COMPENDIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE GENERALIS

 

P. PARTHENIUS MINGES OFM

 

DOCTOR SS. THEOL. ET PHILOS.

 

––––––––––

 

PARS III.

 

De religione christiana (demonstratio christiana)

 

–––––––

 

De excellentia religionis christianae

 

1. Religio christiana comprehendit in se omnia momenta, quae ad veram religionem requiruntur, in gradu eximio, scil. dogma, ethos, symbolum (cultum). Responsum sufficiens dat ad quaestiones gravissimas metaphysicas, ethicas et religiosas, a quarum cognitione et observatione dependet tota salus corporalis et spiritualis, temporalis et aeterna, civilis et socialis tum singulorum hominum tum totius generis. Quare est optima philosophia metaphysica, cosmologica, psychologica, ethica etc., sicut jam Patres non raro doctrinam christianam philosophiam veram dixerunt.

 

2. Dogma christianum dat nobis notionem sublimem de Deo ejusque attributis, praesertim de ejus spiritualitate et personalitate, libertate et immutabilitate, bonitate et justitia; tenet absolutam unitatem nec negat distinctionem relativam internamque explicationem in divinitate; docet mundi et hominis creationem, conservationem et gubernationem per Deum immediatam, repellit sic non minus pantheismum et materialismum quam dualismum et deismum. Deus christianus talis est, qualem tum recta ratio tum cor humanum postulat. Non est primum et summum ens cosmologicum vel physicale vel summum bonum impersonale, qualem Plato et Aristoteles Deum finxerunt, sed est Deus, etsi immense universum creatum transscendens, tamen de mundo sollicitus. Infinite justus est quidem, at non durus nec crudelis ut Allah Islamismi, non est invidus felicitati hominum ut dii Paganorum, sed benignissimus, est semper paratus ad ignoscendum: "Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors; suavis Dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus" (Ps. 144, 8 s.). Quare sunt deliciae ejus esse cum filiis hominum (Prov. 8, 31) idque ita, ut ipse amore nostri homo factus sit. – Dogma christianum praebet declarationem concinnam de origine et essentia mali et peccati simulque docens, id olim a Deo iterum prorsus superatum iri. Item ostendit pulchre originem, finem, naturam condicionemque veram hominis, tenet animae spiritualitatem et immortalitatem, corporis futuram resurrectionem et animae corporisque justam aeternam retributionem. In finem hominis constituit immediatam visionem, fruitionem et possessionem Dei, et ad eundem finem assequendum dat media valde congrua et efficacissima et copiosissima. Desiderio cordis humani ad unionem cum Deo jam in hac vita satisfacit per gratiam sanctamque communionem, qua fimus filii Dei et cum eo ipso conjungimur. Sic religio christiana exponit optime hominis humilitatem et infirmitatem pariter ac ejus dignitatem atque sublimitatem. – Accedit, quod solus Christianismus habet propriam theologiam seu doctrinam, quae argumentis invictis ostendit religionis christianae in genere ejusque dogmatum singulorum in specie maximam credibilitatem et rationabilitatem. – Sic Christianismus tum rationi tum appetitui cordis nostri satisfaciens toto coelo praecellit Judaismo, Muhamedanismo et praesertim Buddhismo diebus nostris a Rationalistis summis laudibus elato, etsi, ut etiam Strauss (1) concedit, est absque doctrina et est nudus atheismus negans veritates duas fundamentales religionis, scil. existentiam Dei et immortalitatem animae.

 

3. Ethica christiana est pura, respondet tum legi morali tum severitati vitae, innititur dogmati christiano pariter ac philosophiae sanae, fundatur in ordine divino et aeterno, in Deo ipso ejusque sanctitate, habet Dei retributionem justissimam sempiternamque ut sanctionem et incitamentum efficacissimum. Tamquam principium fundamentale tenet arbitrium liberum. Sequitur viam auream mediam inter laxismum et rigorismum. Ostendit, bonitatem hominis positam esse magis in cultura cordis et in recta voluntate quam in operibus externis, etsi haec non parvipendit. Postulat non solum opus exterius bonum, sed etiam honestum finem et motivum. Poscit imprimis cordialem et practicam charitatem Dei et proximi, totalem resignationem in voluntatem Dei, sui ipsius abnegationem et humiliationem et omnimodam perfectionem; sanctificat dolorem et passionem. Religio christiana proponit nobis Christum et multos Sanctos exemplar perfectum omnium virtutum. Colit vitam et activam et contemplativam. Una ex parte non rejicit peccatorem in scelerum coenum prolapsum, sed admonet et adjuvat eum ad surgendum, altera ex parte hominem ad sanctitatem eximiam evehere studet. Media, per quae hominem ad Deum ducit, sunt supernaturalia et ideo efficacissima, attamen requirit, ut homo ipse in opere salutis, conversionis, sanctificationis et perfectionis serio cooperetur. Sic est religio christiana religio vitae internae et actionis externae, religio spiritus et libertatis, religio charitatis et misericordiae. Itaque religio et ethica christiana produxit innumerabiles Sanctos et heroes permagnos tum in orando ac contemplando tum in operandis virtutibus omnis generis, id quod etiam adversarii nostri concedere coguntur. Religio autem ea, quae est schola Sanctorum perpetua, non potest esse falsa. – Econtra doctrina ethica christiana valde congruit cum morali naturali, est nonnisi ejus perfectior explicatio, ut pulchre ait Scotus (2): "Quid rationabilius quam Deum tamquam finem ultimum super omnia diligi et proximum sicut seipsum? . . In quibus duobus praeceptis universa lex pendet et prophetae (Math. 22). Item Math. 7: Omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Ex istis quasi ex principiis practicis alia practica consequuntur in Scriptura tradita, honesta et rationi consona, sicut de eorum rationabilitate patere potest singillatim cuilibet pertractanti de praeceptis, consiliis et sacramentis, quia in omnibus videtur esse quasi quaedam explicatio legis naturae, quae secundum apostolum (ad Roman. 2) scripta est in cordibus nostris".

 

4. Cultus christianus reapse est cultus Dei in spiritu et veritate, postulat internam venerationem et submissionem in Deum, purum cor et renovationem animi, sed nec reprobat externa signa ejus. Profluit ex dogmate, est quasi ejus corpus et visibilis manifestatio, est quasi vivum "sursum corda", perpetua professio fidei, rationale servitium, elevat totum hominem cum corpore et anima ad coelestia, dat cibum spiritualem non minus phantasiae parvuli quam intellectui viri gravis. Centrum cultus christiani est sacrificium eucharisticum, quod reapse eum effectum habet, quem sacrificia et mysteria Paganorum frustra petiere, scil. expiationem et reconciliationem hominis cum Deo veram. In liturgia ecclesia quotannis magnalia et mirabilia Dei ad redemptionem humani generis patrata nobis ob oculos ponit.

 

5. Religio christiana etiam saluti naturali et temporali hominum favet et promovet. – Christus, Filius Dei, per multos annos ut faber laborans laborem manuum et statum operariorum apud antiquos contemptum summo honore accumulavit et sanctificavit. Instituit et promovit Christianismus curam infirmorum, erexit nosocomia, orphanotrophia et alia humanitatis instituta. Homini reddidit libertatem personalem, docens coram Deo non esse respectum personae, sed omnes in Christo fratres esse. Itaque eo ipso evanescit servitus, ubi religio christiana viget, cum in Paganismo et Muhamedanismo adhuc hodie floreat. Item amovit polygamiam et divortia, restituit sexui muliebri apud Paganos in lutum depresso suam dignitatem humanam, et sic fundavit, excoluit et sublimavit vitam vere familiarem. Eo ipso stabilivit fundamenta reipublicae vere civilis. Una ex parte enim conservat civibus suam libertatem et locum individualem, docet, eos esse in Christo liberos et filios Dei, ergo plus quam membra reipublicae absolutae, a qua prorsus absorbeantur; item docet, superiores in subditos non ad libitum posse animadvertere, sed de administratione officii sui Deo rationem reddere debere. Altera ex parte confirmat etiam auctoritatem dominorum, docens omnem potestatem prodire a Deo, et adhortatur subditos ad oboediendum principibus propter Deum et conscientiam. Teste historia res sociales et politicae populorum florent eo magis, quo sunt imbuti spiritu vere christiano. Item religio christiana plurimum valuit in artes bonas excolendas, scholas instituendas, litteras protegendas, agriculturam et artes mechanicas explicandas. Christianismus, etsi praescribit, ut primo quaeratur regnum Dei ejusque justitia seu bona regni coelestis, tamen condidit novam culturam eamque talem, qualis studet perfectioni et progressui continuo, sed Goethe (3) ipso teste nunquam superabitur, cum Buddhismus, quem multi moderni plurimi aestimant, nonnisi sit, sicut Chamberlain (4) ait, senilis exitus et finis culturae indicae moriturae, ad errores abductae; Buddhistae genuini nonnisi ad id vivunt, ut quam celerrime iterum ad nihilum redigantur, quare eorum paulum interest cultum humanitatemque promovere.

 

6. Religio christiana etiam eo alias cunctas valde superat, immo se veram et divinam praestat, quod indole sua non est religio particularis sicut Judaismus, variae formae Paganismi et Muhamedanismus. Reapse est religio universalis, determinata et apta ad omnes populos, omnes status et gradus aetatis, sexus culturaeque, ad omnes condiciones et exigentias omnium temporum et gentium. Satisfecit olim per saecula complura Romanis et Graecis, illis populis classicis, dein populis rudibus, qui imperium romanum occupaverunt et qui demum per Christianismum ad cultum humanitatemque pervenerunt. Non minus convenit gentibus frigidi aquilonis quam anachoretis deserti libyci etc.: Historia probatum est, Christianismum esse religionem universalem.

 

7. Excellentia religionis christianae praesertim ex eo apparet, quod transmutavit et renovavit totam societatem humanam erroribus et vitiis obstrictam et dubiis agitatam. Adduxit meliorem ordinem rerum domesticarum, civilium, socialium, politicarum et religiosarum, immo ejusmodi ordinem, quo melior unquam vix excogitari possit. Et sic adimpletum est illud (Ps. 103, 30): "Emittes Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae".

 

Cfr. Stoeckl, 96 ss. – Heinrich, I. 482 ss. – Gutberlet, II, 235 ss. – Hettinger, I. 385 ss. – Schanz, II, 678. – Wilmers, 583 ss. – Nicolas, II. 279 ss.; III. IV, 399 ss. – Didon, I. 3. – Abert, Das Wesen des Christentums nach Thomas von Aquin, 1901.

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae dogmaticae generalis. Auctore P. Parthenio Minges, O. F. M. Lectore SS. Theologiae. CUM LICENTIA SUPERIORUM ECCLESIASTICORUM. Monachii 1902. SUMPTIBUS LIBRARIAE LENTNERIANAE. (E. STAHL JUN.), pp. 106-110. (a)

 

Notae:

(1) Der alte und der neue Glaube, 1872, p. 60. – Cfr. Chamberlain, I, 231.

 

(2) Prolog. in Sent. qu. 2. n. 7.

 

(3) Nota sunt verba (Eckermann, Gesprache mit Goethe, III. Teil, Magdeburg 1848, p. 373): "Mag die geistige Cultur nun immer fortschreiten, mögen die Naturwissenschaften in immer breiterer Ausdehnung und Tiefe wachsen, und der menschliche Geist sich erweitern, wie er will – über die Hoheit und sittliche Kultur des Christentums, wie es in den Evangelien schimmert und leuchtet, wird er nicht hinauskommen". – Item illud Du Bois-Reymond, scientiam recentiorem rerum naturalium originem suam debere Christianismo; Christianismus enim monotheisticus liberavit populos Europae ab adoratione creaturae et confusione rerum mundanarum cum Deo, et eo ipso viam munivit ad res visibiles sobrie intuendas et examinandas (cfr. "Theol. Rundschau", 1898, 77 s.).

 

(4) L. c. I. 197 ss.

 

(a) Cf. 1) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De necessitate Ecclesiae. c) De indefectibilitate Ecclesiae.

 

3) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

4) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

5) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

6) P. Albertus a Bulsano OFMCap, De Tolerantismo religioso.

 

7) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

8) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

9) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

10) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

11) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo.

 

12) P. Hieronymus Savonarola OP, Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. IV. 7. Mahumetanorum sectam omni ratione carere.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

 

( PDF )

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: