PRAELECTIONES

 

DE

 

THEOLOGIA FUNDAMENTALI

 

EXARATAE A

 

SAC. GEORGIO REINHOLD

 

PROF. UNIV. VIENNENSIS.

 

PARS PRIOR

 

CONTINENS TRACTATUS DE EXISTENTIA DEI

DE RELIGIONE ET REVELATIONE IN GENERE AC DE RELIGIONE CHRISTIANA.

 

––––––––

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

Appendix de essentia christianismi

 

Essentia christianismi, de qua ultimis his temporibus tantopere declamatum est (1), exacte et breviter describitur a S. Paulo: "Nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam" (2). Essentia christianae religionis primario consistit in opere, secundario in doctrina: in opere scilicet incarnationis et redemptionis ac in institutione mediorum, quibus redemptio omnibus potest applicari, deinde in revelatione divina omnium illarum veritatum, quae ad opus redemptionis praesupponuntur et quae partim ad ordinem naturalem, partim ad supernaturalem pertinent.

 

Quod Christus finem primarium missionis suae non in cognitione theoretica, sed in opere practico posuerit, patet ex omni pagina Evangeliorum. Tota Christi praecatio in eo erat, ut sanctitas moralis instauraretur in genere humano per exercitium poenitentiae aliarumque omnium virtutum et hoc quidem per intimam cum ipso unionem, quippe qui est auctor et exemplar omnis sanctitatis. Initium praedicationis sumpsit ab exhortatione poenitentiae: "Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum" (3): deinde beatos celebrat pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes: mundos corde et pacificos; discere a se jubet mansuetudinem et humilitatem; semen verbi sui divini vult afferre fructum trigesimum, sexagesimum vel centesimum: nonnisi illos vere discipulos esse declarat, qui sciant abnegare semetipsos et tollere crucem suam quotidie, et in capite omnium praeceptorum suorum ponit charitatem, qua Deum diligimus super omnia et proximum sicut nos ipsos. Ad virtutes has exercendas idoneos nos facit gratia supernaturalis, quam Christus nobis promeruit per sanguinem suum, effusum in remissionem peccatorum, et per quam continuo junctos oportet esse Christo eos, qui fructus virtutum volunt afferre: "Manete in me et ego in vobis: sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis" (4). Ad gratiam hanc omnibus hominibus communicandam sacrificium eucharisticum et varia sacramenta instituit.

 

Altare septem sacramentorum. Rogier van der Weyden.

 

Sed opera haec, quae Christum "Dei virtutem" ostendunt, multas veritates theoreticas, partim naturales, partim supernaturales supponunt et involvunt, quae proinde fide divina firmiter tenendae sunt ab omnibus, qui per Christum volunt salvari, et quae Christum "Dei sapientiam" manifestant. Veritates naturaliter cognoscibiles, ut sunt existentia Dei, ejus unitas, spiritualitas, omniscientia, infinita bonitas, sanctitas, immortalitas animae humanae, existentia ordinis moralis et principia generalia moralitatis, quae etiam extra et ante religionem christianam a variis philosophis gentilibus cognitae et propositae fuerant, a Christo auctoritate divina ac certitudine super omnia firma sancitae et ab omni errore purgatae sunt: ad quas Christus adjunxit revelationem mysteriorum in Deo absconditorum, Trinitatis, Incarnationis, Gratiae et Ecclesiae, atque omnia haec docere jussit omnes gentes, ut salutem consequantur. "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur" (5).

 

Docete omnes gentes fidem veram

 

–––––––––––

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae. Sumptibus Henrici Kirsch. 1905.

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae. Sumptibus Henrici Kirsch. 1905, pp. 340-342. (a)

 

Notae:

(1) Harnack, Wesen des Christentums.

 

(2) I. Cor. 1, 24.

 

(3) Matth. 4, 17.

 

(4) Joan. 15, 4.

 

(5) Marc. 16, 16.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae.

 

2) P. Parthenius Minges OFM, a) De excellentia religionis christianae. b) De religione iudaica postchristiana (O religii żydowskiej po ustanowieniu chrześcijaństwa). c) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. d) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

3) S. Robertus Card. Bellarminus SI, Ecclesiae Doctor, Compendium Doctrinae Christianae. (Ex Italico idiomate in Latinum transtulit Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis).

 

4) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

5) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

7) Sac. Andreas Pohl, De religione mahumedana.

 

8) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

9) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

10) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

11) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

12) P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI, Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae. Sumptibus Henrici Kirsch. 1905.

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae 1905, p. 340.

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae 1905, p. 341.

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars prior continens tractatus de existentia Dei, de religione et revelatione in genere ac de religione christiana. Viennae 1905, p. 342.

 

Praelectiones de Theologia fundamentali exaratae a Georgio Reinhold Prof. Univ. Viennensis. Pars altera continens tractatus de Traditione, Sacra Scriptura et Ecclesia. Viennae. Sumptibus Henrici Kirsch. 1905.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: