ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS I

 

DE REVELATIONE

 

–––––––––

 

SECTIO III

 

De revelatione christiana

 

––––––––

 

CAPUT II

 

De opere Christi

 

F. Meffert, Das Urchristentum, M. Gladbach 1920. F. M. Baumgarten, Das Wirken der katholischen Kirche auf dem Erdenrund, Berlin 1901. S. Weber, Evangelium und Arbeit, 2. Aufl. Freiburg 1920. A. Steinmann, Sklavenlos und alte Kirche, 4. Aufl. M. Gladbach 1922. H. Pesch, Die soziale Befähigung der Kirche, Berlin 1899. J. Balmes, Briefe an einen Zweifler, 3. Aufl. (97-120 Das Blut der Martyrer), Regensburg 1864.

 

Opus Christi est religio christiana, cuius veritatem hucusque ex divino eius auctore probavimus. Iam opus ipsum scilicet religionem a Christo fundatam eiusque indolem ac faciem, ut ita dicam, supernaturalem considerabimus. Inde enim clare apparebit, quoniam "non fuit ex hominibus consilium hoc et opus, sed ex Deo"; propterea nec ab hominibus dissolvi potuit (Act. 5, 38 sq). Primo ergo indolem divinam religionis christianae in se considerabimus; deinde mirabilem eius propagationem et conservationem fructusque supernaturales tam in martyribus quam in toto mundo productos expendemus (cf. Matth. 13, 31-34). Inter opera Christi utique recensenda etiam esset institutio Ecclesiae, quae revera nil aliud est, quam religio christiana in concreto spectata. Quoniam vero tractatus de Ecclesia specialem locum Theologiae fundamentalis sibi vindicat, hinc modo eam omittimus.

 

––––––

 

ARTICULUS I

 

Indoles religionis christianae

 

Munus religionis est, ut hominem proxime ad Dei cultum et remote ad finem ultimum per verum dogma, per iustam regulam morum et per efficacia motiva ac media salutis conducat. Quo purius ergo dogma, quo sanctior regula, quo efficaciora in aliqua religione habentur motiva mediaque salutis, eo securiores profecto erimus de illius veritate et divinitate. Atqui tribus hisce praerogativis lucidissime fulget religio christiana. Sufficiat ad probationem rapida quaedam et obvia consideratio (1).

 

Thesis 35. Veritas religionis christianae ex praecellentia sui dogmatis legitime infertur.

 

Praerogativae praecipuae dogmatis christiani sunt puritas, sublimitas, simplicitas, claritas et certitudo.

 

1. Puritas tanta est, ut nihil unquam erroneum, nihil a ratione alienum, nihil inhonestum sive in doctrina sive in cultu religionis christianae inveniri potuerit. Increduli omnem quidem lapidem moverunt, ut contradictionem inter rationem et mysteria reperirent, sed frustra. Inanis enim huius contradictionis species, ut conc. Vatican. (Sess. III, cap. 4) (2) dixit, vel ex male intellectis dogmatibus vel ex male intellectis effatis rationis potissimum oritur. Doctrinae christianae puritas magis adhuc fulget, si eam cum religionibus paganorum et systematibus philosophorum comparamus, quae tot erroribus etiam gravissimis scatebant. Immo, quod amplius est, Christus etiam religionem mosaicam ab imperfectionibus, quae «traditio seniorum» (Marc. 7, 3 sq) successu temporis admiscuerat, purgavit.

 

2. Sublimitas doctrinae christianae apparet ex veritatibus ordinis supernaturalis, quas continet. Christus enim doctrinam proposuit plane divinam, naturale rationis lumen prorsus transcendentem. α) Docet Deum unum in natura, trinum in personis atque ideo vitam quandam internam in Deo tam foecundam, actuosam et beatam nobis manifestavit, qualem Aristoteles in primo motore (το πρωτον κινουν ακίνητον) (3) ne suspicari quidem potuit. β) Docuit infinitam Dei ad hominem condescensionem et hominis ad Deum sublimationem, ita ut Deus factus sit homo, et homo fieret Deus, ut Patres saepe dicunt. γ) Docuit oeconomiam divinam tam mirabilem, ut omnes exigentiae divinae maiestatis cum indigentiis humanae miseriae amico foedere consociarentur, et tota natura creata per Christum mediatorem ad suum principium revocaretur. – Atqui doctrina tam sublimis simul et pura non potest aliam originem habere quam divinam. Unde merito gloriatur Apostolus (I Cor. 2, 6 sq): Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur. Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio.

 

3. Simplicitas et claritas sunt aliae dotes religionis christianae eo admirabiliores, quo magis cum sublimitate pugnare videntur. Profecto, nonne in scientiis humanis, quae sunt profundiora et sublimiora, solent etiam esse magis dubia, perplexa, difficilia intellectu atque adeo paucis tantum et elevatis ingeniis pervia? Longe vero aliter res se habet in mysteriis christianis. Cum enim haec non nitantur in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis (I Cor. 2, 4), hinc nil aliud requiritur ad suscipiendam doctrinam christianam, quam bona voluntas, qua verbum fidei suscipitur. Videlicet Christus non instituit scholam, sed Ecclesiam; neque misit Apostolos, ut coram electis discipulis praelectiones haberent, sed ut praedicarent universae creaturae; neque doctum systema proposuit, sed symbolum fidei, mysteriaque sublimissima formulis expressit simplicissimis, e. g. baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est corpus meum, Verbum caro factum est, etc.

 

4. Quarta proprietas vere divina religionis christianae est certitudo absoluta, qua proponitur et qua suscipi debet. Christus enim doctrinam suam proposuit non ut opinionem humanam, sed ut doctrinam Patris (Ioan. 1, 18; 7, 16), eiusque veritatem demonstravit operibus divinis (10, 38). Unde etiam fides postulatur eadem, quae Deo debetur (14, 1), sub poena damnationis (Marc. 16, 16); non enim est verbum hominum, sed est vere verbum Dei (I Thess. 2, 13; Iud. v. 3).

 

5. Ultima proprietas verae religionis esse debet universalitas, ita scilicet, ut in praesente quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possit (conc. Vatic. Sess. III, cap. 2) (4). Hanc autem universalitatem christianae religioni revera competere, docet historia. In omnem quippe terram exivit sonus Apostolorum, in dies crescebat numerus credentium, ac brevi fides christiana annuntiabatur in universo mundo (Rom. 1, 8; 10, 18; Act. 5, 14). Merito etiam scribere potuit s. Thomas: (5) «Nullus philosophorum ante adventum Christi cum toto conatu suo potuit tantum scire de Deo et de necessariis ad vitam aeternam, quantum post adventum Christi scit una vetula per fidem, et ideo dicitur (Is. 11, 9): Repleta est terra scientia Domini».

 

Proprietates enumeratae certe indubii characteres sunt originis divinae doctrinae Christi, sive absolute et in se, sive comparate ad religiones paganas et systemata religiosa philosophorum omnium temporum considerentur.

 

Thesis 36. Veritas religionis christianae eodem iure α) ex regula morum, atque β) ex motivis mediisque salutis infertur.

 

A. Ex regula morum, inquam; ut ex praeclaris ac plane divinis proprietatibus eius elucet. Est enim:

 

1. Regula universalissima, quae nihil in homine inordinatum relinquit. Traduntur praecepta respectu Dei, respectu proximi et sui ipsius; praecepta pro omnibus hominibus cuiuscunque nationis et conditionis, pro superioribus et subditis, pro clericis et laicis, pro servis et liberis, pro singulis et integra societate. Nullum est vitium, quod non prohibetur, nulla virtus quae non praecipitur aut saltem commendatur. Nec opera tantum externa, sed verba, desideria, cogitationes et quidquid est in homine, ab hac regula attingitur. Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum (Tit. 2, 11 sqq). Et (Phil. 4, 8): Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate.

 

2. Est regula sanctissima et sublimissima. Non solum dicitur (I Thess. 4, 3): Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra; sed etiam dicitur: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est (Matth. 5, 48). Hinc non solum praecepta, sed etiam consilia dantur; virtutes non communes sed altissimae commendantur. Omnia autem tamquam «vinculo perfectionis» (Col. 3, 14) caritate colligata sunt, quae caritas, ut cl. Perrone ait (6), «ad instar universalis fluidi, quod omnia et singula societatis membra atque integrum corpus permeat atque pervadit, ei vitam ac motum communicat, illudque nectit et ambit, ut unum quid cum Deo ac cum societate universa quodammodo efficiat».

 

3. Est simul sapientissima ac maxime, ut ita dicam, practica; quippe quae vitiorum radicem detegat ac resecet. Cum enim radix omnium peccatorum sit triplex: concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vitae (I Ioan. 2, 16), triplex Christus opposuit remedium: mortificationem carnis, paupertatem spiritus et humilitatem cordis. «Sic caelestis medicus, inquit Gregor. M. (7), singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit medicamenta, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem».

 

4. Est regula simplicissima et clarissima, omnium captui accommodata. Christus enim plerumque brevibus, claris et efficacibus sententiis suam doctrinam complectitur (sermo in monte), parabolis et exemplis aptissimis illustrat et memoriae commendat, suisque verbis intellectum dat parvulis (Ps. 118, 130; cf. Matth. 13). Pulcherrime s. Augustinus hanc proprietatem doctrinae Christi omnibus sese accommodantis et insinuantis exponit: (8) «Tu pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum sed et animi aetas est, exerces ac doces. Tu feminas viris suis non ad explendam libidinem, sed ad propagandam prolem et ad rei familiaris societatem casta et fideli obedientia subiicis. Tu viros coniugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceris amoris legibus praeficis. Tu parentibus filios libera quadam servitute subiungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propinquitatem et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus, mutua caritate constringis. Tu dominis servos, non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei communis Domini consideratione placabiles et ad consulendum quam coercendum propensiores facis. Tu cives civibus, gentes gentibus et prorsus homines primorum parentum recordatione, non societate tantum sed quadam etiam fraternitate coniungis. Doces reges prospicere populis, mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et non omnibus omnia et omnibus caritas et nulli debeatur iniuria».

 

5. Denique haec regula nihil dubium aut instabile habet, sed est certissima et firmissima, prolata absque ulla haesitatione, ambiguitate aut contradictione. Erat enim docens eos, sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum et pharisaei (Matth. 7, 29). Unde ipse Rousseau (9) legem evangelicam miratur, quod sit «semper tuta, semper vera, semper unica, sibi semper constans».

 

B. Motiva et media salutis, quae religio christiana proponit, admirandam vim habent, ut hominem a vitiis revocent atque ad virtutem summamque perfectionem perducant.

 

1. Motiva praecipua sunt: pulchritudo virtutis ac turpitudo peccati in genere et in specie, quae in s. Scriptura ad vivum depinguntur; praemiorum magnitudo poenarumque atrocitas ac aeternitas, quae in altera vita homines pro eorum meritis vel demeritis certissime exspectant; spes veniae de peccatis etiam nefandis; iudicia Dei abyssus multa, praesertim contra obstinatos; infinita pulchritudo et perfectio Dei, eiusque caritas ac misericordia cuius non est numerus, et bonitas cuius infinitus est thesaurus; exemplum sanctorum, b. Mariae V. ipsiusque Christi, qui per omnia nobis similis factus est suavitateque ineffabili ad suam sequelam nos admonet.

 

2. Media salutis sunt plane innumera et efficacissima. Quid enim aptius efficaciusque septem sacramentis, de quibus conc. Florentinum (decret. pro Armenis) (10) scribit: «Per baptismum spiritualiter renascimur; per confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per poenitentiam spiritualiter sanamur; spiritualiter etiam et corporaliter prout animae expedit, per extremam unctionem; per ordinem vero Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter; per matrimonium corporaliter augetur». His adde sacrificium missae, realem praesentiam Christi in sacramento altaris, s. Scripturam, sacramentalia, orationem, et tot alia media saluberrima, praesertim medium mediorum ipsam Ecclesiam. Hisce adminiculis externis ac veluti canalibus nobis communicatur gratia interna, quae nos aspirando praevenit, adiuvando prosequitur et ad finem usque comitatur; unde homo christianus fidenter dicere potest: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. 4, 13).

 

Profecto nulla unquam religio ab hominibus inventa, nullum systema ethicum philosophorum vel a longe similem habuit regulam, similia proposuit motiva ac media. Quaenam enim religio curam habuit pauperum, miserorum, afflictorum, uxorum, infantium? Quaenam puritatem cordis, sanctitatem animae, virginitatem, castitatem, dilectionem inimicorum commendavit? Quaenam vitiorum radicem detexit ac resecavit, motiva et media efficacia proposuit? Immo vero nulla fuit religio, nullus philosophus, qui doctrinam moralem non turpissimis commaculaverit erroribus (72 sqq) (11).

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio sexta. Brixinae. TYPIS ET SUMPTIBUS WEGERIANIS. 1932, pp. 187-194 (nn. 149-151). (a)

 

Notae:

(1) Uberius de hac re agit Theologiae cursus completus, t. 3, § 3 (Migne, pg. 274-341).

 

(2) Denzinger 1797.

 

(3) Metaph. l. 3, n. 8 (1012b 31 ed, Bekker, Berlin 1831).

 

(4) Denzinger 1786.

 

(5) Opusc. 7. De exposit. symb., c. 1.

 

(6) De vera religione, n. 329.

 

(7) Hom. 32 in Evangel.

 

(8) De morib., l. 1, c. 30, n. 63.

 

(9) Emile, c. 3.

 

(10) Denzinger 695.

 

(11) Obiectiones contra dogmata christiana suis locis solventur; obiectiones contra doctrinam moralem mox, ubi de fructibus religionis christianae agemus, tangentur. Cf. Kneib, Die "Jenseitsmoral" im Kampf um ihre Grundlagen, S. 211 ff. Mausbach, Die kathol. Moral, 3. Aufl., Köln 1911.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae.

 

2) P. Parthenius Minges OFM, a) De excellentia religionis christianae. b) De religione iudaica postchristiana (O religii żydowskiej po ustanowieniu chrześcijaństwa). c) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. d) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

3) S. Robertus Card. Bellarminus SI, Ecclesiae Doctor, Compendium Doctrinae Christianae. (Ex Italico idiomate in Latinum transtulit Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis).

 

4) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

5) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

7) Sac. Andreas Pohl, De religione mahumedana.

 

8) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

9) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

10) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

11) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

12) P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI, Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis, Enchiridion Theologiae Dogmaticae Generalis. Brixinae 1932

 

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: