TRIUMPHUS CRUCIS
SIVE
DE VERITATE FIDEI
LIBRI IV
P. HIERONYMUS SAVONAROLA OP
––––––––––
LIBER QUARTUS
–––––
CAPUT VII
Mahumetanorum sectam omni ratione carere
At Mahumetani, quodammodo inter Judaeos et haereticos medii, postremo nobis loco convincendi supersunt. Nam et Judaeorum circumcisionem imitantur, et omnium fere haereticorum errores coacervarunt: ideo non multo labore haec contra illos pugna conficietur. Si quis enim inter eos versetur, illorumque mores ac religionem diligenter consideret, legiferique Mahumetis perlegat Alcoranum, quem inviolabili fide tenendum putant, facile vanitatem rei deprehendet. Omnis namque vera religio aut a naturali, aut a supernaturali lumine proficiscitur. Sed eorum superstitio penitus confusa, a neutro horum lumine provenit: quivis enim vel mediocriter rationis philosophiaeque peritus, tam in speculativis, quam in practicis eam religionem facile subverteret, cujus auctor se litterarum omnino ignarum fuisse ostendit. Librum enim suum, quem Alcoranum, id est praeceptorum collectionem, vocat, adeo insulse ac confuse tradidit, ut a nemine ordinem ullum in eo deprehendi posse existimem: quod praecipuum ignorantiae est atque socordiae signum. Tot praeterea in eo fabulae, totque contra bonos mores imperata vel permissa continentur, quae philosophi ludibria et nefaria censerent, ut ea irridere satius sit, quam refellere. Hujusmodi ergo religio ab ipso lumine naturali, cui contraria est, provenire non potest. Neque etiam a supernaturali proveniet. Quicquid enim naturali lumini adversatur, ipsi etiam supernaturali contrarium est, ut postea ostendemus.
Item, quae malo inchoata sunt principio, bonum perraro vel nunquam exitum sortiuntur. Sed haec secta auctore gloriatur Mahumete, qui, sicut certa tradit historia, prorsus irrationabilis, sceleratus, adulter, et populorum praedator fuit. Cumque epileptico, ut fertur, morbo saepe correptus, collaberetur, interrogatus cur id ei contingeret, se angeli colloquio tunc frui referebat. Hic autem gladio, non rationibus instructus, pollicitationibus primum malaque arte homines rudes ac impuros sibi adscivit, quibus paulatim alios in suam lasciviam fabulosamque sectam pellexit, armisque pervagante licentia, imbellem multitudinem subegit. Cum ergo origo pessima fuerit, neque a Deo coepisse, neque bono potest fine concludi.
In Alcorano item Mahumetes Evangelium Vetusque Testamentum ubique probans atque confirmans, Christum commendat, quem de Virgine natum prophetamque verissimum confitetur. Quid ergo insipientius dici potest, quam eadem affirmare et negare, nec eam quam probat doctrinam, sed contrariam sequi? Illud autem ridiculum est, quod in erroris sui excusationem affert, dicens: Evangelium a nobis esse cum Veteri Testamento depravatum. Quod tam facile ac aperte refellitur quam leviter temereque probatum est. Pro certo enim constat utriusque Testamenti codices hebraicis, graecis, latinisque litteris juxta harum nationum idiomata, antiquis monumentis asservari, et per universum orbem ex iis complura volumina, eodem exemplo, variis temporibus fideliter esse transcripta, vetustissimisque novissima conformari. Quomodo ergo in tot exemplaribus, apud diversas mundi nationes variis linguis dissimilibusque hominum studiis et ingeniis potuit haec simul locum habere depravatio? imo ex hujusmodi Scripturarum consensu illius fabulae ac mendacia, quibus inepte procaciterque utrumque Testamentum vitiavit, plane deprehenduntur.
Vera insuper religio ad bene beateque vivendum, et ad cordis puritatem veritatisque contemplationem est ordinata. Ejusmodi autem secta terrena tantum sapiens, nulla verae beatitudinis mentione habita, bestialem quandam voluptatem, ventri consentaneam, post praesentem vitam pollicetur. Ne quis vero eum parabolice locutum existimans, in alium sensum illius verba accipienda putet, asseveratio totius sermonis ostendit: in quo liberum sibi mentiri putans, nihil in figuris a se traditum inter tot deliramenta unquam dixit. Hujus ergo vanitas religionis per se declaratur.
Nil praeterea divinum aut mirabile in hac secta, propter quod a Deo existimanda sit, apparet. Nullis enim, quemadmodum christiana religio, fulcitur miraculis; quod ipse Mahumetes attestatur, qui ait, Christo miraculorum virtutem, quibus potissime mundum converteret, sibi vero gladii potestatem esse concessam, et ad hoc missum, ut per vim ad fidem suam populos compellat, perinde ac per tyrannidem voluptatesque fiat acceptabile Deo sacrificium. Quod autem maximum inter eos habetur, est ubi pronunciatur: Non est Deus, nisi Deus et Mahumetes nuncius ejus: et saepe repetit Alcoranus: Deus est magnus et potens, et notissima quaedam de Deo multis postea deturpata fabulis, quas nec pueri nostri dignarentur.
Nemo insuper inter eos magnarum divinarumque rerum auctor vel propheta aliquando visus est, sed fatuos, stultosque quosdam per furorem ac insaniam seipsos ferientes, ac debacchantes, tanquam sanctos venerantur, apud quos nulla omnino divinorum peritia est. Quam stulte etiam Mahumetes in Alcorano sibimet contradicat, vel ex eo apparet, ubi se nescire fatetur utrum ipse et sui in via sint salutis, necne, neminemque inter mortales haberi, qui Alcoranum intelligat. Nonne is auctor de sua deque aliorum salute incertus, ac mandata perplexa inscrutabiliaque proponens, potius lapidibus obruendus quam imitandus fuit? cum itaque nullis rationibus, nullis miraculis, nullaque vitae sanctimonia hujusmodi dogma fundatum sit: sequitur ut omni ex parte sit sugillandum. Quod si disputandi cum eis daretur locus, facillime vanitatis hujus error detegeretur: sed inscitiae ac pravitatis suae conscius Mahumetes callide mandavit, non nisi gladio religionem suam tuendam esse: ut quod ratione et honestate defendi non poterat, ferino impetu decerneretur.
Sed forte objiciat aliquis: Cur fide Christi jam in toto orbe terrarum propagata, passus est Deus opere Mahumetis innumeros populos ab imperio ipsius Christi subduci, et ad alias leges compelli? nec ultricem manum tanto tempore in eos extendit, sed potius illorum imperium in hunc usque diem augeri permisit? Si ergo Christus est Deus, illique Mahumetes adversus, cur se a Mahumete superari passus est? Vera igitur (inquiunt Sarraceni) fides nostra est, vestra autem falsa. Hoc enim potissimum argumento adversus Christianos se defendunt: quo etiam multi e nostris ita obvolvuntur, ut quod respondeant prorsus ignorent.
At nos primo respondemus ex hoc superiora argumenta nostra, quibus Christum Deum et religionem Christianam veram esse probavimus, non infirmari. Nam si vita sanctior ea, quam docuit Christus, inveniri non potest: atque si nemo alius a saeculo tot mirabilium et divinorum patrator operum comparuit, quis dubitet hunc coelitus Deum et hominem pro salute humani generis advenisse, quem talia ac tanta oracula, signa, gesta, successusque testantur? quod si qua in terris religio vera est, nulla praeter Christianam alia dari potest: quae profecto Mahumetis legi penitus cessisset, si meliora praecepta ab eo introducta, aut majora opera fuissent exhibita. Cum autem in ejus lege, universoque populo nil magnificum, nil praeclarum, nil singulare editum sit, sed enormia et subsannanda multa conspiciantur, numquid praeferendus est Christo? eo quod multos a catholica fide seduxerit, plures debellaverit, et in malo invaluerit? Cur non pari argumento humani generis subversor diabolus, Christo melior dici potest? qui plures multo quam Mahumetes a veritate detorquet. Cur justis sanctisque viris impii et bonorum corruptores, qui plures quam justi ad se trahunt, non praeponuntur? O admirabile argumentum! Mahumetem Christo praeponi, quia rudes et enervatos populos, ipsius fraudibus et pollicitationibus, minis insuper et gladio, a fide Christi sanctissima subductos, ad voluptatem perditosque mores induxerit? Sane operae pretium est in malitia gloriari. Haud talia nostra sunt argumenta, non his religio nostra nititur fundamentis. Quid vero mirum est, si pauciores Christum sequantur, jubentem benefacere, et mala pati, et propter invisibilia omnibus mundi blanditiis abstinere, duraque omnia acerbaque potius eligere, quam modestiam, continentiam, justitiam, pietatem, fidemque maculare? quod si illorum valida esset ratio, omnis philosophia confundi posset, dum bonum malum, verum falsum, ac lucem denique ipsam tenebras existimare appellareque liceret. Pauci enim philosophorum veritatem, verumque bonum sequuntur, ideoque rari inter eos viri integri exstiterunt. Si ergo vitam ex numero commendemus, certe bonum, quod a perpaucis observari consuevit, malum potius, multorum autem errorem bonum esse dicemus: quo cum absurdum sit, constat ab ipso Mahumete non ideo Christum esse superatum, quod divina justitia permittente, multos lascivienti licentia armisque subegerit: quemadmodum etiam diabolo ac pravis hominibus assidue incautos et inertes, simplicesque et innocentes circumvenire et opprimere permissum est. Nam si Christus, cum adhuc ejus nomen ignotum esset, et novitate ignominiosae mortis inaudita omnibus fugiendus et nihili pendendus videretur, contra universum mundum praevaluit, quid modo si vellet post ejus ubique gloriam celebratam receptamque efficere possit? nonne facilius nunc quam ab initio Christiani nominis palma consurgeret?
Sed haec omnia, ipso sciente ac permittente, quemadmodum etiam ab ipso praenuntiata sunt, in ultionem scelerum evenerunt. Scriptum est enim: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Ecclesiaque saepenumero aucta et diminuta est. Liberum enim ad virtutes et ad vitia nobis Deus dedit arbitrium, nec ab ipso Deo in alterutram partem coguntur homines; neque enim stante natura cogi possunt: alioquin neque merito, neque demerito locus esset, si libertas cessaret. Deus autem, praemiis tantum homines attrahens, et poenis a malo deterrens, non semel concessae naturae violator, sed conservator existit. Delinquentibus itaque varias poenas comminatus primam statuit, nisi cito resipiscerent, mentis excaecationem: unde in persona Christi et justorum omnium contra impios loquitur David: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 24). Et ad Isaiam ait Dominus: Vade, excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne quando videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (VI, 10). Sic et incredulis Judaeis, qui credere primi debuerant, cordis obstinatio in Evangelio saepius, et eversio Hierusalem eorumque captivitas usque in finem mundi duratura praenunciata est.
Item multos a fide catholica defecturos, paucosque salvandos legimus: ubi in ipso Evangelio de novissimis diebus loquitur Dominus: Quia enim abundabit iniquitas, refrigescet (inquit) charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Et alibi: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? (Luc. XVIII, 8). Et Apostolus ejus Paulus ad Timotheum scribit: Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium (I Ep. IV, 1). Denique si Evangelicam doctrinam revolvamus, haec omnia a Christo praenunciata, et ipso permittente subsecuta esse comperiemus. Male viventes enim suo privat lumine, ac in caecitate relinquit. Quemadmodum ergo Judaeos propter ipsorum superbiam pertinaciamque, ita et Mahumetanos, aliosque a fide contumaces, propter scelera punivit. Nulla enim poena gravior infligi potest, quam veri luminis, rectaeque vitae privatio: propter quam certa damnationis aeternae via in praecipitium ducit. Nam prout superius declaravimus, extra fidem Christi nulla rectitudo, nullaque salus, sed error ac perditio est.
At forte dices: cur pro patribus filii poenas luunt? si enim prisci Judaei ac Mahumetani peccaverunt, cur in filios et nepotes eorumque posteros hujusmodi poena devoluta est? Respondemus itaque eam esse Christianae fidei ubique terrarum manifestationem, et miraculorum famam, ut nemo se excusare possit, quin ei veritatis inquirendae cognoscendaeque facultas oblata sit. Quam si neglexerit, ipsi imputetur: neque enim in parentum reatum veniret ultio, nisi idem crimen sequeretur: aut si juxta rationem naturalem vitam saltem componeret, ab ipso Deo, qui in necessariis nemini deest, sed semper est praesto, procul dubio illustraretur. Id quod jam satis supra ostendimus.
Quanquam occulta insuper Dei judicia plurima sunt, quae ab hominibus investigari non possunt. Propterea ait Apostolus: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). Moxque inscrutabilem et profundissimam divinae majestatis abyssum expavescens, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 33-36).
Illud tamen sciendum est quod sicut Dominus noster Jesus Christus futura haec mala praenunciavit, ita Ecclesiam quoque suam in stabili petra fundatam, nunquam defuturam attestatus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Sicut ergo quae is praenunciavit ad hunc usque diem, omnia evenerunt, inter quae multorum a fide cernitur defectio: ita credimus Ecclesiam in aeternum permansuram. Tam solida enim habet fundamenta, ut putare nefas sit eam posse subverti. Quinimo ubi ultrix ira Dei in pessimos Christianos, caeterosque infideles completa fuerit, Ecclesiam illum suam renovaturum, atque universum terrarum orbem ad se conversurum esse confidimus, ut fiat unum ovile, et unus pastor. Quod non procul abhinc omnino fore speramus. Atque ita per varias temporum vices nunc prospere, hunc adverse navigans Petri navicula, perseverabit, donec veniat dies Domini magnus, in quo manifesta erunt abscondita tenebrarum, justissimaque Dei judicia tum demum cognoscentur. Nunc autem, quoad perversitatem Mahumetis pertinet, satis dictum est, postquam neque divinis neque humanis rationibus se tueri potest, sed sola vi atque irrationabili impetu fertur: cumque nullum violentum possit esse perpetuum, quanto magis aucta est, tanto majore corruet lapsu. Cujus sane ruina seductis ab eo populis, comperta veritate, fiet in salutem.
–––––––––
Hieronymi Savonarolae Ferrariensis, Ordinis Praedicatorum, Triumphus Crucis sive De veritate fidei libri IV. Editio nova. Cum praefatione, in qua Hieronymi Savonarolae spiritu prophetico, excommunicatione, morte, et a nonnullis ei tributa sanctitate, praesertim agitur. Curante G. G. Presbytero, Regiae Universitatis Bibliothecario adjuncto. Paris, Loisel Libraire, Rue Saint-Jacques, 125. 1845, pp. 196-203.
Hieronymi Savonarolae Ferrariensis Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. Libri IV. Recens in lucem editus. Lugduni Batavorum. Ex Officina Ioannis Maire. 1633, pp. 369-382. (1)
Notae:
2) Sac. Andreas Pohl, De religione mahumedana.
3) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.
4) S. Pius Papa V, S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).
5) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej).
6) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
7) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
8) P. Albertus a Bulsano OFMCap, De Tolerantismo religioso.
9) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus. f) De excellentia religionis christianae.
10) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.
11) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De necessitate Ecclesiae. c) De indefectibilitate Ecclesiae.
12) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis.
13) P. D. Mézard OP, Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae.
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: