando quomodo haec unitas, in lege nova, fundata sit, quanta sit eius necessitas, et quo maxime iungitur et copulatur. Postea vero de bonis et malis Pastoribus, atque Ovibus, ope Spiritus Sancti dicemus.

 

PARS PRIMA

 

Quomodo unitas a Christo in lege nova, fundata et stabilita sit, quae sit eius necessitas, et quo coniungitur, atque de fructibus eius.

 

Unitatem Ecclesiae suae Filius Dei tanquam homo, a Patre suo petiit, et sedulo certe, atque illo tempore, quo ad captivitatem et mortem suam procedebat, dicens  (7): Rogo, ut hi qui in me credunt unum sint sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et illi in nobis unum sint. Quid ergo haec oratio, tantae personae non impetravit; unitas proinde haec in eius Ecclesia, reperiri debet, fuitque statim cum Hierosolimis Apostoli Ecclesiam hanc exordirentur, Acta Apostolorum innuunt (8): quod in illa multitudine credentium fuerit cor unum, et anima una. Quemadmodum in uno corpore et in variis eius membris, spiritus est vel anima una, ita inter illos huiusmodi concordia, charitas et unitas inveniebatur, quasi ex viginti millibus hominum unus homo existeret, unius cordis, et unius animae. Quemadmodum de illis loquitur Scriptura (9), quorum fuerant quadringenta millia parata ad bellum, quod congregati fuerint ut unus vir, una voluntate, corde, et quasi una anima colligati, ad concordiam et charitatem fuerint.

 

Ad haec, cum fideles isti Discipuli Christi, in una domo, ad unam mensam, ad eadem fercula, ad unum aerarium congregati sunt, quomodo absque unitate et concordia esse, aut illam disrumpere possunt? (10) Domum Dei vocavit Apostolus Ecclesiam (11), si in ea domestici non concordant, neque unum sunt, domus desolabitur et corruet (12). Ad unam fidem et doctrinam et ad eadem Sacramenta tanquam ad unam mensam et eadem fercula conglutinati sumus (13), quomodo igitur uniri non debemus? An eidem mensae accumbentes, discordare, cibosque disiicere, thesaurumque communem prodigere fameque interire debemus? Una fides, inquit Apostolus (14), et unum baptisma, duae vero fides, et duo baptismata fieri non possunt, quomodo ergo unitas huiusmodi disrumpenda?

 

Maledictus proinde qui hanc unitatem dissolvit, qui cum Christo in unum non colligit (15), qui tunicam eius inconsutilem discerpere vult, qui divortia Matrimonio Christo procurat, qui unum corpus scindit  (16), atque in Agno ossa comminuit, qui ovile hoc perforat, lupisque ad illud ostia pandit, nemo huiusmodi salvari potest, Christi Discipulus vocari non debet (17), in corpore quod Spiritus Sanctus inhabitat non est, exulat a domo Patris, ex arca excidit in profundum maris, cibos doctrinae caelestis non habet, vita et veritate caret, Spiritum Sanctum non habet. Vae mutuam unitatem scindentibus, ut inquit Apostolus (18), falsis fratribus, avulsis membris, filiis malitiae, qui seminant inter fratres discordiam. Adeo est ad salutem necessaria unitas, quod qui Ecclesiam non habet (ut Sancti loquuntur) (19) Matrem, non habet Deum Patrem. Qui in corpore et obedientia Ecclesiae non est, in hunc ex Capite Christi et meritis eius, nihil derivari potest. Extra Ecclesiam, inquit S. Augustinus, Sacramenta, Biblia, et omnes alios fidei articulos, habere aliquis potest, salutem tantum habere non potest. Et in alio loco dicit: Non est particeps Divinae charitatis, qui est inimicus unitatis. Et alibi: Nullam rem adeo Christianus formidare debet, quam separationem a Corpore Christi, quod est Ecclesia una Catholica. Si enim ab ea separetur, non est membrum Christi, quodsi membrum eius non est, Spiritu eius refici non potest, qui vero Spiritum Christi non habet, hic eius non est. Nihil igitur terribilius esse potest, quam separatio ab unitate Ecclesiae, in qua homines isti, se esse non sentiunt. Quo vero unitas haec constet, et coniungatur: iam de eo loquatur.

 

Nulla re alia unitas Ecclesiae Dei, firmius retinetur, quam Pastore uno, visibili, erit, inquit, unum ovile, et unus Pastor, quasi diceret: unum ovile fieri non potest, nisi unum Pastorem habeat. Quemadmodum unum regnum fieri non potest, quod Regem unum non habet, neque in unitate consistere poterit, si duo, non unus, regimen in eo habuerit. Salvator noster cum abiret a nobis secundum carnem, cum gregem suum pascere, et regere, visibiliter desiit, Petrum a se, tanquam Vicarium, et alios post illum succedentes, reliquit, prout evidenter loquitur Sanctum Evangelium (20). Voluitque ut Ecclesia eius modum hunc regiminis haberet, qui omnium est optimus, hoc est Monarchiam, sive uni dominium, ut unus, non duo, aut tres, toti eius familiae praeesset, et omnes ipsius oves, administratione sua regeret.

 

Modum hunc regiminis Orbis universus praedicat, rationesque et doctrina omnium Philosophorum atque Politicorum gentilium in hoc consentiunt, exemplaque in caelo et in terra veteris Ecclesiae, hoc ostendunt, quod optimum sit regimen ubi unus omnibus praeest. Hoc nonnisi, in tali regimine verentur homines, ut ille unus insipiens et malitiosus non sit, ne Rempublicam fatuo regimine, in ruinam deducat, vel potestatem illam ad Tyrannidem convertat. Obviantque malo huic homines prudentes, praescribendo Monarchis leges, consiliariosque illis sine quibus nihil agant, addendo. Sed Domini Jesu Christi Dei nostri, aeterna sapientia et omni potentia, facile huic infirmitati humanae, in tali regimine, occurrit et subvenit. Namque hunc supremum et unum Pastorem sic obfirmavit, et tanto privilegio donavit, quod nunquam haesitare et nutare possit, aut circa fidem et doctrinam errare, vel peccatis suis, gravem aliquam iacturam Ecclesiae inferre. Sic stabilivit Petrum hunc et successores eius, ut nunquam Regnum Christi in terris cladem aliquam per eum subire possit, quinimo eius constantia et robore firmari debuerat, ac proinde Simoni huic dedit confestim, ut eum vidit, novum nomen, Petrum, hoc est, solidam petram eum vocando, et ad fundamentum Ecclesiae suae eum eligendo.

 

De hoc lapide Isaias quondam prophetavit, Ecce ego, inquit, pono in fundamentis Sion lapidem, probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Quod Propheta a longe videns (21), vere de Petro et de Pontificibus Romanis scripsit. De multis lapidibus fundamenti Propheta loquitur, non de uno, qui est Christus, inter illos autem unum omnibus praefert. Quod de Christo intelligi non potest, sed tantum prout Sanctus Joannes dixit (22) de duodecim Apostolis, qui sunt fundamenta Ecclesiae Dei, inter quos, ut dicit Evangelium (23), primus Petrus in fundamento positus, hoc est in Christo, qui est Universe, ut Apostolus inquit (24), Ecclesiae suae principale fundamentum. In quo Petrus fundatus, secundum et visibile, in regimini Ecclesiae ipsius, est fundamentum. Videamus igitur quid de hoc fundamento Propheta dicat.

 

Imprimis, quod sit lapis probatus, vere probatus, nobis praesertim qui vivimus annis mille quingentis, post eius in fundamento collocationem. Nam per haec tempora, validis infestationibus, nunquam commotus est, nunquam nos fefellit, nunquam infirmatus est; vel tyrannico totius potentiae Romanorum Caesarum, per annos 300 gladio, vel fraudibus et astutiis Haereticorum, quas omnes, extreme profligavit et extinxit, nec Schismate, nec impiorum Caesarum Christianorum persecutione, nec ullis domesticis seditionibus corruit. Vere nobis constantiam in confessione fidei Christi, et in optimo regimine Ecclesiae Dei retinuit. Qualem ergo maiorem et diuturniorem probationem requirimus? Non humana virtus haec, vel fortitudo, vel sapientia, quod sic Ecclesia haec duret, et Supremus hic Moderator, sic regat: sed Divina quod Christus illi contulerit tanta privilegia, lapidis inconcussi, quod cum custodia Angelica cinxerit, quod nullae inferni potestates contra eum praevalere possint (25).

 

Ad differentiam vero, inter illud veteris Testamenti Summum Sacerdotium, addidit Propheta, quod hic lapis sit angularis. Aäron enim, cum posteris suis, unum nonnisi parietem, hoc est electi populi Judaici, sustinebat; Petrus vero duos parietes sustinet, et Judaeorum et Gentium, et oves illas, de quibus hic loquitur Christus  (26), quod habeam alias oves non ex hoc ovili, hoc est homines electos inter gentes, quas oportet me adducere. Non adduxit eas Christus ipse per se, nunquam enim Gentibus Evangelium suum tradidit, sed per Apostolos et hunc Petrum, quem constituit unum Pastorem utriusque ovilis, et Judaici et Gentium, et ex duobus fecit unum, ut inquit Apostolus (27), unus existens lapis angularis, ad fundamentum utriusque parietis.

 

Dedit quoque tertium titulum, Petro huic Propheta, quod hic lapis pretiosus sit. Nam pretiosos thesauros fidei et Regni Divini derivavit ex se in multas gentes. Quis enumerare satis poterit, quam multas Petri isti et Summi Pontifices, hac Monarchia sua, Orbis prope universi, gentium nationes, ad fidem sanctam deduxerunt.

 

Si non est unus, qui totius Orbis Ecclesiarum curam haberet, quis ad eiusmodi gentes Episcopos et Praedicatores mitteret? Si unus non regeret, universas Christi oves, quomodo doctrina et fides, conservari in adeo disparatis hominum animis posset? Quis Haereticos ostenderet et condemnaret, quis Concilia cogeret? quis hoc, quod omnes statuunt, exequeretur, quis Episcopos puniret, et reconciliaret?  Ecce videmus nostris temporibus tantum Haereticorum numerum multiplicatum esse, in Anglia, Scotia, Dania, Suecia, Germania, Polonia, Ungaria, et tamen adhuc unum Concilium, in quo mutuo consensu, aliquid constituerent et exequerentur, cogere non potuerunt. Id vero cur? quod unum non habeant, cui omnes obsequantur, quod Monarcham non habeant, nec habere possint, qui eos in unitate et concordia, formet et retineat. Nam id eis Christus non contulit, verum soli Petro et eius successoribus.

 

Graeci ex quo Monarcham hunc dereliquerunt, ne unam quidem Synodum ad regimen suum constituendum, congregare potuerunt. Hoc vero ob quam causam? quod Petro careant, nec eum habere possint, quod unus alteri superbe resistat, et unusquisque regere velit, quod subtracta, iusta, et a Deo demandata Sancto Petro obedientia, ipsi eam, apud sibi subiectos, amittere sunt cöacti. Displicet superbis Haereticis, humanaeque sapientiae eorum, et magnae de seipsis praesumptioni, ut unus regat, et sensus eorum refraenet. Reputant se tam bonos et sapientes esse, quam ille. Quod etiam Patres eorum, Datan, Chore et Abiron, Moysi dicebant (28): quod simus aeque boni ut tu, et nobiscum quoque loquitur Dominus: nequaquam nos gubernabis.

 

Mirum illis videtur, si in unius hominis regimine tanta Ecclesiae structura subsistere possit. Non intelligunt quod in tam fragili vase, potentiam suam Christus ostendat, et quod illi facile est, et quod maximae eius gloriae servit, id in homine fragili potentem manum eius divinam firmare, omnesque inferni potestates superare. Modus illius Divinus est, per stultitiam docere sapientiam, fragilitate, omnes terrenas et infernales potestates conterere, opera piscatorum mundum convertere, per aquam, panem, et vinum, ac oleum, caelestes thesauros innumerabiles largiri. Cum vero hisce infimis, et abiectis rebus nos submittimus, filios Dei et participes naturae suae Divinae, nos efficit.

 

Longius de hac Sancta et adeo proficua Ecclesiae Dei Monarchia disserere nolo, nam et in aliis locis, nonnihil eam attingimus. Verba nonnisi brevia Sancti Cypriani commemorabo. Non aliunde, inquit  (29), ortae sunt Haereses et Schismata, nisi exinde, quod Sacerdotem Dei non audiant, nec cogitent quod unus in Ecclesia ad tempus debeat esse Sacerdos, et iudex in loco Christi. Et Sanctus Hieronymus scripsit (30): Integritas Ecclesiae in unius Sacerdotis dignitate consistit, cui si maior prae aliis potestas, non erit data, tot erunt in Ecclesiis Schismata, quot Sacerdotes. Doctorum aliorum testimonia longum esset adducere, cum omnes quotquot fuerant et scripserant, ordinem hunc in Ecclesia agnoscant. Et antiquiores Graeci, Chrysostomus, Nazianzenus, Basilius, qui Romanam hanc sedem, honore isto semper dignabantur. Et posteriores Graeci, Gennadius, Scholarius, Bessarion, Beccus, contra suos Graecos pro hoc articulo se se opponentes scripserunt, prout alibi hac de re scripsimus. Hoc tantum adiiciam, quod antiquiorem Martyrum tempore, ducentis quinquaginta quatuor post Christum annis Christiani confitebantur. Cum Cornelius in Summum Pontificem fuisset electus, Novatus Haereticus, falso sibi Summum Pontificatum arrogavit, verbisque dolosis et fraudulentis, Sacerdotes quosdam Romae in carcere detentos, qui propter Christum mortis supplicium expectabant, ad se traxit. Quod cum illi advertissent, deceptionemque suam maximo cum dolore ferrent, eiusmodi confessionem instituunt: positam inter Epistolas Sancti Cypriani (31), qui sub id tempus pro Cornelio, contra Novatum, sese opponebat, atque haec sunt verba illorum:

 

Nos scimus quod Cornelius, Sanctissimae Ecclesiae Catholicae Episcopus, a Deo Omnipotente et Christo Domino nostro electus est, nos errorem nostrum confitemur, decepti circumventi dolosis verbis sumus. Quamvis enim videbamur aliquam habere Societatem cum Schismatico et Haeretico, mundum tamen cor nostrum, semper in Ecclesia remanebat. Nec enim nos latet, quod unus Deus, et unus Christus Dominus noster, quem confitebamur, unus Spiritus Sanctus; et unus Episcopus in Ecclesia Catholica esse debeat. Hactenus sunt eorum verba.

 

Quod ergo testimonium potest esse, ab omni suspicione remotum, hac de re; quod unus totius Ecclesiae Catholicae debeat esse Pontifex et Pastor Supremus, sine quo unitas Ecclesiae retineri non potest, quam hoc tam antiquum, a talibus propter Christum excruciatis, et in carcere vinctis? cuius particeps fuerat etiam hic magnus Martyr Cyprianus.

 

Conserva nobis ergo Domine Jesu Christe hunc Petrum, et hanc arcem totius universalis Ecclesiae, lapidem hunc, fundamenti, et doctrinae fidei, totius Christianitatis, hunc concordiae nostrae et unitatis Sanctae firmissimum nexum, petramque defensionis nostrae, contra insultus omnis infidelitatis. Adimple Petro huic quod promisisti, pascat omnes oves tuas, et defendat eas a lupis. Retineat eas congregatas in unum in ovili tuo, et in charitate, quam nobis extremo testamento tuo reliquisti. Clavibus suis caelestia misteria fidelibus tuis aperiat, usque ad finem mundi.

 

PARS SECUNDA

 

De bonis et malis Pastoribus et Ovibus.

 

Quid potest esse miserius, quam ovis absque Pastore, quae reperire ipse sibi pascua, vel seipsam contra vim alienam tueri, domumque suam et ovile invenire non potest. Quae ipsius felicitas cum Pastorem habet, et quidem bonum. Videas ergo o homo tuam miseriam, qui secundum animam tanquam errabunda Ovis es, non agnoscis spiritualia alimenta tua, invenireque illa et diligere nescis, tueri te a crudelissimo Leone Diabolo, tentationibusque et peccatis eius non potes, domum tuam et Patriam Caelestem, absque Duce, non reperies. Cognitaque miseria tua, agnosce quoque felicitatem tuam, ut S. Petrus inquit (32). Fueratis tanquam oves errantes, sed conversi estis ad Pastorem et Pontificem animarum vestrarum, ad Christum Jesum: qui existens Dominus et Deus noster, Pastorale hoc munus, circa nos in se recepit, factusque est nobis bonus cum et summe bonus Pastor, qui nobis alimenta caelestia attulit, et ex faucibus Leonis infernalis nos eripuit, vitamque suam poscit pro ovium suarum vita, qui nos nunquam derelinquit, et hucusque nobis de caelo omnia suppeditat, temporalia et aeterna nobis bona largiendo, aeternus Pastor et Pontifex noster existit, residens in gloria Patris sui, Divina manu sua bonis omnibus nos replet, omnemque defensionem nobis praestat.

 

Quamvis vero Vicarii eius, visibiles Pastores nostri, interdum nos derelinquant, ille non deserit, sed illorum negligentias supplens, ait (33): Ecce ego ipse oves meas requiram, et videbo illas, et visitabo eas. Sicut Pastor visitat gregem suum, pascam eas in pascuis uberrimis. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in iudicio. Praecipua et nimium pretiosa alimenta, tribuis nobis Pastor et Domine noster, nam et Corpore et Sanguine tuo nos alis, ipseque ad illam admirabilem Aram, et mensam ferculum hoc praeparas, mutas et sanctificas, quod nobis vitam aeternam, et totam participationem bonorum tuorum confert. Et quamvis optimos Pastores haberemus, homines legatos tuos, sine te nihilominus sufficienter nos non pascent, si tu in ore eorum, quo verbum tuum nobis proferunt, non fueris. Tu, qui solus cor attingis, ad quod virtus humana et lingua non pertinget. Quomodo igitur o bone Pastor te non diligam? quis bonitatem hanc tuam capiet? quis pro ea debitas tibi gratias aget?

 

Pastorem hunc imitari deberent nostri visibiles Christi vicarii, Episcopi, Parochi, Concionatores, Pastores, Sacerdotes, ad hoc munus properare non deberent, si eos amor erga Christum, desideriumque eius gloriae propagandae, ad illud non vocat vel excitat, si pretiosum sanguinem eius, quo animas hominum respersit, non aestimant, et honorare nesciunt. Cum ad hoc munus Petrum suum Dominus vocasset et in eo constituisset, experiri eum voluit, et probare, an illi fuerit idoneus, non tam ratione Doctrinae aut dignitatis alicuius, sed ex solo erga se amore, interrogans eum (34), si plus me pro aliis amas? Cum vero id dixisset, quod in corde suo inveniebat, cum formidine et pudore, magis Divinae ipsius cognitioni, quae sola cordium arcana intuetur, quam conscientiae suae confisus, dixit: Tu nosti Domine quia te amo. Et non suffecerat semel hac de re interrogasse, sed iterum et tertio; et cum amorem erga Dominum suum confessus fuisset, tum demum illi oves suas commisit: Pasce agnos et oves meas. Quantum habes erga me amoris, tantum eius circa oves meas in labore ostende, aliud obsequium et emolumentum amoris tui non desidero, tantum operam circa oves meas ne mihi pereant. Nosti quid propter te fecerim, nosti quomodo te dilexerim, redde mihi igitur hoc, tali circa oves meas obsequio, nec ullam pro eo in terris mercedem cupias, reditus et proventus, pro hoc munere habebis, Crucem et tribulationes. Cum in hisce laboribus, usque ad senium fatigaberis, in Cruce suspensus, morieris, et ita ut ego interficieris. Meus vicarius eris, et in regimine Pastorali, et hic in tali a mundo retributione.

 

Quomodo ergo bonus Pastor animarum humanarum esse potest, qui ad hanc dignitatem aspirat, non ex amore Christi sed ex amore sui ipsius, ut commoditatibus fruatur. Non propter animas hominum, sed propter reditus, nummos, et honorem. O mi Pastor, videas hoc exemplar Domini tui, qui te misit ad hanc operam, quod magis debeas oves, pretioso ipsius sanguine emptas diligere, quam vitam tuam, quam, cum oves aliter defendi non possunt, libenter pro illis ponere debes. Quod et David Profanus Rex cum esset, facere voluit, cum ad Dominum Deum loqueretur (35): In me et in domum meam converte manum tuam, et oves has meas, non interficias. Recogita igitur tecum an huic muneri satisfacere possis, si turrim hanc aedificare, si cum parvo exercitu, contra numerosum procedere debes, ut Dominus inquit (36). Si tantum virium non habes, praestat ut quietem tibi facias. Si vitam propter oves, non dico laborem et pecuniam, impendere non vis, non ambias hoc munus. Sed quomodo nos vitam pro ovibus ponemus, quando vel solum laborem, pro illis impendere nolimus, pecuniam vero tanto magis, eam, quam non ex bonis nostris haereditariis aut propriis, sed ex Ecclesiae Eleemosynis, collegimus, quae ad subsidium harum ovium fundata, et relicta est.

 

Deberent Pastores nostri quantum fieri potest, ex vultu et vita noscere oves suas, et habere descripta earum nomina, et reponere ea in mensa et sub culcitra sua, ut omnes cogitationes, die nocteque ad eas convertantur. Sed quomodo eas cognoscere possunt? cum alii ex anno in annum eas non videant, quod si semel in anno propter exigendos census et decimas venerint, brevi eas derelinquunt. O Deus mi, quantum damnum, quanta animarum humanarum iactura, quanta sanguinis Christi deceptio, quanta circa pactum cum Domino inconstantia. An vero te, eo modo conduxit Dominus Deus ad hanc operam? (37)

 

Deberent semper oves visitare, recensere et diligenter illis attendere, nec aliena manu, sed sua propria eas gestare. Prout Dominus Deus Moysi loquebatur (38): Porta populum meum in sinu tuo, sicut portat nutrix infantem, et porta eos in terram, quam Patribus eorum promisi. Et de Domino nostro Propheta inquit (39): In brachiis suis tanquam Pastor, et in sinu suo agnos portabit et faecundas ipse levabit. Quod de seipso idem Dominus in parabola dixit, quod perditam ovem humeris suis portaverit. In lege veteri circa illud tabernaculum Domini Sacerdotes alia minora vasa, Levitas plaustris imponere jubebant, sed arcam ipsi humeris suis portabant (40). Quae arca pretiosior animabus in quibus, sanguis Domini nostri continetur, esse potest? Cantus et alios ritus Ecclesiae, coadiutoribus aliis committant, verum animas et alimenta illarum ipsi manibus propriis gestare debent. Non Vicarios Deus conduxit ad operam, sed o Pastor, quod si illle sine te operatur, tu vero nihil agis, ut quid Panem laboris eius eripis?

 

Deberent penes oves residere, tanquam piscatores ad aquam. Hoc sane, est instrumenta portare, ut Propheta inquit (41), stulti Pastoris, virgam et peram Pastoralem portare, et nunquam oves pascere, Pastor vocari, et oves ignorare, retia gestare, et nunquam iis piscari, vel aquam piscari, pisces vero negligere, proventus recipere, de ovibus autem non curare, quod ad subveniendum ovibus datum est, voluptates et honores quaerere, consanguineos ditare, animas et oves fame enecare, lupos autem pascere.

 

Non deberent aliqui, cum sint Pastores, mercenarios imitari qui, non oves, aut bona earum, sed propriam mercedem et utilitatem curant. Non quod ovibus est proficuum, sed quod ipsis fructuosum, id sedulo quaerendo, ab ovibus sub tempus periculi, cum lupi instant, fugiunt. Prout Apostolus conqueritur (42): Omnes quae sua sunt quaerunt. Christi vero utilitatem nemo quaerit.

 

Non deberent tempore necessitatis, cum lupi imminent, fugere, sed potius pro ovibus fortiter se opponere, quod si aliter defendi et servari non possunt, praestat a lupis, exemplo Domini dilacerari, quam oves a Christo, cui tanto pretio constant, sibi commissas deserere.

 

Sed quia pauci sunt eiusmodi Pastores, qui munus suum sic impleant, pluresque sunt negligentes Mercenarii, scandalizari eorum negligentia non debemus, sed illis obsequium debitum bonarum ovium, reddere, eosque honorare tenemur: peccata nostra, pro quibus nos Dominus, per eiusmodi Pastores punit, accusando. Modo hasce duas res habeant, ordinatam Divinam ab Episcopis missionem, et Doctrinam Ecclesiasticam, quod neque seipsos, ut Haeretici faciunt, miserint, nec aliam doctrinam, sed universalem tantum, prout ab Ecclesia et a Superioribus suis accipiunt, disseminent. Ut dicere possint (43): Doctrina mea non est mea, sed eius qui me misit. Sufficit quod mihi sanam doctrinam adferat, quod per eum Christus ad me loquatur, de moribus eius nil mea refert. Etiam ex Cantaro minus purgato, qui sitit, vinum bonum bibere potest, Cantarus vini abominationem non faciet. Aquaeductus quamvis non bene mundatus, aquam puriorem subministrat; qui aqua indiget, aquaeductum minus purgatum non curat. Si illi officio suo non respondent, utque homines imperfectiones suas habent, meum non est iudicare illos. Pastorem supremum audire volo, in eo, quod de talibus dixit (44): Omnia quae vobis dixerint facite, secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim, sed non faciunt. Eo me securum reddit Dominus meus, quod sana eorum doctrina pascere animam meam possim, malis vero illorum exemplis, scandalizari, regimenque Ecclesiae confundere non debeam.

 

Haeretici a bona doctrina, propterea recedunt, non intelligentes, quod non liceat, propter alicuius vitam minus probam, bonam eius doctrinam deserere, et animam suam ad interitum ducere. Non decet, ut ovis Pastorem iudicet (45), bonaeque indolis filio, Paternum dedecus revelare non licet, quoniam huiusmodi maledictionem incurrunt, qui Patres suos irrident, nec operiunt peccata eorum. Etiam discolos Magistratus ut audiamus, iubet Apostolus (46). Avertat Deus, prout Sanctus Hieronymus admonet (47), de iis male loqui, aut illos hominibus, praesertim Haereticis, abominabiles reddere, qui ore suo corpus Christi consecrant. Avertat Deus murmurationem contra Seniores et Praelatos nostros, pro quorum iniuria, tantam hominum multitudinem Dominus Deus in deserto, gravissime punivit, et extinxit, cum illis exprobraret Moyses (48): Audivit, inquit, Dominus murmur vestrum contra nos. Nos vero quid sumus? Non est contra nos murmuratio vestra, sed contra Dominum.

 

Contemptus Sacerdotalis officii, inquit Sanctus Chrysostomus (49), plurimum mali attulit. Haec, inquit, omnis mali causa est, quod Sacrorum Magistratuum authoritas perierit, honorque eorum et reverentia non sit. Quid novi est, quod non omnes Pastores sint boni, quodque bonorum tam exiguus sit numerus? adhuc temporibus suis Apostoli hac de re conquerebantur (50). Quaerimus, inquit Apostolus, inter dispensatores, ut quis fidelis inveniatur, omnes quae sua sunt quaerunt. Etiam Sanctus Petrus arguebat quosdam, quod propter turpe lucrum, Pastorale munus administrarent, potiusque Domini, quam servi esse vellent (51). Faciamus prout Sanctus Augustinus suadet (52), Pastores amemus, Mercenarios feramus, lupos vero fortiter repellamus. Boni Presbyteri, inquit Apostolus, duplici honore sunt honorandi (53). Mercenario vero forsitan, unum honorarium tribuendum mandavit, quod Catholicam, sanamque doctrinam praebeat, quamvis ipse iuxta eam non vivat. Habeamus utique tot Christi, et Sanctorum exempla, ad quae convertamur, cum Pastores non exemplares habemus. Simus bonae oves, Dominus Deus vero, promisit nobis se daturum, Pastores iuxta cor nostrum. Sed cum vitiis abundamus peccata nostra Praelatis minus convenienter munus suum administrantibus Dominus Deus punit. Ad supremum, et proprium nostrum Pastorem, haereditariumque et aeternum Pontificem animarum nostrarum clamemus:

 

Gregem tuum, et oves tuas, quas pretioso sanguine tuo emisti, Salvator non deseras, Divino Spiritu tuo repara corda nostra, ut verarum ovium naturam habeant. Da simplicitatem, mansuetudinem, humilitatem, patientiam, obedientiam ovibus tuis, ut vestigiis tuis incedant, gressusque pedum tuorum custodiant. Ut nemini sint molestae, Superiori suo obedientia, lana et lacte inserviant, illisque, qui eas depraedantur, non indignentur. Vindictamque ex iis non desiderent. Defende nos infirma, et inermia, animalia tua, a lupis et atrocibus dentibus Haereticorum et inferni, ut promisisti (54) quod ex manu tua, et potenti defensione, nemo nos possit eripere. Da nobis Pastores pios, et sapientes, Vicarios tuos, non respice peccata nostra, ut pro iis nos malis Pastoribus punias, sed nos legatis tuis fidelibus, sapientibus, exemplaribus, et gloriam tuam amantibus, repara. Quod si Pastores nostri temporales defecerint, tu saltem nos haereditarius, naturalis et aeterne Pastor, non derelinquas, Spirituque Sancto tuo, servorum tuorum negligentias suppleas, ut ad dexteram tuam, sicut bonae oves tuae, horrenda illa die stare possimus, desideratissmamque illam vocem tuam audire: Venite benedicti, possidete paratum vobis regnum. Qui cum Patre et Spiritu Sancto regnas Deus unus in aeternum. Amen.

 

P. Petrus Skarga SI

 

––––––––

 

 

Conciones pro Diebus Dominicis, et Festis, Totius Anni, R. P. Petri Skarga, Polon. Societatis Jesu: jam olim ab ipso Authore, cum additione de septem Sacramentis, et aliarum quarundam Concionum, saepius recognitae, et editae; nunc vero in latinum idioma, translatae, et ad Fidei Doctrinaeque Christianae augmentum, a Joanne Odrowąż Pieniążek, Palatino Siradiensi, in Lucem Publicam Datae, Permissu Superiorum. Cracoviae, Typis Universitatis, 1691, pp. 238-246. (b)

 

(Textus correctus ab ed. Ultra montes).

 

Notae:

(1) Joan. 11.

 

(2) Job 1.

 

(3) Exod. 17.

 

(4) 2. Mac. 3.

 

(5) 3. Reg. 8.

 

(6) Joan. 12.

 

(7) Joan. 17.

 

(8) Act. Ap. 4.

 

(9) Judic. 20.

 

(10) 1. Tim. 3.

 

(11) Ephes. 4.

 

(12) Psal. 127.

 

(13) Luc. 12.

 

(14) Ephes. 4.

 

(15) Luc. 11.

 

(16) Joan. 19.

 

(17) Joan. 14.

 

(18) Phil. 3.

 

(19) Cypr.: De unit. August.: De gestis cum Emerito Donatista. Idem: In symb. ad catech. Idem: De unit. Eccl. De bapt. cont. Donat. 3 c. 16. Tract. 27 in Joan. Iren. lib. 5 cap. 40.

 

(20) Luc. 12. Joan. 21.

 

(21) Isa. 28.

 

(22) Apoc. 21.

 

(23) Matth. 10.

 

(24) 1. Cor. 3.

 

(25) Isa. 62. Matth. 16.

 

(26) Joan. 10.

 

(27) Ephes. 2.

 

(28) Num 16.

 

(29) Epist. 55 ad Cornel. papam.

 

(30) Advers. Lucifer.

 

(31) Cypr.: Epist. 46.

 

(32) 1. Petr. 2.

 

(33) Ezech. 34.

 

(34) Joan 21.

 

(35) 2. Reg. 24.

 

(36) Luc. 14.

 

(37) Matth. 20.

 

(38) Num. 11.

 

(39) Isa. 40.

 

(40) Num. 7. Josu. 3.

 

(41) Zach. 11.

 

(42) Philip. 2.

 

(43) Joan. 7.

 

(44) Matth. 23.

 

(45) Genes. 9.

 

(46) 1. Petr. 2.

 

(47) Hieron.: Ad Nepotian.

 

(48) Exod. 16.

 

(49) Chrys.: Homil. 2 in 2 ad Timoth.

 

(50) 1. Tim. 4. 2. Tim. 4. Philip. 2.

 

(51) 1. Petr. 5.

 

(52) Aug.: Ser. 49 de verbis Dom.

 

(53) 1. Tim. 5.

 

(54) Joan 10.

 

(a) Titulus ab ed. Ultra montes.

 

(b) Cf. 1) Ks. Piotr Skarga SI, a) O świętej monarchii Kościoła Bożego i o pasterzach i owcach. Kazanie na wtórą Niedzielę po Wielkiejnocy. b) O kąkolu heretyckim i diabelskiej wolności religijnej (De haeretica zizania et diabolica libertate religiosa). c) O jedności Kościoła Bożego pod jednym pasterzem i o greckim i ruskim od tej jedności odstąpieniu, oraz Synod Brzeski i Obrona Synodu Brzeskiego. d) Żywoty Świętych Starego i Nowego Zakonu na każdy dzień przez cały rok. e) Nauki o Sakramentach Chrztu, Bierzmowania, Pokuty, Ostatniego Pomazania, Kapłaństwa i Małżeństwa. f) Nauki o Przenajświętszym Sakramencie. g) O rozumieniu początku Ewangelii św. Jana, którą się na końcu Mszy czyta. h) Kazanie na dzień Trójcy Świętej. i) Kazanie na XXIV niedzielę po Świątkach. (O końcu świata i o Antychryście). j) Pierwsze 354 lata historii Kościoła świętego wyjęte z "Rocznych dziejów kościelnych" kardynała Cezarego Baroniusza. k) Kazania na niedziele i święta całego roku.

 

2) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

3) S. Robertus Card. Bellarminus SI, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauki Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej. Katechizm większy).

 

4) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismi Latini et Germanici. b) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. c) De Adventu Domini. d) De Natali Domini. e) De Pentecoste. f) Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?

 

5) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.

 

5) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

6) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

7) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, a) De Catholicae Ecclesiae unitate (O jedności Kościoła katolickiego) b) Liber de oratione Dominica (O modlitwie Pańskiej. c) Liber de Mortalitate (O śmiertelności).

 

8) S. Gregorius Magnus, Papa, Doctor Ecclesiae, Liber Regulae Pastoralis (Księga Reguły Pasterskiej).

 

9) S. Alphonsus Maria de Ligorio, a) De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam (O wielkim środku modlitwy do dostąpienia zbawienia i otrzymania od Boga wszystkich łask, jakich pragniemy). b) De Mariae gloriis. (Uwielbienia Maryi). c) Opera dogmatica.

 

10) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

11) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

12) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

13) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

14) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

15) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

16) P. Zacharias Laselve, De Dei voluntate circa hominum salutem.

 

17) P. Peregrinus de Opole OP, Sermones de tempore et de sanctis. Sermo in Epiphania Domini.

 

18) P. Joannes Dirckinck SI, a) Semita perfectionis. Fides. b) Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui lux est.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: