REGULAE QUAEDAM BREVISSIMAE (1)
P. FR. HIERONYMUS SAVONAROLA OP
Principale studium religiosi est conari die noctuque ut anima sua sit Domino Deo coniuncta per orationem et contemplationem continuumque amorem actualem. Quod quidem nequaquam facere poterit nisi pacem mentis possideat, quam possidere non poterit, nisi se amore omnium creaturarum ac sui ipsius penitus spoliaverit veneritque usque ad contemptum et odium vitae suae. Quae omnia si voluerit obtinere, necesse est cum omni sollicitudine prius has, quas subscribemus, regulas observare.
Primo, ita debet paupertatem diligere in particulari et in communi, ut statuat firmiter in corde suo nullo modo se velle aliquid possidere, nec aliquid ad usum habere nisi quod ei summopere necessarium fuerit: in tantum, ut odio habeat omnes divitias magnas et parvas, etiam ipsa vestimenta, sine quibus honeste vivere non potest; gaudeatque de monasterii paupertate, et doleat de eius abundantia, cum desiderio ut pauperrime vivat usque ad extremam necessitatem, quia vere pauper in paupertate gaudet.
Secundo, quantum ad votum castitatis, ita debet fugere omnes carnis illecebras ut non modo ab illicitis, sed etiam a licitis recreationibus abstineat: ita ut numquam ex toto relaxet praeconceptum rigorem, sed semper sibi iratus castiget rationabili obsequio corpus proprium omnesque sensus a delectatione cohibeat, nec satisfaciat desideriis suis, sed semper gaudeat flere et lamentari, et Domino decantare versiculum illum: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
Tertio, semper in mente habens Domini nostri Iesu Christi subiectionem ad Matrem suam et putativum patrem suum Ioseph et oboedientiam usque ad mortem, mortem autem crucis: studeat, cum omni conatu et viribus suis, se ipsum non solum maioribus, sed etiam aequalibus, minoribus, et omnibus etiam vilissimis servire; et eis, ut decet statum suum, humiliter oboedire, et cum Apostolo dicere: Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci.
Quarto, studeat ita gubernare linguam suam, ut non solum illicita non loquatur, non solum otiosa verba aut risum moventia non dicat; sed etiam necessaria in longum non protrahat, loquaturque semper de omnibus cum timore, et potius desideret audire et doceri quam loqui, et alium docere: Quia in multis offendimus omnes, et qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir; et diabolus in nullo subtilius decipit religiosum quam per loquacitatem, per quam subtrahit eum ab oratione et contemplatione, a quibus cum fuerit subtractus, perdit omne robur mentis suae, et ita inimicus praevalet faciliter contra eum, sicut vult et ut libet.
Quinto, caveat a distractionibus, seu ab his quae solent animum in partes dividere, ut sunt curiositates sensuum et intellectus. Qui enim volunt multa et inutilia videre et audire, seu intelligere, dividunt cor suum ad multa, et ita remanent dissipati et non compuncti. Negotia ergo proximorum et facta aliena adeo relinquenda sunt, ut nec velimus minimam eorum partem intelligere. Negotia quoque conventus Officialibus ipsis penitus relinquantur. Quidam zelo quodam indiscreto, qui non est secundum scientiam, volunt omnia intelligere, et inquietant seipsos; impleturque mens eorum phantasiis, indignationibus, murmurationibus, et nonnumquam invidia, et ambitione, et detractione contra Praelatos et alios confratres suos. Si nullum habes officium in conventu, gaude, quia pacem magis acquires. Si habes, humiliter ea quae ad ipsum pertinent, et sine querela exsequaris. Ne desideres habere aliquod officium; sed sta in pace, et libentius suscipe officia vilia quam honorifica, et, breviter, ab omnibus quae te ab intentione contemplationis divinae et pacis, quantum possibile tibi est, salva oboedientia et caritate, cavere debes cum omni sollicitudine; aliter pacem non invenies.
Sexto, debet fugere hominum conversationem, praesertim saecularium et dissolutorum fratrum, potissime autem mulierum et consanguineorum; et solitudinem amare, nec umquam in publicum apparere, nisi pro necessaria, honesta vel utili causa, et semper breviter se expedire. Neminem tamen propter hoc religiosus iudicet aut contemnat: se ipsum semper despiciens tamquam vilem in oculis propriis indignum arbitretur habitu Religionis et aliorum fratrum conversatione.
Septimo, cum omni et summa diligentia et sollicitudine vacare debet orationi et contemplationi, ita ut saepissime elevet mentem suam ad Deum, et oret cum brevitate tam in ecclesia quam in mensa, tam in domo quam in theatro, tam sedendo quam ambulando, et frequentissime dicat versiculum illum: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Item dicat: Misericordia tua, Domine, subsequetur me, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae. Sic enim faciens obtinebit mentis quietem, et adeo coniungetur Deo, quod nihil aliud poterit cogitare nec diligere, et erit quodam modo in hac vita beatus.
Qui ergo servaverit istas septem regulas, replebitur septem donis Spiritus
sancti: a quo Spiritu sancto anima eius acta gustabit ea quae nec oculus
vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se, et labores
Religionis pro nihilo reputabit et videbit dies paucos prae amoris
magnitudine.
Religiosi autem qui ista non considerant, sed ambulant sine consideratione
finis proprii, efficiuntur tepidi, inquieti, murmuratores, ambitiosi, iracundi,
loquaces, sensuales, histriones et duriores quam saeculares ad poenitentiam.
Nisi Deus per suam misericordiam eos revocet aut conservet, in alia labuntur
praecipitia, a quibus numquam postea liberantur: quia, ut dicit sanctus Thomas,
divinus Doctor, in secunda secundae, Religiosi ex malitia peccantes,
efficiuntur pessimi, et incorrigibiles; et sanctus Augustinus dicit quod
sicut numquam expertus est meliores quam illos qui in monasterio profecerunt,
ita nec deteriores quam qui in monasterio defecerunt.
Conemur igitur nos, Fratres, talem bonitatem in monasterio accipere, ut
simus meliores homines mundi, et magnam coronam acquiramus in caelis ubi regnat
benedictus Deus in saecula saeculorum. Amen.
P. fr. Hieronymus Savonarola OP
Directorium asceticum, in quo de viri spiritualis eruditione tutissima sanctorum Patrum documenta traduntur a R. P. Matthaeo Iosepho Rousset O. Pr., CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEPISCOPI FRIBURGENSIS ET SUPERIORUM ORDINIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCXCIII (1893), pp. 297-300. (a)
––––––––––––––––––
Notae:
(1) Reverendi ac devoti Patris fratris Hieronymi Savonarolae O. Pr.
(a) Cf. 1) P. Hieronymus Savonarola OP, 1. Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. IV. 7. Mahumetanorum sectam omni ratione carere. 2. Il Trionfo della Croce. IV. 7. Che la setta de’ Maomettani è tutta irrazionabile. 3. Tryumf Krzyża, czyli O prawdzie Wiary. IV. 7. Kompletna irracjonalność mahometańskiej sekty. 4. The Triumph of the Cross. IV. 7. The Utter Irrationality of the Mahometan Religion. 5. Le Triomphe de la Croix. IV. 7. Que la secte des mahométans est toute déraisonnable. 2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali. 3) P. D. Mézard OP, Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. (Nota ab ed. Ultra montes).
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra
montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: