Pius II, Papa, et Congressus in Mantua. 1 VI 1459. Pinturicchio

 

Epistola ad Mahometem

 

Turcorum imperatorem

 

PIUS II, PAPA

 

––––––––

 

Hortatur Mahometem Pontifex ad amplectendam Fidem Christianam

et ad respuendum Alcorani foedam insanamque doctrinam.

 

Proferente ita latius Turcici imperii terminos Mahomete, excisoque Trapezuntino imperio, quod a Comnenis ex ruinis Constantinopolitani, cum a Francis anno MCCIV captum est, excitatum fuerat, steteratque annis ducentis et quinquaginta septem, Pontifex tantis Barbarorum progressibus perculsus educere exercitum in expeditionem adversus Mahometem II decrevit, moreque praedecessorum ipsum monuit, ut Christianorum imperium vastare desineret, atque hortatus est (1) ut Christiana sacra amplecteretur, tumque Orientis imperatorem jure appellatum iri, atque imperium suum latius propagaturum religione quam armis; imo mox Ægyptios, Syros, Arabes, Afros ab illo subactum iri: contemnendos esse eorum susurros, qui aiunt, Baptismo suscepto, illum a Turcis dejectum iri, ac modum quo populos facile in officio contineret edocuit: Constantini et aliorum regum, qui Christo nomen dederant exempla proposuit, necnon ingentem gloriam, quam Turcis ad veram fidem adductis sibi pariturus esset: inanem esse hujus mundi foelicitatem, ac veram in coelo, servata lege Evangelica, consectandam: tum mysteria fidei Christianae exposuit, multa de Trinitate, quam in Deo Turcae negant, disseruit, Mahumeticae legis deliramenta detexit: matre enim Albana Christiana natus Mahometes, ut supra diximus, superstitionis Mahumeticae impietatem suspectam habebat, nullamque legem ipsum coluisse creditus est.

 

––––––

 

Pius II, Papa. Aeneas Sylvius Piccolomini

 

Pius Episcopus, servus servorum Dei,

 

illustri Mahometi principi Turcorum,

 

timorem divini nominis et amorem.

 

Scripturi ad te aliqua pro tua salute et gloria, proque communi multarum gentium consolatione et pace, hortamur ut benigne audias verba nostra, nec prius damnes quam judices, nec prius judices, quam singula diligenter intelligas. Accipe quod scribimus in bonam partem, et usque in finem patienter audi. Si bona sunt quae suademus, amplectere: si mala, respue et in ignem mitte, neque idcirco Epistolam rejicias, quia Christiani hominis est, et ejus Christiani qui caeteris praeest: non enim te odio prosequimur, neque tuo insidiamur capiti, quamvis nostrae religionis hostis existas, et armis Christianam urgeas plebem: operibus tuis, non tibi, sumus infensi: diligimus, jubente Domino, inimicos nostros, et pro persecutoribus nostris oramus. Sapientibus et insipientibus debitores sumus, et omnes cupimus fieri salvos, Graecos, Latinos, Judaeos, Saracenos, et omnibus optamus bona. Sed scimus vera bona neminem assequi posse, qui extra Evangelium degit, et a Christo Domino nostro est alienus. Noli autem aures claudere aut oculos avertere, cum Christum nominamus, quem Mahometea lex, in qua natus es, et virum sanctum, et prophetam magnum, et Virginis filium, et miraculis clarum dicit. Multa tibi per eum et maxima bona advenient, si ei credideris, et ejus sacris initiari volueris. Ne horrescas haec, cum principium accipies, sed audienda est tota lex, deinde judicium promendum.

 

Audi quo tendimus: multa tibi et tuis progenitoribus cum Christianis bella fuerunt, multus sanguis effusus, multae urbes deletae, sacrae aedes incensae, raptae virgines, violatae matronae, vastati agri, scelera patrata sunt quaecumque in mentem venire possunt, dum Turcus et Christianus, uter imperet, gladio contendit: tibi, et ut fama et opera ipsa loquuntur, ingens desiderium est Christianos sub jugum mittere, et imperium Latini nominis obtinere, et sunt fortasse, qui hoc facile suadent, et omnia tuis armis pervia dicunt: et alii, tuas vires amplificantes, Christianas attenuant: alii in divisionibus et odiis, quae gentem nostram excedunt, spem collocant, haud difficile existimantes eos vinci ab exteris posse, qui domi dissident. Nos non ita ignarum te credimus nostrarum rerum, quin scias quanta est Christianae gentis potentia, quam valida Hispania, quam bellicosa Gallia, quam populosa Germania, quam fortis Britannia, quam audax Polonia, quam strenua Hungaria, quam dives, et animosa, et bellicarum perita rerum Italia; sola Hungaria diu progenitores tuos et teipsum fatigavit: octuagesimum jam annum adversus Hungaros Turcorum signa feruntur, et adhuc circa Savum et Danubium haerent: una te gens tuasque vires agitat: quid facias, si tibi cum Italis, aut Gallis, aut Germanis res fuerit, amplissimis et robustissimis populis?

 

Fortasse est, qui dicat, Justinianum imperatorem Constantinopoli sedentem, misso in Italiam Belisario, cum parva manu militum perditam Romam et reliqua loca usque ad Alpes recuperasse, nec te Justiniano minorem esse. Cave ne te fallant adulatores, domestica regum et assidua pestis: facilem principes magna de se loquentibus aurem praestant, atque idcirco saepe decipiuntur: rarus est qui non se vero majorem credat. Justinianus universae Graeciae, et Illyrici, et Asiae, et Lyciae dominus erat, et Italiam non acquisivit, sed recens perditam recuperavit, et a Gothis, gente barbara, non ab Italis abstulit: nondum amor imperii Romani in mentibus Italis refrixerat, neque ullus erat, qui barbaricum jugum aequo animo ferret: cuncti arma pro imperio et patria magnis animis susceperunt, nec tam Belisarius Italis libertatem restituit, quam Itali suum decus vendicarunt. Tui progenitores nunquam aut possederunt Italiam, aut viderunt, nec tibi jus ullum in ea est: quod si pergas Italiam invadere, senties tibi cum viris bellum esse. Fatemur, res claras tui majores egere, nec tua minora sunt opera, qui Constantinopolim expugnasti, et Peram e regione Genuensium coloniam , et Peloponesum magna ex parte in deditionem accepisti, et in Rascia, et in Valachia non parum agri adeptus es, et saepe tuos hostes fudisti, et hoc anno Sinopem vetustam urbem, regis Eupatoris patriam, et ejus tyrannum cepisti, et Trapezunte direpta, incolas ejus et imperatorem in captivitatem abduxisti, et Joannem Cassanum, praelio congredi ausum superasti! Magna haec tibi videntur, nec nos parva esse dicemus. At Julius Caesar, cum de victoria Pontica triumpharet in curru, quo vehebatur, haec verba jussit inscribi: VENI, VIDI, VICI: imbelles eas gentes et parvi momenti existimans, quas Pompeius paulo ante domuerat, et tu hac aestate superasti. Alia est Italorum natura, aliae vires, alia ingenia, alii animi. Nesciunt subesse, qui soliti sunt praeesse: et nunc tota Italia armata est, equis et hominibus plena, nec pecunia caret, quae nervus belli dicitur. Non pugnabis contra foeminas, Italiam, aut Hungariam aut aliam in Occidente provinciam ingressus; ferro hic res geritur, non Asiasticis sudibus, chalybaeus thorax pectora tegit, equi simul et homines tecti pugnant, ordines servant, nec vano metu pavent: fortior sit necesse, et manu promptior, et animo praestantior, qui eos loco depellat. Nec Christiana dissidia desiderio tuo conducere putes, aut in his confidas: unientur Christiani omnes si quando te audierint ad interiora Christianitatis accedere: nec tu melius Christianorum paci consulere potes, quam validis et magnis copiis Christianitatem invadens. Cessabunt privata odia ubi publica senserint, et conjunctis viribus adversus communem hostem arma sumentur. Nec tu necesse arbitreris ad propulsandas tuas incursiones, ad comprimendum tuum impetum, tuasque vires elidendas totam Christianitatem uniendam esse, quod fatemur difficile; sed una ex quatuor nationibus satis fuerit superque satis tuas copias profligare: atque ut de aliis taceamus, quamplures esse in tuo palatio arbitramur, qui totam Italiam lustraverunt, et vires et ingenia noscunt; ipsos audi atque interroga, an aequari tuis viribus Italia possit, an vinci tuis armis, an tuo imperio subjici. Plus negotii Romanis fuit Italiam acquirere, quam orbi reliquo fraena imponere.

 

Dicet aliquis, quod supra tetigimus, intestina odia, quae nostram gentem exagitant, introitum tibi in Italiam posse praebere, et si unus principum te excludat, alterum inclusurum, daturumque aditum. Sunt divisiones sane, et inimicitiae, et simultates inter Italos plures et graves, et periculosae, et utinam non essent! sed nullus est, qui dominum pati non Christianum velit, omnes in fide orthodoxa mori volunt, nulli animus est a religione recedere: non hic invenies, quod tui majores apud Graecos, qui contendentibus de imperio duobus nunc uni nunc alteri minus potenti auxilia ministravere, donec ambos enervatos et exhaustos ejecere, et sibi principatum arripuere. Aliae sunt Italiae potentiae, alii regum oculi, alia civitatum consilia. Venetorum respublica sapientia dives et auro, Christo devota, ut nostra fert opinio, prius evertetur funditus, quam hostem religionis in Italiam patiatur intrare: atque haec quidem per sese, quando statuerit, nullis adjuta viribus tuas opes evertet: tantum terra marique potest! An Florentinae urbis magnificentiam ignoras, et vires, et opes, et quanta erga Jesum reverentia, quantus amor? Credisne fieri possit, ut haec civitas Italiam diversae religionis hominibus aperiri sinat. Sunt aliae multae urbes insignes, multi principes clari et magni. Nihil de regno Siciliae dicimus, quod armis hac tempestate concutitur, non possumus multa nobis de illo promittere; licet tamen hoc asserere, quod quanquam duo reges de ipso litigent et bello decertent, maluerit tamen uterque regno privari, quam tuis auxiliis victoria potiri; quod si ad te alter confugerit, totius Italiae in se odia concitabit. In Gallia Cisalpina, quae et ipsa pars est Italiae, dux Mediolanensis in armis excellit, et potentia par regibus habetur: nec parvae sunt ducis Mutinae vires, aut Januensis qui Liguribus praeest. Non contemnendus ducis Sabaudiae opulentus et validus in Italia principatus. Adest marchio Mantuanus, sunt alii complures urbium domini, quibus nihil potest esse molestius, quam nobilem Italiam vanae superstionis ritu foedari. De nostris et Ecclesiae Romanae civitatibus, et provinciis tacemus, quando nostram tibi professionem haud ignotam esse confidimus, quibus sola cura est servandae et amplificandae fidei Domini nostri Jesu. Haec si accepisti ab aliis, gaudemus, veritatem enim accepisti: sin minus, hortamur haec discutias, et verum vestiges, invenies nihil nos esse mentitos. Non folium sybillae, ut quidam ait, de Evangelii pagina recitamus. Difficile est, atque adeo difficile ut impossibile dici queat, te tua in lege permanentem voti compotem fieri si, ut aiunt, imperium Christianorum desideras.

 

Dices quamplurimos tibi Christianos subesse, et de reliquis idem speras. Non est par ratio, paucissimi sub tuo imperio Christiani sunt, qui ad veritatem ambulent Evangelii, omnes aliquo sunt errore imbuti, quamvis Christum colant; Armenii, Jacobitae, Maronetae, et alia quaedam nomina Graeca; a Romanae Ecclesiae unitate aberrabant, cum tu Constantinopolim invasisti, neque adhuc decretum Florentinum acceperant, et in errore stabant, neque de Sancto Spiritu, neque de purgatorio igne consona rectae fidei sentientes. Pauci fortasse inopes veri Christiani necessitate, non voluntate, tibi obediunt. At urbes Italiae potentissimas non est tuum cogere, validiores sunt, quam tuis queant exercitibus superari. Nosti quae tibi acciderunt cum Taurinum invasisti, quod nostra aetas Belgradum vocat. Pauci crucesignati innumerabiles tuas copias prostraverunt: non est de Italis speranda victoria, quibus adversa fuit cum Hungaris pugna. Quocirca, ut tandem veniamus quo nostra festinat oratio, et id dicamus, quod ad scribendum compulit, tuamque gloriam et tuam salutem tibi denique ostendamus, adhibe his paucis animum. Si vis inter Christianos tuum imperium propagare, et nomen tuum quam gloriosum efficere, non auro, non armis, non exercitibus, non classibus opus est. Parva res omnium, qui hodie vivunt, maximum, et potentissimum, et clarissimum te reddere potest. Quaeris quae sit? Non est inventu difficilis, neque procul quaerenda, ubique gentium reperitur, id est, aquae pauxillum, quo baptizeris, et ad Christianorum sacra te conferas, et credas Evangelio.

 

Haec si feceris, non erit in orbe princeps qui te gloria superet, aut aequare potentia valeat. Nos te Graecorum et Orientis imperatorem appellabimus, et quod modo vi occupas, et cum injuria tenes, possidebis jure. Christiani te omnes venerabuntur, et suarum litium judicem facient. Oppressi undique ad te veluti commune patrocinium confugient, ex toto fere orbe ad te provocabitur: multi sponte sua sese tibi subjicient, tribunalia tua sequentur, et tributa praestabunt. Licebit tibi surgentes extinguere tyrannides, juvare bonos, oppugnare malos, nec Romana Ecclesia te arguet recta via vadentem: eadem erit erga te charitas primae Sedis quae in caeteros reges, et tanto major quanto eris ipse sublimior. Facile hoc pacto sine sanguine, sine armis, multa poteris nancisci regna. Vladislaus Lituaniae princeps, Vitoldi frater, cum aspiraret ad regnum Poloniae, essetque infidelis, ut voti sui compos fieret Christianus effectus est, et regnum obtinuit, cujus nunc filius Casimirus regnat, alter filius, qui etiam apud Hungaros regnavit, in bello contra genitorem tuum gesto superatus occubuit.

 

Quid reris de te fiet Christianis initiato sacris? magnus erit ad te concursus et felicitatis genus existimabitur inter subjectos tuos annumerari; quippe, ut arbitramur, si Christianus fuisses, mortuo Ladislao Hungariae ac Bohemiae rege, nemo praeter te sua regna fuisset adeptus. Sperassent Hungari post diuturna bellorum mala sub tuo regimine pacem, et illos Bohemi secuti fuissent, sed cum esses nostrae religionis hostis, elegerunt Hungari, viri fortes et fidelissimi, religionem potius cum bello retinere, quam ea perdita pacem consequi: quot sunt in Epiro, in Peloponeso, in Macedonia, in reliqua Graecia, in Dalmatia, in insulis Ægaei, Carpatii et Ionii maris, qui tuum imperium non alia de causa refugiunt, nisi quia alienus es a Christi ritu: et hi modo ad nos, modo ad alios recurrunt opemque petunt, extrema omnia subituri, priusquam te circumcisum et alienigenam dominum ferant, et nos eos aliquando argento, aliquando frumento, aliquando rebus aliis sublevamus: quod si baptizatus esses, et nobiscum ambulares in domo Domini cum consensu, nec illi tuum imperium tantopere formidarent, nec nos eis adversus te ferremus opem, sed tuum potius brachium in eos imploraremus, qui jura Ecclesiae Romanae nonnumquam usurpant, et contra matrem suam cornua erigunt: et sicut nostri antecessores Stephanus, Hadrianus, Leo adversus Aistulphum et Desiderium, gentis Longobardiae reges, Pipinum et Carolum Magnum accersiverunt, et liberati de manu tyrannica, imperium a Graecis ad ipsos liberatores transtulerunt, ita et nos in Ecclesiae necessitatibus tuo patrocinio uteremur, et vicem redderemus accepti beneficii.

 

O quanta esset abundantia pacis! o quanta Christianae plebis exultatio! quanta jubilatio in omni terra! Redirent Augusti tempora, et, quae poetae vocant aurea saecula renovarentur: habitaret pardus cum agno, vitulus cum leone, gladii verterentur in falces, in vomeres ac ligones rediret omne ferrum: excolerentur agri, evellerentur aspera dumeta, terra nitesceret, vici repararentur et urbes, resurgerent templa Deo sacrata, quae ceciderunt: emergerent qui collapsa monasteria replerent viris religiosis, divinis omnia laudibus personarent. O quanta tibi rediret felicitas, qui ad aeterni pastoris ovile cunctas redigeres oves! quantum te omnes amarent, observarent, extollerent, qui communis omnium pacis et salutis fuisses auctor! Dicet aliquis hanc pacem, hanc unionem, hanc communem laetitiam haberi posse sub tua lege. Errat qui hoc censet: multos reges, multos populos victos esse oportet, priusquam tuam legem ubique dissemines, nec si unias corpora, unies animos: sciunt Christiani suam legem sanctam esse, et veram, et salutarem, nec dimoveri ab ea possunt, quamvis aliqui aut libidine ducti, aut avaritia tracti, aut voluptate illecti, aut metu mortis attoniti, aut cruciatu superati, nonnumquam circumcidantur, et in tuos ritus concedant, quorum si corda posses inspicere, intelligeres neminem esse, qui libenter consultoque recesserit ab Evangelio.

 

Ostendimus supra quantum praecellant Christianae gentis vires, et quam difficile sit tot nationes Christum colentes evincere: non est qui pacem speret sub lege Mahometea, in qua non est salus: difficultates experimentis ipse vides, qui etsi multis Christianis, hisque omnino non veris, imperas, minime tamen eis tuam legem persuadere potes, minus persuadebitur veris, quae non in argumentationibus rationum, sed in solo ferro fundata est, et quae vincere disputando non sperat, vi vincere tentat. Non sunt Christiani, qui vel bello superari possunt, vel disputationibus decipi, quando et armis excellunt, et rationibus munitissimi sunt, non solum divinae Scripturae, sed etiam philosophiae. Impossibile est sub lege Mahometea unionem fieri: sub Christiana facile fieri potest: et id magna ex parte in tua voluntate consistit: tu unus si annuas, Turci omnes annuent. Nec Syrii, aut Ægyptii, aut Arabes, aut Lybici adversabuntur tecum: quidquid est intra Hellespontum et Euphratem, et quidquid possides in Europa converteretur. Quid faciet baculus Ægyptiorum arundineus, quando Christianum te viderit effectum? quid imbellis Arabs? quid nudus Afer? Omnibus his Æthiopes imminent, presbytero Joanni parentes, qui Christianus est. Non poterunt et illis, et reliquis Christianis obsistere. Nili cursum retinere possunt Æthiopes, et congregatam aquam dimittere, quae rumpat aggeres, ut totam inundet Ægyptum atque submergat, cum sidus apparet Arcturi. Hispani et Siculi facile Mauritaniam invadent, et Catalani cum Januensibus; scis quantum valeant Occiduae classes, et quantus est terror, vel Tyriis, vel Alexandrinis, vel caeteris Orientalibus, quando Christianae triremes ad eos navigant. Tua certe auctoritas, et animi magnitudo, et in bellis felicitas apud omnes admirationi est, qui Mahometem sequuntur legem: quod si te nobis adjunxeris, brevi totus Oriens revertetur ad Christum: una tantum voluntas pacare orbem potest, et ea tua est, si ad Baptismi gratiam se convertat. In te est crudelibus bellis imponere finem, et tantum praestare mortalibus bonum, quantum effari non possumus.

 

Quaeret aliquis, quomodo quiescet orbis, Turcis ad Christum conversis? quando nec ipsi Christiani inter se concordes existunt, et multa per Italiam, Germaniam, Galliam, et reliquas provincias desaeviunt bella. Dissidere inter se nostrae gentis homines non negamus, et pluribus in locis ferro contenditur. Divino olim consilio sub Octaviano propter reverentiam Salvatoris, qui tunc secundum carnem natus est, ea pax in orbe fuit, quae nec antea nec postea visa est. Difficile est et propemodum impossibile quiescere in terris omnia, ubi homines sunt affectibus subjecti reprobis: illum ambitio exagitat, hunc cupiditas trahit, libido alium impellit: multa est inter mortales belli materia, sed non sunt tam atrocia inter Christianos praelia, quam inter Turcas et Christianos. Christianus cum Christiano de agri possessione, de regno, de imperio, de gloria contendit: cum Turco de religione, de libertate, de vita. Inter Christianos, qui bello vincuntur, positis annis, nec vitam, nec libertatem amittunt, et multis etiam patrimonia dimittuntur, principes imperio privantur, inferiores dominum mutant, reliqua tenent.

 

In praeliis quae geruntur aut cum Turcis aut cum Saracenis, qui succumbunt, si vitam non amittunt, in servitutem rediguntur, et multi etiam religioni renuntiare coguntur. Haec acerbissima sunt et immanissima bella, quae si tollantur, quod in te situm esse monstravimus, pax maxima exorietur, et universalis quies. Non sunt reliqua bella huic comparanda, faciem quodammodo pacis habent et otii; nec illa tam multa erunt quando unus adsit, qui solo nutu compescere possit injurias, qualiter te futurum non ambigimus, si cum tua potentia Christianus efficiaris. Videsne quantum tibi laudis affert Baptismi lavacrum? quantum cum Christo sublimis et conspicuus redderis? quis prohibet aquam? quid metuis? voces fortasse aulicorum times tuorum, quorum non dubitamus dicturos tibi aliquos: "Quid cogitas? quid agis? quorsum te tua voluntas trahit? vis baptizari? vis Christianus fieri? nescis quod periculum adis? Omnes te Turci deserent, et ubi existimas fieri magnus, fies nullus, et Turcus natus Turcos deseres: inter Turcos crevisti: Turcorum te manus extulit, Turci Asiam et Graeciam gubernant, Turci exercitibus praesunt, qui si vel minimam famam tuae mutationis acceperint, e vestigio sumptis armis, te dejecto imperatorem alium substituent; tu nudus et expulsus, si evaseris, apud Christianos mendicabis panem: nam quis Turcus est, quem suae religionis poeniteat? moriemur omnes, priusquam nostri prophetae jugum excutiamus!".

 

Non sunt parva, quae isti objiciunt; adhibenda est et huic parti medela, quam nemo te ipso melius invenerit. Nosti tuos homines et quibus provincias commiseris non ignoras; quanta sit cuique fides, et quis animus non te latet; non fit sine periculo magnum facinus et memorabile: vilia sunt quae parvo emuntur; diligentia hic et labore opus est, pervestiganda sunt amicorum consilia, noscenda subditorum ingenia, et his utendum est, quos fides et prudentes videris. Serviunt tibi non pauci ex Christianis nati, qui quamvis circumcisi sunt, non tamen Christi nomen oderunt; his exercitus, his praefecturas credere potes, qui tui sunt amantissimi, et ita regnum ordinare, ut quando velis praesto sint omnes. Tui subditi magna ex parte Graeci sunt et Armenii, ut diximus, et Jacobitae, qui etsi aliquos errores habent, Christiano tamen nomine censentur, nec aliud magis cupiunt, quam te similem eis esse, et illum Deum colere, quem colunt ipsi: sperarent meliori loco esse futuros, qui nunc mancipia quam vilissima sunt, tributa exsolvunt gravia, injuriis afficiuntur quotidianis, ad bellum ducuntur inviti, et inermes caedibus exponuntur, privantur liberis et uxoribus; miserrima res est, postquam filios educaverunt, eos perdunt, rapiuntur in palatium pueri, circumciduntur, et Mahometis ritibus imbuuntur; vident infelices parentes non modo corpora liberorum, verum animas ire perditum, et angustiati inter tot calamitates plorare non praesumunt, majora mala timentes. Nemo horum te diligit, neque enim natura fert, ut eos amemus, a quibus patimur mala; quod si te Christianum cernerent, mirum in modum diligerent, felicitatem tuam cuperent, et omnibus studiis tuam gloriam quaererent, et filios suos, et seipsos quam libentissime tibi donarent; magna est horum multitudo, et pro sua religione constantia: quod si prudenter eos tractaveris, nihil tibi de religione Turcorum verendum erit. Hi medios inter Christianos sese videntes, tuae potius voluntati consentient, fortunas et dignitates servaturi, quam mortis periculo se subjiciant. Non suademus rem novam aut insuetam, tritum est; quod ostendimus, multi hoc et magni reges aggressi sunt.

 

Apud Francos gentilis et idololatra Christianus effectus est Clodovaeus, et simul cum eo regni proceres baptizari non recusarunt. Apud Hungaros Stephanus nostris initiatus sacris omnem illam gentem Christo acquisivit. Apud Visigotos, qui longo tempore in Hispania regnaverunt, et usque in haec tempora ejusce gentis sanguis imperat, Recaredus Levigildi filius, suadente Leandro Hispalensi episcopo, Arianae renuntiavit haeresi, et cum omni gente sua Catholicam fidem complexus est. Apud Longobardos Agilulphus suasu conjugis Theodelindae reliquit idola, et cum omni populo Christianae sese legi subjecit. Apud Iberos qui sunt in Asia, imperante Constantino majore, rex gentis cum conjuge et omni nobilitate atque plebe ad praedicationem unius captivae mulieris, relicta idolorum insania, baptizatus est. Sed quid moramur, et non exemplum illud adducimus, quod omnium maximum? Constantinus ipse imperator ac monarcha viam aperuit, quam tu et tui similes ingredi absque ulla cunctatione possetis. Omnes qui eum praecesserant imperatores, excepto Phillppo, gentiles fuere. Jovem, Mercurium, Apollinem, Herculem, et alia quae sunt monstruosa nomina, tamquam Deos colebant: senatui et omni Romano populo stultitia Christus erat, proponebantur passim edicta, quae Christianos comprehendi jubebant, nisi sacrificarent idolis, crudelibus modis interfici: nil vilius erat nomine Christiano, infame genus, et maleficium habebatur summum Christo credere; sub Nerone, sub Domitiano, sub Diocletiano crudelissima in Christianos desaeviit persecutio.

 

At Constantinus, acceptis imperii fascibus, postquam persuasus est a Silvestro praedecessore nostro in simulachris daemonia coli, et unum tantum Deum esse cum Patre et Spiritu Sancto Christum Jesum, et in Evangelica tantummodo lege salutem inveniri, non est cunctatus Christi fidem amplecti. Non dixit: "Senatus mihi adversus erit, resistet populus, copiarum duces alienabuntur, imperio dejiciar", sed alto animo jactans in Deo spem suam legem edidit, qua publice Christum coli jussit, et eam fidem teneri ab omnibus imperio subjectis, quam beati Apostoli Petrus et Paulus Romanis tradidissent, nec propterea sinistri aliquid sibi accidit, sed tum potissimum excellens et gloriosus evasit, cum in vexillis suis crux Domini Jesu apposita resplenduit. Viderat per quietem in aere signum crucis, et vocem audierat dicentem: In hoc, Constantine, signo vince. Vidisse post medium diem cum toto exercitu crucem in coelo radiantem, et legisse haec verba splendidissimis characteribus expressa: In hoc vince, Constantinus ipse et B. Arthemius martyr testantur. (Per quietem vero de labaro praeferendo edoctum refert ex Eusebio Baronius (2)). Paruit, vexilla crucis erexit, civilibus bellis finem imposuit, superavit hostes, Barbaros afflixit, imperium ampliavit, pacem subditis dedit, Ecclesias aperuit, concilia sacerdotum celebravit, haereses eliminavit, lucem quam acceperat ab Evangelio, cunctis gentibus communicavit, magnificus et excelsus super omnes Caesares inventus, a Graecis et Latinis nostris celebratus: imperavit annos supra triginta; sedem imperii apud Byzantium, publicis tum privatis aedificiis magnifice constructis, de suo nomine Constantinopolim appellavit, et plenus dierum apud Nicomediam, edito testamento, in quo filios imperii successores reliquit, ut Christianum decet, sacris Ecclesiae receptis, e vita decessit. Quid erat, quod ille amplius in terra posset optare? Imperio potitus est, omnium maxima vita ei et longa fuit, et parum obnoxia morbis, inimicos humiliatos vidit, et (quod hominibus dulcissimum esse solet) haeredes amplissimae fortunae filios dimisit, nec alienum fuerit tantum imperatorem, qui Christianam fidem tantopere ampliaverit, in alio saeculo cum Christo regnare, ut est credere, cui servivit dum hic viveret. Quod si omnibus, qui patriam auxerint, juverint, defenderint, certum est esse in coelo definitum locum, in quo beati aevo sempiterno fruantur, sicut philosophi doctissimi tradiderunt, multo id certius de illis sperandum est, qui pro lege Domini vel servanda, vel augenda summis studiis contenderunt, sicut de Constantino ostensum est, quem sicut in terra felicem fuisse didicimus, ita et in coelo beatum credimus.

 

Eadem proculdubio eventura tibi esse confidimus, si nobiscum sapiens Christum colas, et magnum Constantinum imiteris, quemadmodum Romani cum suo imperatore Christiani sunt effecti, ita et Turci tecum baptizabuntur, eritque tuum regnum super omnia, quae sunt in orbe, et nomen tuum nulla silebit aetas; Latinae te litterae, et Graecae, et Barbarae celebrabunt. Nemo inter mortales erit, qui te potentia aut gloria praecedet. Magna sunt haec, quae promittimus; majora quae sequntur; de regno, de potentia hujus saeculi, de gloria hac humana sumus locuti; caduca haec et incerta sunt et fluxa; omnes morimur, omnia nata occidunt, et omnia orta senescunt; brevis est humanae prosperitatis cursus, cito regnum deficit, nulla potentia longa est, gloria quoque clari nominis, quamvis de maximis rebus diu perseveret, finitur tamen aliquando, et cum tempore deficit; nihil est inter mortales non mortale; conterit omnia tempus. Esto, duret per multa saecula nomen; quae dulcedo post obitum laudis? Aut damnatus est homo in altera vita, et nihil ei prodest fama, quae remansit; aut salvatus est, et ea non eget beatitudine donatus aeterna, quae omni ex parte plenissima est. Filios ac nepotes praeclara majorum nomina juvant, et nobis quoque dum vivimus dulce est talem haereditatem posse relinquere, quae sit posteritati solatium; est id quidem aliquo modo bonum, sed meliora quaerenda sunt, et stabilia bona, quae nostra sint, neque unquam nos deserant. Philosophi, quos Peripateticos vocavit antiquitas, tria bonorum genera posuerunt, et alia esse animi dixerunt, alia corporis, alia externa. Stoici ea dumtaxat bona existimarunt, quae animum excolerent; haec facit justitia, prudentia, moderatio, fortitudo, et quae sunt aliae in animo dotes: egregiam corporis formam, roboris multitudinem, nobilitatem, clientelas, opes inter bona non acceperunt, quae neque sunt in potestate nostra, neque possessori felicitatem praestant. Sed neque illi quatuor virtutes, quae principales existimantur tranquillam homini mentem reddunt, nisi aduniantur aliae tres, quas theologicas appellant, et in animo sitae sunt: spes, fides, charitas. Tristis est et in anxietate moratur, et torpet, et angitur, et nihil boni operatur, qui spe futurae vitae privatus est. Sine fide impossibile est placere Deo, qui est ultimum hominis bonum, et finis in quem tendimus. Charitas divino amore fervet, curiosa est, animae nostrae et proximo consulit, quem jubet lex ut tanquam nos ipsos diligamus; si ergo animi bona cupimus, et moralibus virtutibus opus est, et theologicis.

 

Neque in his ulla est nobis cum tua lege contentio; alia sunt in quibus discrepamus: fatebitur tua lex et vitam aeternam in altero saeculo reperiri, et his itineribus ad eam perveniri: dicet fidem necessariam esse, verum non eam fidem, quam nos recipimus: amplectetur, laudabit charitatem, sed alia ejus ofiicia dicet, quam Christianus. Sine spe non posse bene homini esse fatebitur: sed spei finem longe diversum a nostro recipiet, pax erit in nominibus, bellum in rebus. Facessat haec nunc contentio, et quomodo vera et aeterna bona ex fide Christi consequi possis, et animae tuae consulere, quae immortalis est, ostendamus. Etsi enim hujus saeculi, quae dicuntur, bona concupiscis, et inter mortales magnus videri vis, non tamen animae tuae oblitum te credimus, nec ex illorum numero censemus, qui cum Epicuro et aliis quibusdam delirantibus philosophis extingui animam simul cum corpore putaverunt; nec rursum te sine Deo esse censemus, sicut olim de Gallaecis in Hispania traditum est, qui nullum colebant Deum. Et de Pythagora, quem ferunt dicere solitum esse, non liquere sibi an Deus aliquis esset: quae disputatio adeo impia judicata est, ut ab Atheniensibus auctor ejus ejectus sit, et libri in quibus ea continebantur exusti. Possidonius scripsit, Epicurum nihil de Deo sensisse, sed ea, quae de diis locutus est, invidiae depellendae causa dixisse. Stultorum haec assertio, sicut in propheta legimus: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Haud equidem te adeo rudem existimamus, ut coelum credas rectore carere, et hanc pulcherrimam mundi machinam sine causa emersisse, et omnia fieri fortuito. Sed arbitramur te Deum nostrum confiteri, et in eum credere, qui coelum creavit et terram, et omnia quae in eis sunt, et quod quae creavit non negligit: nec te ignorare censemus incorruptibiles esse animas hominum, et, cum e corporibus nostris migrant, in alias regiones transferri, et bonas laeta sortiri loca, et malas ad supplicium rapi: quod non solum in Evangelio nostro scriptum est et in Prophetis, sed tua quoque lex idem docet, quamvis in hoc mundo temporalia, quae putantur bona, casu quodam fortuito evenire non recte arbitratur. Socrates et Plato et Aristoteles philosophorum principes de mundi regimine, de immortalitate animarum, de Deo eadem crediderunt quae Christiani, quamvis aliqua novae legis arcana, quae nondum edita erant, ignoraverunt. Platonis in Epistolis haec verba leguntur: "Credendum est autem semper veteribus sacrisque sermonibus nobis asserentibus, animam immortalem esse, judicesque habere, ac poenas dare maximas, cum a corpore fuerit separata"; quod intelligendum est, cum male vixerit.

 

Non est hic locus apud te examinandus, qui pro tua lege Deum esse intelligis, qui omnia videt et omnia judicat, et animas corporea mole solutas pro suis operibus in alio saeculo vel praemia recepturas, vel supplicia, non dubitas. Quae cum ita sint, cognoscis stultum terrenis rebus ita aliquem inhaerere, ut coelestia negligat, et dum corpori studet, animam perdat. Breve est omne quod vivimus, etiamsi aevum Mathusalem, aut etiam Nestoris annos possimus attingere: quidquid aeternitati comparatur, momentaneum est: quotus hodie reperitur, qui centesimum impleat annum? Vita hominis, ut inquit propheta, in ipsis septuaginta annis, in potentatibus aliquando ad octuaginta protenditur, ulterius labor et dolor. Quotus iterum ex eis, qui nascuntur, ad perfectam pervadit aetatem? quam multi moriuntur infantes! quot pueros extingunt morbi! paucissimi juventutem superant. Angustissima est vita hominis et incerta, mille instant in omnes horas pericula, mille mortis fauces vitae nostra insidiantur, minima res cursum nostrum interrumpit. Alieno hic arbitrio sumus: vocat nos Deus quando vult, et ubi vult, et cum minime credimus, tum citamur: peremptoria monitio est, nec licet provocare, aut contra niti; parendum est altissimo Domino, et villicationis ratio reddenda. Sapiunt qui ita vitam instituunt, ut vocati alacri animo abeant, et coram judice, qui nihil ignorat, impavidi consistant, in die illa tremenda et amara valde, in qua nil amplius mereri licet, et omnis spes ac metus ex his quae acta sunt pendet, neque supplicare juvat nec negare. Est igitur de anima curandum, quae, post hanc vitam, aliam habet vitam, in qua vel dolet, vel gaudet: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, inquit in Evangelio Dominus, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? Hac vivimus, hac sapimus, hac Deo similes sumus, haec melior pars nostri est, rebus omnibus pretiosior, haec, dimisso corpore, in alias regiones ingreditur, corpus in terra jacet, et in pulverem convertitur, usque ad ultimum maximumque judicium sensu carebit, tunc vero pro meritis, quae illi cum anima fuere communia, vel ad gloriam, vel ad poenam resurget. Quid Nino prodest late per Asiam imperasse? quid Semiramidi? quid Dionysio? quid Herculi ad Indos usque penetrasse? quid Adanthirso Scythiae atque Asiae jugum imposuisse? quid Osyridi, dimissa Ægypto, per Syriam et Asiam in Thraciam duxisse copias? quid Agamemnoni Ilium exussisse? quid Cyro imperium Persarum constituisse? quid Alexandro Magno illud evertisse, et usque ad Hyspasim in Orientem, et ad laxartem fluvium Septentrionem versus arma tulisse? quid Hannibali Italiam vexasse? quid Scipionibus Carthaginem delevisse? quid Pompeio Orientales reges debellasse? quid Julio Caesari subacta Gallia Romanum imperium invasisse? quid Hunnorum regi Attilae, Pannonia potito, Aquileiam in Italia subvertisse? quid Tamerlano tot Asiae Syriaeque urbes incendisse? atque avum tuum praelio superasse? quid genitori tuo Amurati saepe de Graecis, saepe de Hungaris triumphasse? quid caeteris regibus atque imperatoribus res magnas et claras gessisse prodest, si absque cognitione veri Dei mortui sunt? et nunc eorum animae apud inferos cruciantur: laudantur hic, et ardent illic. Quae sane voluptas in cruciatu esse potest? quae dulcedo gloriae in doloribus? dura vox est eorum, qui vel in tauro Phalaridis beatitudinem esse dicunt: non bene cohabitant dolor ac voluptas, nec ullus est in felicitate moeror. In coelo plena felicitas est, apud inferos plena miseria: cum eo ventum est, nihil juvat gloria quae praecessit et fama saeculi.

 

Studendum igitur est ut post obitum, qui per omnes horas se infert certus et incertus, animabus nostris bene consulamus: praeveniendus est piis operibus dies mortis, et omnes actus nostri ita dirigendi, ut Deo placeamus; ipse est enim finis omnium, et summum bonum, ad quod aspiramus, et ipsa beatitudo, cujus cupiditas omnibus mortalibus inest, quaerendum est iter ad eam, id recta fides ostendit, et operatio justitiae, quia nec justitia sine fide, nec fides sine justitia sufficit: Justus ex fide vivit; ut scriptum est, et sine fide nemo est acceptus Deo. Tua lex (ut aiunt) in sua quemque religione salvari hominem censet, si alioquin caste justeque vivat, nisi Mahometea traditione relicta ad aliam transierit. Dicunt et in tua lege scriptum esse (est enim sibi ipsi saepe contraria) nulli salutem patere nisi in ea. Nos contra sentimus, et certi sumus viam vitae soli Christiano, si bene agat, apertam esse; ait enim Veritas nostra in Evangelio: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvabitur: qui non crediderit, condemnabitur. Tu ergo, si futurum credis saeculum, si vis fieri salvus, si animae tuae bene consultum cupis, ut fidem Romanae Ecclesiae, extra quam non est salus, et Baptismum recipias oportet. His duabus clavibus, fide et Baptismo, aperiuntur paradisi portae, illis tamen qui apposite ad fidem vivunt, nam sine operibus fides mortua est; Evangelio praebendae sunt aures et Christi doctrina sequenda, quae nullum fallit.

 

Dicis nolle tuae legi nostram praeponere, aut Mahometem relinquere prophetam magnum. Rogavimus ab initio, ut benigne audires, idem nunc petimus, et nunc maxime attentis auribus et pia mente opus est, et judicio recto, quando ad radicem arboris infructuosae admovemus securim; audi seriem rerum, nosce historiam fidei, praebe aures vero, cui perraro est in altis aedibus locus. Callisthenem philosophum, crudelibus modis lacerum, in custodiam rapuit Alexander, qui vera loquens divinum cultum homini denegavit; et Clitum Philippi laudes commemorantem lancea transfodit. Timent homines exempla, et videntes melius adulatoribus succedere, quam recta monentibus, ad nugas se convertunt, et quae placeant loquuntur. Antigonus aliquando unus ex successoribus Alexandri, qui regnavit in Asia, inter venandum mutata veste, relictis comitibus, errabundus apud agrestes homines in vili tugurio pernoctavit incognitus; et combibens, de seipso tanquam de altero percunctatus astantes omnia quae fecerat mala ab eis audivit. Mane quaesitus atque inventus, cum vestem allatam et regium ornatum vidisset: "Date", inquit, "purpuram, quam ut primum indui, verum de me nisi hac nocte nunquam audivi"; et Augustus mortuo Varo idcirco seipsum supra modum dolere aiebat, quia non esset a quo verum audiret. Ad pauperes philosophos relegata est inquisitio veri, qui propterea sapientiae amatores vocantur, quia veritati serviunt, et nolunt decipi. Turpe est cuique homini errare, maxime regi, qui, si per seipsum non satis intelligit, prope habeat magistros quos interroget. Tantum placeat audire, ut pudeat, discere quod ignoras. Tria sunt hominum genera, ut inquit Hesiodus, primi et optimi, qui sese per omnia noscunt: his proximi qui recta monentibus auscultant: tertii prorsus damnandi sunt, qui neque ipsi vident, neque videntibus credunt: sed nulla in re periculosius erratur, quam in his quae pertinent ad fidem, neque utilius invenitur verum. Recte ad Antipatrum de Alexandro scribit Aristoteles monens, ne pro tot exercitibus, victoriisque, et subjugatione orbis terrarum glorietur, sed cogitet quod si quis de Deo recte cognoscat, non minori gloria dignus est, quam ipse pro tantis rebus gestis tantaque potentia, et in ethicis sapientem, inquit, esse amicissimum Deo; sapiens autem nemo existimandus est, qui a recta fide est alienus; in his vero, quae sunt fidei, neque tuus legifer satis intellexit, neque tu in hanc usque diem satis didicisti.

 

An vero recta monentem audire et sequi velis, futurus dies ostendet: si vero haec quae ad te scribimus audieris, signum erit ad discendum parati: si feceris quae monemus, eris proculdubio sapiens: nemo sapiens contemnit, nemo odit: nemo est, qui nolit esse sapiens: verum primus sapientiae gradus est nolle errare, et verum quam libentissime audire, maxime in his rebus, unde homini est salus, sicut est religio, quae ordinatur ad aeternam vitam. Audi ergo verum circa religionem: si non scribimus verum, argue scribentes, et despice tanquam stultos: sed noli falsum dicere, nisi cognoveris falsum esse, et narrabimus brevissime ab initio mundi usque ad obitum Salvatoris Christi nostrae legis arcana: deinde aliqua de tua lege dicemus, eaque conferemus ad invicem, et quantum intersit ostendemus, conabimurque, quantum ex alto dabitur, lucem tibi ostendere, per quam possis ad eam lucem pervenire, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

 

Cum creasset Deus in principio coelum et terram, et lucem et solem et lunam, et alia sidera, et plantas, et herbas, et volucres et pisces, et quadrupedum genus inexterminabile, ut scribitur in Genesis principio, ac reptilia ac alia animantia, postremo Adam creavit et insufflavit in eum spiraculum vitae, et posuit eum in paradiso deliciarum, et fecit adjutorium simile sibi Evam ex costa ejus eductam, et data licentia, qua possent caeteros plantationum degustare fructus, ut abstinerent a planta prudentiae (scientiae boni et mali) imperavit; et ambos, cum praevaricati essent, ex paradiso dejecit, atque humanum genus morte damnavit, jussitque laboriosam vitam et aerumnis plenam agere. Ab his propagata creatura rationalis. Quae cum rursus animo rebelli divinam majestatem contemneret, et in vitia quoque prolaberetur, aquarum diluvio deleta est. Noe cum conjuge et sex aliis animabus in arca salvatus est, et ab his omnes homines, qui modo sunt et post diluvium fuerunt, originem ducunt. Tres filii Noe, Sem, Cham et Japhet, redeuntibus aquis in locum suum, humanam gentem reparaverunt adeo, ut tradatur priusquam Noe moreretur quatuor millia hominum ex suis et filiorum lumbis exivisse, ex quibus etiam iniqui emerserunt. Nimbrotes filius Cham, et qui cum eo, in contumeliam Domini, turrim Babel aedificare coeperunt: in ea divisum est labium universae terrae, et confusione impeditum opus. Secuta est peccatum pessimum Pentapolitana subversio, et Abraham et Loth inventi religiosi, in semine Abraham benedictae sunt gentes, et circumcisionis pactum cum eo percussum est: fuit enim justus et placuit Deo in operibus suis cum filium Isaac divino imperio immolare non detrectasset, neque Isaac patris viam deseruit, cui natus est Jacob, qui alio nomine dictus est Israel: et huic duodecim filii fuerunt, a quibus duodecim tribus emanarunt. Is cognito quod Joseph, quem putabat extinctum, magnus et potens esset in Ægypto cum reliquis filiis ad eum migravit: multiplicatum est illic Judaeorum semen, et in gentem magnam cum crevissent Israelitae, surrexissetque rex alius, qui Joseph et opera ejus ignoraret, gravissimis laboribus oppressi sunt, et contumeliis innumerabilibus affecti; et miserante Deo per manus Moysi et Aaron servitutem effugerunt, et sicco vestigio Rubro-Mari trajecto per annos quadraginta cibo coelesti vitam in deserto egerunt, et circa montem Sinai divinam legem in tabulis lapideis acceperunt. Acquisita est terra promissionis, sed non tota in manu Moysi. Post obitum ejus mirabilia fuerunt opera Josue, et Judicum, inter quos etiam prophetae claruerunt, viri excellentissimi. Successerunt deinde reges et alii prophetae in populo Dei, et non sine coelesti numine conservata est gens Hebraea, et prophetae quidem interpretati legem salubria tradidere praecepta, virtutem extollentes et vitia effulminantes, et multa per illos scripta sunt divinitus revelata, quae de futuris notitiam praebuere: non tamen pauca perpessi adversa Judaei, cum legem Domini contemnerent, et in traditionibus Patrum non permanerent. Coeperunt eos Chaldaei, et in servitutem redegerunt, et nunc Syri, nunc Ægypti in eos arma verterunt: multae fuerunt eorum tribulationes, multae calamitates ac miseriae, sed de omnibus liberavit eos Dominus, cum ad Deum clamaverunt, et tota mente redierunt, quia cor contritum et humiliatum non despicit divina majestas.

 

Haec, ut arbitramur, communia tibi nobisque sunt, et in Alcorano Mahometeo magna ex parte continentur. Verax igitur et tuo et nostro judicio lex Judaeorum, verax Moyses, et David, et Salomon, et Isaias, et Jeremias, et Ezechiel, et Daniel, veraces omnes prophetae Domini, vera Judaeorum fides, qui ante Christum in lege manserunt, mendaces omnes gentes, quae coluerunt idola. Notus ante Christum solum in Judaea Deus. Nihil hucusque contendimus: concedis haec, nisi fallimur, omnia: in his, quae sequuntur discordia erit. Sed nos in luce ambulamus, neque offendimus ad lapidem pedes nostros, et, ne de caetero tu quoque offendas, magnopere cupimus, et ultra ne decipiaris lumen afferimus. Tu creatura Dei es, et ovis ejus, sed errabunda extra caulas in alienis pascuis, procul ab ovili Dominico lethiferum carpis cibum, et pestifera aleris herba: nos boni pastoris exemplo, qui relictis nonaginta novem ovibus in deserto, unam, quae aberraverat, secutus est, te quaerimus, et in viam salutis optamus reducere. Dolemus te virum excellentem, nobilitate majorum illustrem, gestarum rerum gloria clarum, imperio magno praeditum, et pluribus naturae dotibus eminentem, non incedere in viis Domini, non nosse mandata ejus, non esse in lege sua: compatimur tibi, et tuorum subditorum infelicitatem deploramus, qui tecum pereunt, nec te credimus libenter errare, cujus naturam bonam esse confidimus: ignorantia veri te retinet: tui te parentes et seipsos per ignorantiam decepere, cum progenitoribus laberis, sed timenda est Scriptura quae ait: Ignorans ignorabitur. Quod si caeteris in rebus praecipuam curam, exactam diligentiam, summum studium adhibes, ne quis fallat te, circa religionem potentissime curandum est, ne fallaris: in qua tanto cautiorem te esse oportet, quanto in ea cum majori periculo delinquitur. Caeterarum rerum ignorantia, haec quae sunt temporalia, in hoc saeculo adimere potest; religionis error alterius vitae bona, id est, animae felicitatem eripit: quod ne tibi accidat, si nobis aures et fidem praestiteris, facile adjumento erimus.

 

Audivisti ea, quae de veteri Testamento diximus: nunc de novo agendum est, in quo plurimum discordamus. Audi quae subjungimus, sic et tuae legis tenebras odio habebis, ut speramus, et nostrae lucem amabis. Duo in veteri Testamento vaticinia reperiuntur, quorum alterum illud est, quia non auferetur sceptrum de Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, sive ut Chaldaei dicunt, Messias. Alterum est quod ait: Cum venerit Sanctus Sanctorum, cessabit unctio vestra. His vaticiniis praedictum est in adventu Christi Judaeos et regnum amissuros esse, et sacerdotium, et sicut et factum est. Regnum quod Judaeorum fuerat Idumaei acceperunt; regnante namque primo Herode Antipatri filio, genere Idumaeo, et alienigena, Christus ex Maria virgine natus est, Dei Filius, verus Deus, et verus homo, qui sacerdotium Judaeorum ad Christianos transtulit, Petro sibi successore relicto, in quem Pontificis maximi potestatem transfudit, neque ulterius apud Judaeos pastoralis ovium cura permansit, dicente Domino ad Petrum: Pasce oves meas; pastor ipse bonus et Pontifex magnus Christus pastores deinceps, et pontifices Christianos, non Judaeos, esse constituit, quamvis Petrus et alii plures ex Judaeis, non amplius Judaei, summum pontificium acceperunt: atque in hunc modum Judaica cessavit unctio, et translatum est sacerdotium, quo facto et lex ipsa translata est, dicente Apostolo, quia: Translato sacerdotio, necesse est ut legis etiam translatio fiat. Deus igitur qui multifariam multisque modis olim patribus in prophetis locutus fuerat, novissime per Filium suum, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula, allocutus homines novam legem edidit, et nova dedit praecepta, quibus servatis vitam merentur aeternam.

 

In tempore igitur, quod in altissimo Trinitatis concilio aeterno fuerat definitum, regnante apud Hebraeos Herode, imperante apud Romanos Augusto, quiescente mundo, et adventum Domini mirabili et inaudita prioribus saeculis pace honorante, missus est Gabriel angelus de coelo, qui Mariae felicem conceptionem et sacratissimum partum annuntiaret; sed ante praecursor natus est Joannes, qui poenitentiam praedicaret, et viam Domino praepararet. Concepit virgo de Spiritu, ut praedixerat angelus, et servata dignitate virginitatis, filium simul et Dominum peperit. Natus est Christus Salvator octavo kalendas Januarias, et in ipsis kalendis circumcisus est, et juxta vocem angelicam Jesus appellatus, qui salutem attulit humano generi. Plurima de infantia Salvatoris scripta sunt; nec dubium est, quin omnis aetas signis et miraculis plena fuerit; sed Ecclesiae nostrae gravitas, et acre judicium ea tantum recipit, quae certa sunt, apocrypha praetermittit. Duodecimus Salvatoris annus memoriam habet, quia templum ingressus cum legis doctoribus disputavit, et aliqua ex parte splendorem suae dignitatis ostendit: sed circa trigesimum annum fulgor ille plenus emicuit: tunc enim baptizatus est a Joanne, et Joannem ipse baptizavit, et paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Convertit aquam in vinum, et innumerabilibus coruscavit miraculis. Elegit sibi discipulos, quos vocamus Apostolos, et circumiens regiones, et mentes hominum et corpora sanavit aegrotantium, et faciens ipse quae docebat, toto triennio praedicavit Evangelium, per Judaeam et vicinas provincias beatissima vox ejus intonuit, quae vita hominum esse deberet ostendit, et praecepta tum vetera innovavit, tum nova prioribus utiliora instituit, abdita et obscura, quae erant in veteri lege, multa revelavit, et absconsos Prophetarum aperuit sensus, et quae de se praedicta fuerant, palam exposuit, mysterium sanctae Trinitatis ostendit, et unitatem in Trinitate monstravit, docens tum Patrem, tum Filium, tum Spiritum Sanctum divinis honoribus prosequendum, et hos tres unum esse Deum. Praedixit non modo mortem suam, verum etiam genus mortis, et quod tertia die resurgeret, et quod ascensurus in coelum rediturus esset in fine saeculi judicare vivos et mortuos. Comprehensus est, sicut ipse voluit, et traditus Pilato praesidi, qui eum neci daret; testes in eum citati sunt, nec inventa est mortis causa, quia peccatum non fecit, nec repertus est dolus in ore ejus. Maximum crimen objecerunt, quia Filium Dei se fecit et regem dixit, et propter veritatem occisus est, crucifixus atque sepultus, et juxta verbum suum resurrexit a mortuis, et quadraginta diebus cum discipulis commoratus, cum eos confirmasset et corroborasset, atque in orbem ire jussisset Evangelium disseminaturos, tandem videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, ascendit ad coelum, et sedet ad dexteram Dei Patris, et inde venturus est judicare vivos et mortuos, et redditurus unicuique secundum opera sua. Interea Spiritus Sanctus ab eo missus omnia suggerit Ecclesiae, quae necessaria sunt ad vitam aeternam.

 

Haec nos Christiani firmiter credimus, haec est fides nostra, quam cunctis gentibus praedicamus et impartiri omnibus cupimus; haec ab Apostolis et eorum successoribus per fideles manus immutilata et incorrupta ad nos usque delata sunt. Haec vos Turci, et Saraceni magna ex parte negatis; etsi enim Christum ex virgine natum, et sanctum virum, et Dei flatum, et prophetam magnum, et mirabilium operum effectorem, et adhuc viventem confitemini, Deum tamen et Dei Filium esse inficiamini, nec sibi nec Sancto Spiritui divinitatem conceditis, et Trinitatem personarum in divinis respuitis, et Christi mortem deridetis, quem translatum et alium sibi similem loco suo interfectum arbitramini: nec ejus adventum in extremo judicio expectatis, et alia non pauca Christianae legis rejicitis, et plurima creditis quae apud nostros risu digna videntur et quae non dimittemus intacta. Et quae nos credimus non solum ex nova lege, sed ex veteri

mutuamur. Vos Mahometi et Alcorano ejus fidem tantummodo adhibetis, et hominem mortuum sine conteste, sine ratione, sine miraculis sequimini: nos vivo credimus, vivit enim vestro testimonio Christus; nos Deo praestamus aures: et signis, et rationibus, et sacris ducimur testimoniis. Quodsi nos audies, monstrabimus breviter nostrae legis splendidam lucem, et tuae obscuram caliginem detegemus.

 

Sed opus est piis et attentis auribus quando fidei sublimitas attingitur, et magni Dei panduntur arcana: saepe jocis et inanibus fabulis te praesentem adhibuisti, et leviores audivisti narrationes, non est cur haec gravia contemnas, aut ea nosse recuses, ex quibus tua pendet salus. Non est anima nobilis, cui non insit veritatis amor: non est homo, qui nolit salvus fieri. Audi ergo qui generosus es, audi quae te salvare possunt. Quid est inter Turcos, et Christianos controversiae, in quo simul contendimus? quae dissidii causa? Sane non alius discordiae fons est, nisi quia circa divinitatem non eadem sapimus. De Patre, de Filio, de Spiritu Sancto contendimus, hoc est praecipuum dissidium, quo sublato, facile omnia contemnentur. Attingemus haec, et, quae sit inter nos de divinitate dissensio, latius exponemus.

 

Nos in Deo tres dicimus personas Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, vos unam tantum, quam nec Patrem nec Filium dicitis, sed Deum tantummodo appellatis, et hunc unicum esse dicitis creatorem coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt. Nulla est de unitate contentio, non latent nos verba Moysi dicentis in exordio legis: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: et rursus in lege scriptum est: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: non erunt tibi dii alii praeter me. Et rursus: Ego sum qui sum, et si quaesierint nomen meum, vade et dic eis: Qui est misit me ad vos. Et in cantico Exodi dicitur: Dominus omnipotens nomen ejus. Quae testimonia unum esse Deum, et unum Dominum manifeste declarant, et unam potestatem, et unam naturam. Nomen fatemur idem, quod vos: haec amicitia est atque concordia, nobis unus Deus est: nam Deus naturae, Dominus potestatis nomen est nobis unum. Dicitis principium omnium rerum esse Deum, nos idem affirmamus; in quo igitur dissentimus? Multa sunt, quae de Deo aliter Christiani dicunt, aliter Saraceni seu Turci; vos Deum corporeum dicitis, nos incorporeum: vos fortuita esse, quae hic in terra geruntur, arbitramini, nec curare de his Deum, nos gubernare eum qui creavit omnia non dubitamus. Vos Deum Patrem in divinitate negatis; nos Patrem et Filium cognoscimus. Vos Spiritum Sanctum ex divina majestate rejicitis: nos ponimus et veneramur. Mittamus alia, hoc aggrediamur, in quo plus ponderis est. Nos Christum Dei Filium dicimus; vos negatis; cur negatis? Sane quia nec uxorem habet Deus, ex qua filium procreare posset; quod si uxor fuerit filiosque genuerit, mundus, qui unius imperio regitur, in plures divisus dominos, diu stare non posset: in unitate concordia est, quae servat imperia: in pluralitate discordia, quae maxima regna subvertit. Sed quis tam rudis, tam vaecors, tam demens Christianus est, qui generare Deum ex connubio et permixtione foeminae arbitretur: Non sumus adeo hebetes Christiani, ut tantum nefas admittamus. Saracenis suaderi hoc posset, qui Deo et corpus, et caput, et manus, et caetera membra concedunt. Nos Deum spiritum esse asserimus, incorporeum, immortalem, aeternum et incomprehensibilem, qui dum seipsum intelligit, in mente sua Verbum concipit, quod nos Filium Dei esse dicimus, nec aliud est in Deo seipsum nosse atque intelligere, quam Deum esse, nihil etenim in Deo nisi Deus: Deum autem cujus est Verbum nominamus Patrem, et processum ipsius Verbi generationem Filii dicimus.

 

Nec veritas haec de Verbo Dei apud Christianos tantum illuxit: gentiles philosophi ante Christi adventum eadem, quae nos asserimus, nonnulli affirmaverunt, si quidem Platonici in suis libris aperte dixerunt, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et reliqua ferme omnia comprobant de Verbo Dei, quae Joannes in Evangelio suo tradit usque ad incarnationem Verbi, quam ignorant; quia nondum natus erat Christus, et alta legis mysteria absconderat Deus a sapientibus hujus saeculi, quae revelavit parvulis. Quod igitur Platonici Verbum Dei nominant, et Deum esse dicunt, nos Filium vocamus ex Deo genitum, et Deum esse fatemur, nec ruinam mundi ex Filii generatione timemus, quandoquidem unus dumtaxat Filius est: Pater et Filius unum sunt, una potestas, una voluntas, una majestas, nec Verbum conceptum ab intellectu concipiente discordat.

 

Obscura haec videbuntur: at si voles, praesto erunt, qui lumen afferant, et apertissima omnia reddant. Tu solem hunc corporeum cernis, qui noctem abiens efficit, rediens hic a seipso lucis producit radios: haec productio generatio quaedam est in sole, et radii filii solis non inconvenienter vocantur: quae similitudo quamvis multifarie est inepta (nam solis plures saepe videmus radios, et Deo unicus Filius), in eo tamen convenit, quia una est solis et radiorum substantia, et una est Patris et Filii divinitas atque essentia, quamvis comparatio corporalium rerum nulla satis cum divinis aequiparari potest. Sed accipe testimonia, et quae ratione non capis, cede auctoritati. Vetus Testamentum et Judaeis et Christianis et Saracenis commune est: Eructavit, inquit David ex persona Dei, cor meum verbum bonum; hoc est quod Dei Filium dicimus, et unigenitum Patris aeterni, non ex carnali conjugio aut humano complexu, sed ex corde Dei, hoc est, ex intellectu productum asserimus; et rursus: Filius meus es tu, ego hodie genui te. HODIE dicit, quia Deo nec heri praeterit, nec cras imminet, sed HODIE semper adest, cui praesentia sunt omnia. Et iterum: Ante Luciferum, inquit, genui te. Ut intelligas quia non loquitur de Salomone David, sed Deus Pater de Filio Deo, quia ante Luciferum nemo fuit, etenim in libro Sapientiae legimus Sapientiam, quae Dei Filius est, dicentem: Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: ante montes et colles ego parturiebar; nunquam enim Pater sine Filio fuit, nec sine Patre Filius. Et hoc est, quod in Evangelio inquit Joannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quae mysteria profunda et alta cum non intelligeret Arius, nec Mahometes comprehenderet, negare maluit Dei veritatem, quam suam ignorantiam confiteri et suas ineptias imprudenter ingerere, quam aliorum sapientiam humiliter discere. Stulta haec et damnosa pertinacia est; Deo enim et prophetis oportet credere, et si quid est cujus rationem non capimus, debemus cum Paulo dicere: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

 

Fatentur jurisconsulti non omnium, quae a majoribus suis instituta sunt, rationem reddi posse, et tamen legi parendum esse, qui sine causa condita non fuit: quanto minus arcana Dei licet agnoscere: plurimae sunt occultae causae, ad quas nulla potuit curiositas hominum pervenire: sicut oculi noctuae ad solem, ita et noster intuitus ad ea quae sunt divinitatis. Non est ergo mirandum si neque generationem Filii, neque Spiritus Sancti processionem neque Trinitatem in divinitate intellexit carnalis homo, vel Arius, vel Mahometes: sed illud in eis damnabile ac detestabile fuit, quod sacrae Scripturae divinisque testimoniis non acquieverunt. Nam quid opus est argumentis, ubi Deus ipse loquitur?

 

De Pythagoraeis traditum est, quod in disputando soliti erant dicere: ipse dixit; ipse autem erat Pythagoras, tanquam ejus auctoritati non liceret adversari, quanto minus Deo, qui verax est, et omnis homo mendax! Sed negabis haec esse Dei, quae asserimus, testimonia. De his posterius disseremus: nunc de Spiritu Sancto agendum est, cui tua lex divinos honores abrogat: non est hujusmodi erroris Mahometes inventor: Arii et Macedonii haec olim dementia, sed eorum virus apud Ægyptios et Arabes aliquando latuit, et postremo auctore Mahomete et magistro ejus Sergio, late diffusum est. Ne movearis dum vera loquimur: cave ne sequaris caecos: disce Spiritum Sanctum esse Deum, et tertiam in Trinitate personam.

 

Diximus paulo ante, Deum Patrem, dum se cognoscit, Verbum concipere, et Filium gignere; nunc quod sequitur adjicimus, cognitioni adnexam esse appetitivam quamdam operationem, cujus principium voluntas est: inter operationes vero, quas voluntas producit, praecipua est amare. Adhibe hic aures et mentem erige, in Deo perfectam et absolutam fateri cognitionem oportet, et amorem pari modo, cujus processus per appetitivam operationem exprimitur, sicut et Verbi generatio per intellectivam; et alia est operatio quae intelligit, alia quae appetit: intellectiva ex his completur, quae sunt quodammodo in ipso intelligente, nam sicut sensibilia in sensu, ita intelligibilia in intellectu dicimus esse: appetitiva autem complementum accipit secundum quemdam ordinem vel motum ad eas res, quae objiciuntur appetitui, et occultum quoddam principium sui motus habet; ea vero, quae a principio feruntur arcano, spiritus nomen acceperunt, namque et ventos spiritus dicimus, et in Scripturis procellarum spiritus appellantur, quia non apparet afflationis spiritus initium; respirationem etiam et arteriarum motum, ab intrinseco et occulto principio manantem, vocamus spiritum, atque hoc modo, congruenti quadam similitudine, quantum divina humanis verbis declarari possunt, divinus ipse amor a Patre Filioque procedens Spiritus dictus est. In nobis duplici ex causa procedit amor, aliquando ex corporea et materiali natura, et is plerumque immundus est, et menti noxius: aliquando ex ipsa proprietate spiritualis naturae, cum bona intelligibilia et rationi convenientia adamamus: et hic purus est amor, et laudabilis, et animae salutaris.

 

In Deo corporalis amor seu materialis locum non habet, sed ille tantum reperitur, qui simplex est et nitidissimus, et purissimus, quem Spiritum Sanctum appellamus, nec nos intellectuali sancto amore quidquam prosequimur, nisi quod intellectu concipimus: conceptio autem, ut diximus, quae fit intellectu, verbum est, atque ita necesse est amorem ex verbo oriri. Amat enim Deus, quod de seipso intelligit, id est, Verbum, quod concipit intelligendo; Verbum autem Dei dicimus Filium Dei, qui et ipse Patrem novit et amat, atque ita fit, ut amor ipse, cui Sanctus Spiritus est nomen, ex Patre Filioque procedit, fitque cum Patre et Filio pariter Deus: nam sicut divinam intelligere essentiam divinitatis est, ita et amare: et sicut Deus se semper intelligit, ita et se semper amat, et omnia amat, suam honestatem dum amat: rursusque sicut Deus Filius, qui est Verbum Dei in natura divina subsistens Patri coaeternus, perfectus et unus Deus est: ita et Spiritus Sanctus Deus est, Patri et Filio coaequalis et coaeternus. Et quia omne quod subsistit in natura intelligibili apud nos persona dicitur, apud Graecos hypostasis, consequens est, ut tres personas in divinitate ponamus, quia tres sunt subsistentes Pater, et Verbum, et Spiritus Sanctus, neque personas dicimus esse per essentiam diversas, sed per solas relationes distinctas, quae ex processione Verbi et amoris proveniunt.

 

Atque in hunc modum Christiana religio divinitus illustrata distinctas tres personas confitetur in divinis, non tres Deos, sicut Mahometes falso opinatus est; sed Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum esse ab aeterno Deum asserimus, nec tamen ipsum Patrem qui Filius est, nec Filium qui Pater est, nec Spiritum Sanctum qui Pater est, aut Filius: una est enim Patris, et Filii et Spiritus Sancti essentia, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis in personis alium Patrem, alium Filium, alium Spiritum Sanctum, divina docente auctoritate, dicamus. Nec similitudo in his, quae creata sunt, summae deest Trinitati: Invisibilia Dei, sicut Apostolus ait, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas; relucet quippe in anima nostra quaedam divinae Trinitatis imago: est enim anima nostra substantia quaedam incorporea et ratione praedita, et actus quidam sive forma organici corporis, quae, dum corpus movet et regit, sui meminit, se intelligit et se diligit: quibus in rebus quaedam apparet trinitas memoriae, intelligentiae, et amoris, et tria haec ad seipsa referuntur, quia non est amor sine memoria, nec memoria sine notitia; nam quis meminit aut amat quod nescit? inseparabilia sunt haec a semetipsis, et tamen quodlibet eorum et simul omnia una essentia sunt, et una vita in anima una. Differunt quia memoria non est intelligentia, vel voluntas: nec intelligentia voluntas, sive amor. Quod si diligenter inspicias, invenies summae illius Trinitatis atque unitatis vestigium, et imaginem quamdam, quamvis imparem; quicumque enim sempiternam et incommutabilem naturam per memoriam reminiscitur, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit in seipso summae Trinitatis imaginem, non tamen omnino similem, sed qualemcumque, ita ut in similitudine magna inveniatur dissimilitudo: etsi enim homo meminit, intelligit et diligit, non tamen memoria est, nec intelligentia, nec dilectio, sed sunt haec in eo, et in una substantia; non sicut accidentia in subjectis, quae possunt abesse, sed substantialiter existunt in anima; et unus homo est, qui habet haec tria, non ipse est haec tria: in simplici vero natura, quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, ut dictum est, et ipse Deus est et tres personae, sed illud satis ad rem nostram est, quia tria haec aliquo modo unum sunt.

 

Reperitur et sub aliis nominibus, et alio modo in nostra natura illius summae et ineffabilis Trinitatis imago. Nam mens et notitia ejus, et amor sunt tria quaedam: mens enim novit se, et amat se, nec amare se potest nisi etiam noverit se, duo quaedam sunt mens et notitia ejus, duo enim sunt mens et amor ejus: cum se novit mens et se amat, manet Trinitas, scilicet mens, amor et notitia: et haec tria, quamvis distincta invicem sint, unum tamen esse dicuntur, quia in anima substantialiter existunt: et est ipsa mens quasi parens: et notitia ejus quasi proles ejus: mens enim cum se cognoscit notitiam sui gignit, et est sola parens suae notitiae: tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se, diligit se, non enim posset se diligere, nisi cognosceret, amat enim placitam prolem notitiam suam, et ita amor quidam complexus est parentis et prolis: nec minor est amor parente et prole, id est, mente et notitia, cum tantum se diligat mens, quantum se novit et quanta est. Considerat haec rationalis homo, et videns tria in una essentia concurrere, extendit se ad contemplationem Creatoris, et intelligit unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate, et unum Deum colit, unam essentiam, et unum principium, sicut et patriarchae et prophetae atque Apostoli tradiderunt.

 

Sed audiamus tandem ipsos, et divinae legis auctoritatem, et testimonia in medium afferamus, sine quibus omnis est vana argumentatio. Deum Patrem omnes sacrae litterae confitentur, et Dei nomen paternitatem ad omnia refert, et si Filium dicimus, non possumus Patrem negare. De Filio adducta sunt testimonia legis. Ergo et Pater ostensus est, sicut et Salvator ait: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Nunc de Spiritu Sancto quod coepimus, prosequendum est. In Genesi legimus quia: Spiritus Domini ferebatur super aquas; quis tunc Dominus nisi Deus fuit? et cujus Spiritus nisi Dei? et quomodo Dei Spiritus nisi Deus? Deus est quidquid Dei est, nec aliud illi immixtum est, incompositus est, simplex est, et purus Deus. In Job scriptum est: Spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis Dei vivificat me. Dei sunt haec opera, non hominis, quis fecit hominem nisi Deus? aut vivificavit hominem nisi Deus? Est igitur Spiritus Domini, propter quod dictum est in Psalmo: Spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Quis Spiritus nisi Deus, cui coelum sedes est, et terra scabellum pedibus ejus? et apud poetas:

 

Deum namque ire per omnes,

Et terras tractusque maris coelumque profundum;

 

traditum est. Et rursus:

 

Estne Dei sedes nisi terra, et pontus, et aer,

Et coelum, et virtus?

 

Propter quod recte inquit David: Quo ibo a Spiritu tuo, ostendens non esse locum, in quo possit fugere Spiritum Domini, qui est ubique: esse autem ubique, implere et continere mundum soli Deo tributum est. Deus igitur Sanctus Spiritus est, qui haec peragit, et futura praenoscit, et praedicit sicut scriptum est: Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto, quia non moreretur nisi videret Christum Domini; non est cur Deum negemus, qui Dei efficit opera, non igitur solus Pater Deus est, neque solus Filius, sed Spiritus Sanctus cum Patre simul et Filio Deus est, quia non adversatur rationi Trinitas personarum in unitate divinitatis, quemadmodum superius ostensum est.

 

Sed jam Trinitatem ipsam ex sacris Codicibus demonstremus, et Moysen ante omnes audiamus, cujus haec sunt verba in capite libri, quem Genesim nostri vocant: In principio creavit Deus coelum et terram; terra autem erat inanis et vacua, et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Tria commemorat, Deum, principium, et Spiritum; ideo in Deo Patrem intelligimus, in principio Filium, in Spiritu Domini Spiritum Sanctum, et accipitur hoc in loco principium pro Filio, sicut in Psalmis de suo Filio dicit Deus: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te: atque ita in exordio nascentis mundi Trinitas ipsa in divinis personis adducitur. Hic, si placeret, interseri posset de Heloim secundum Hieronymum ad Marcellam. Tentans diabolus primos parentes interposito serpente, et suadens ut edant de ligno prohibito: Eritis, inquit, sicut dii, scientes bonum et malum; quod perinde accipiendum, ac si diceret, eritis sicut divinae personae, quibus ignotum est nihil. Et cum ejecit Adam de paradiso, inquit Dominus: Ecce Adam factus est sicut unus ex nobis. Quibus nobis? Patri scilicet, Filio et Spiritui Sancto: sed manifestius eadem Trinitas ostenditur cum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram; cum ait FACIAMUS AD NOSTRAM, plures personas inducit; cum dicit IMAGINEM, unitatem divinitatis ostendit; nec solitarius est, cum dicit: FACIAMUS, neque alieno a se loquitur qui, NOSTRAM, ait. Duo sunt pluralia verba: FACIAMUS et NOSTRAM, ut videatur Pater cum Filio, et Spiritu Sancto miscere sermonem, quem non sono vocis, sed intellectu: quae singularia sunt, quia unus est Deus, et una expressa est divinitatis essentia. Dixerat: Creavit Deus coelum et terram; mox subjungitur: Faciamus et nostram, ut pluralitas in personis intelligatur.

 

Idem et Psalmista canit regius, dum ait: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Quid manifestius dici potuit? In conditione coelorum tres personae concurrunt: Dominus, Verbum, et Spiritus. Dominus Patrem exprimit, in Verbo Filium accipimus, in Spiritu oris ejus Spiritum illum, quem Sanctum vocamus: et rursus propheta, ut Trinitatem personarum in divinitate cognoscas, ter Deum invocat in benedictione: Benedicat nos, inquit, Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Trina Dei confessio Trinitatem exprimit personarum, et cum subditur, metuant eum omnes fines terrae, unitas aperitur divinitatis. In Psalmo quoque XLIV multum expresse Trinitatem innuit cum dicit Filio: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; et postea subdit: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, id est, Pater et Spiritus Sanctus, et cum sequitur, prae participibus tuis, mysterium incarnationis aperit, de quo suo loco prosequemur. Isaias in visione sua clamantia introducit Seraphin: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth; ter Sanctus ad tres personas refertur, et semel Dominus, et semel Deus dicitur, quia unus est Dominus, unus est Deus. Et rursus idem vates ex persona Christi loquitur, et dicit: Dominus meus misit, et Spiritus ejus Dominus meus, inquit, id est, Pater misit me, scilicet Filium, et Spiritus ejus, qui est Spiritus Sanctus. Quis hic non intelligat Trinitatem?

 

Non latuit Prophetas hoc mysterium. Possunt et alia plura hujusmodi testimonia ex veteri Testamento afferri, quae Trinitatem plane ostendunt; clarius tamen locutus est in Evangelio Dominus, qui cum in orbem mitteret discipulos: Euntes, inquit, docete omnes gentes, et baptizate eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, tres nominavit personas: in NOMINE dixit, non in NOMINIBUS, ut essentiae unitatem in personarum trinitate monstraret. Et Joannes Evangelista, qui de pectore Domini veritatem hausit, in Epistola sua inquit: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Et Apostolus Paulus: Misit, inquit, Spiritum Filii sui in corda vestra. Et alibi: Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum habitat in vobis. Et iterum: Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi honor et gloria; EX IPSO dicit propter Patrem, et PER IPSUM propter Filium, IN IPSO propter Spiritum Sanctum: non dicit ex ipsis, aut per ipsos, sive in ipsis, sed IPSI honor et gloria, inquit, ut Trinitatem simul et unitatem cognosceremus; atque his testimoniis et auctoritatibus illuminata est desuper Christiana religio; summa enim fiducia confitetur et praedicat unum esse Deum, qui est causa causarum, principium et finis omnium rerum, et omnis auctor creaturae, summum bonum et nihilominus tres personas in Deo recognoscit, et Trinitatem in unitate veneratur, cui qui adversatur salutis expertem se reddet, et ambulat in tenebris et veritas non est in eo. Tu vero, si sapias, de tenebris emerges, et candida luce perfusus, sacratissimam Trinitatem, et cognoscendo coles, et colendo cognosces, nec adversaberis sacrosancto Evangelio, in quo legitur: Verbum caro factum est.

 

Negat tuus legifer incarnationem Verbi: "Nam cur", inquit, "factus est Deus homo, et in ligno crucis passus, qui alio modo humanum genus redimere poterat?". Negat tua lex Christi necem, et alium suo loco interfectum existimat, nec Deum incarnatum cognoscit, neque crucifixum, aut mortuum. Nos utrumque praedicamus, quia factus est homo Deus, et passus est, et propter salutem hominis haec facta esse testamur; ait enim de se ipso Dominus: Venit Filius hominis salvare, quod perierat. Constabat primi parentis errato omnes homines culpa teneri, clausa erat paradisi porta, nec mortalibus patebat in coelum aditus: decebat summam Dei bonitatem hominem, qui ceciderat, reparare, nec miserum esse perpetuo sinere, qui ad beatitudinem perfruendam creatus fuerat: sed obstabat justitia Dei, quae pro peccato satisfactionem exigebat: dignus erat infinita poena qui majestatem offenderat infinitam, nec homo tanti erat, ut infinitam posset redimere culpam: stabat hinc divina justitia ultionem petens, illinc divina bonitas miserandum esse contendens, audienda fuit utraque vox, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Quare etsi poterat Deus aliter humanae imbecillitati consulere, est enim omnipotens; hic tamen convenientissimus fuit modus, quem elegit, ut assumpta humana natura, ipse poenas solveret. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit; conjuncta est humanitas divinitati, ut acciperet de plenitudine bonitatis, quod suae defectum suppleret infirmitatis. Fuit hic modus salvandi humani generis divinae bonitati conveniens: satisfactum est justitiae simul et misericordiae: satisfactum est amori et odio; placuit hoc divinae potentiae, quae omnem defectum nostrum sua virtute superat: placuit et sapientiae, quae nihil frustra, nihil non decenter ac convenientissime facit, et licet necessitate absoluta, qua necessarium dicimus, sine quo aliud esse non potest, incarnatio Verbi necessaria non fuit; eo tamen modo, quo necessarium accipitur, in quo convenientius et congruentius pervenitur ad finem, dicere non pudet ad reparationem hominis incarnationem Filii Dei necessariam fuisse: Ego sum Deus, ego sum Dominus, et non est absque me Salvator; ex persona Christi, inquit Isaias, quia non poterat homo salvare seipsum, et necessarium fuit, ut homo fieret Deus, et Deus homo salvaret hominem: propter quod pulcherrime, et ad propositum aptissime innuit ex nostris praedecessoribus unus in hunc modum de mysterio divinae incarnationis: "Suscipitur a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad pendendum conditionis naturae debitum, natura inviolabilis est unita passibili, Deusque verus, et homo verus in unitate temperatur, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem hominum Deique mediator et mori ex uno et resurgere posset ex altero; nisi enim esset verus Deus, non afferret remedium, nisi esset verus homo, non praeberet exemplum". Intelligis quam convenienter Filius Dei carnem assumpserit ut Deus, et mortem obiret ut homo.

 

Sed quaeris testimonia antiquae legis? non negabimus, praesto sunt: Ecce, inquit Isaias, Virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus; quomodo nobiscum Deus nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? et iterum ejusdem prophetae verba sunt: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, cujus imperium super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. An non sic mysterium incarnationis plane ostenditur, et quae tunc futura erant tamquam praeterita manifestantur? Puer, inquit, natus est nobis, quia natus est in humana parvitate, et datus est Filius, quemadmodum Joannes ait: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, datus est Christus ex divinitate, natus ex humanitate, natus ex Virgine, cujus imperium super humerum ejus. Quod est imperium Christi, nisi lignum crucis, in quo pependit? mundum vicit, aereas potestates debellavit, et subacto triumphatoque diabolo, in regnum suum potenter intravit: Oportuit enim Christum pati, et sic intrare in gloriam suam; ut habetur in Evangelio Lucae. Imperium igitur super humerum ejus fuit, quia crucem suam suis gestavit humeris, quamvis eo fatigato Simon Cyreneus angariatus sit eam tollere. Dicitur admirabilis propter signa et prodigia quae fecit, lumen coecis, auditum surdis, claudis ambulationem, debilibus fortitudinem, et mortuis vitam restituens. Consiliarius appellatur propter Evangelica consilia quae adjecit antiquae legi. Deus asseritur, ne putares purum hominem natum, nam Deus humanae naturae conjunctus est. Fortis, quia spoliavit infernum, et portas aereas confregit, et vectes ferreos dissipavit. Pater futuri saeculi, quia coelum aperuit electis, et regnum homini praeparavit aeternum post hanc vitam in coelesti Jerusalem. Princeps pacis, quia nato Christo, clausum est apud Romanos templum Jani, et mira pax est orta, et Gloria in excelsis Deo, cantaverunt angeli, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, unde dicit et alio loco idem Isaias incarnationem Verbi: Dominus judex noster, Dominus legifer noster: Dominus rex noster ipse veniet, et salvabit nos, quod perinde accipiendum est ac si dicat carnem accipiet, et mortem pro nobis subibit. Et rursus: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Absconditus inquit, quia in carne latuit Salvator Israel, quia sua morte nostram mortem redemit, et ne putes temporalem esse salutem, salvationis genus addidit: Israel salvatus est, inquit, in Domino, in virtute Domini; et subdit salute aeterna, quam consecuti sunt omnes qui ex Israel Christo crediderunt. Apertissimum est testimonium Isaiae. Sed audi Jeremiam; sua sunt haec verba: Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo germen justum ex semine David, et regnabit Rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam, et in diebus illis salvabitur Juda, et habitabit Israel confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Deus, justus noster. Considera verba, et attende mysteria. Suscitabo, inquit, germen justum; id est, Christum sanctum et justum: Ex semine David, secundum carnem, quia ex prosapia regia et de sanguine David Maria mater Domini nata est: Et regnabit Rex; quomodo regnabit? Sane quemadmodum ipse apud Matthaeum in Evangelio dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; quod est regem esse. Et sapiens erit; ait, sapientia scilicet creata, quae hominis est, et increata, quae Dei est, et quae est ante saecula: Et faciet judicium discretionis, et justitiam discussionis, nunc discretionis, dum elegit ex mortalibus quos vult, et alios suo arbitrio dimittit, et in fine saeculi justitiam discussionis, quando reddet unicuique secundum opera sua: In diebus illis salvabitur Juda, id est, quicumque crediderint et baptizati fuerint, salvi erunt. Et habitabit Israel confidenter; in statu Ecclesiae triumphantis: Et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Deus, justus noster, ut scias quia Christus ex semine David natus est non solum homo, sed etiam Deus est, nec alteri quam Christo haec verba convenire possunt.

 

Accedat et alius propheta Baruch nomine, quid ille ait? Hic est, inquit, Deus noster et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Docent haec omnia incarnationem Verbi, et hominem factum Dei Filium manifestant. Nunc de morte audi, et eos contemnito, qui Christum esse translatum, et nondum mortuum, sed incredibili dementia citra diem supremum judicii cum omnibus angelis interficiendum putant. O nefandam audaciam, et stultitiam alias inauditam! Dimittimus angelos, quorum substantia incorporea est, et immortalis, Christum interfectum negant et aiunt interficiendum. At David ex persona Christi: Quae non rapui, tunc, inquit, exsolvebam, quia non peccavit, et poenas dedit, et pro alieno delicto mortem subiit, quod manifestius Isaias ostendit dicens: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes enim nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Deus posuit super eum iniquitatem, id est, poenam pro iniquitatibus expiandis, omnium nostrum. Et subditur: Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum. Et paulo post: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis deputatus est, ipse multorum peccata tulit, et pro transgressoribus rogavit. Si vidisset propheta passionem Christi, vix potuisset apertius loqui. Nec Jeremias tacuit tormenta Domini, qui eum in ligno crucis ita loquentem inducit: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Et ipse Salvator de se ait: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. Et iterum: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed vitam aeternam habeat. Et ne de morte dubites, scribit evangelista: Cum accepisset Jesus acetum dixit: Consummatum est; et inclinato capite, emisit spiritum. Prophetae Christum moriturum, et a mortuis surrecturum praedixerunt: evangelistae et obiisse in cruce, et sepultum resurrexisse tertia die affirmant. Certa res est, nihil ambiguitatis habet, veritati omnia consonant. Resurrexit Dominus, ascendit ad coelum, et venturus est iterum, et faciet judicium in fine saeculi. Tua lex haec non recipit, quia non sapit de Christo, quae sapere oportet; cujus alterum adventum non solum Evangelium, sed antiqui etiam vates ostenderunt, sicut paulo ante de Jeremia diximus. Contestis ejus est Daniel, dicens: Ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et sequitur: Et dedit ei potestatem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae servient ei. Quibus verbis veri doctores judicium Christi facile inveniunt in fine mundi. Et ipse Christus de seipso loquitur: Dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel. Et in Actibus Apostolorum legimus constitutum esse Christum a Deo Patre vivorum et mortuorum judicem. Haec nos de Deo sentimus, haec et firmiter credimus, haec salubriter praedicamus, aeternam vitam promittentes omnibus, qui Christo credunt, et in Trinitatis nomine baptizati opera faciunt Evangelio digna.

 

Quaeris quae sit ista vita aeterna, quid agat illic homo, qua voluptate laetetur, et quam beatitudinem assequatur. Respondemus cum Evangelio Joannis: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Summa ibi felicitas erit videre Deum in sua natura, et ejus perfrui bonitate gaudium nostrae mentis erit. Hac satiabimur, hac implebimur. Hinc summa felicitas erit habere Deum, et Deum cognoscere: Videmus enim nunc per speculum, ait Apostolus, tunc facie ad faciem; et in jubilo, teste Job: In facie Domini videbimus lumen, et satiabimur, cum apparuerit gloria ejus. Et erimus sibi similes, sicut ait Joannes. Nec oculus vidit, inquit Isaias, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se. Et Apostolus non esse dignas passiones hujus saeculi dicit ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

 

Tua lex in alia vita flumina lactis, et mellis et vini promittit, et cibaria delicata, et uxores multas, et concubinas, et virginum coitus, et angelorum in turpibus obsequiis ministeria, et quidquid caro deposcit. Bovis haec paradisus, et asini potius, quam hominis est. Nam quis mortalis est, hominis habens faciem, qui per omnem vitam suam corpori serviat? quis non aliquando in mentis secessum abit? quis non pascit intellectum aliquando, et a sensibus recedit speculando. An non est honoris et gloriae voluptas multo jucundior et diuturnior, quam Veneris? An non dulcior est bene actae vitae laus, quam cibus ipse vel potus? Bibit sapiens atque edit ut vivat, tua lex ideo vitam appetendam homini existimat, ut edat et bibat. Sicut in hoc saeculo carneus fuit legifer tuus, ita et in futuro carni studendum putavit: neque curavit satiare mentem, cui omne studium fuit implere ventrem, atque in ea re summum bonum esse putavit, quod neque gentiles philosophi, praeter paucos, admisissent, inter quos fuit summa de supremo bono dissensio: alii in doloris privatione felicitatem posuerunt, ut Didonicus (Democritus): alii in honestate voluptati conjuncta, ut Calypho: alii in scientia, ut Erilus (Erophilus): alii in sola virtute atque honestate, ut Zeno et Stoici: alii in bonis animi et corporis et fortunae, ut Aristoteles et Peripatetici: soli Aristippus et Epicurus, et eorum schola summum bonum in voluptate locaverunt, atque his tua lex conformis est, qui faex omnium philosophorum et foetidum coenum fuere, nec tamen in eo errore fuerunt, ut hanc felicitatem in altero saeculo expectarent, quibus futurae vitae spes nulla fuit mortalem animam existimantium.

 

Nostri philosophi summum bonum nec in terra, nec in sensu, sed in coelo et in Deo quaerendum censent, et eo satiandam mentem existimant, et natura instituit nos, ut coelum aspicientes eo votis omnibus aspiremus, sicut est illud poeticum:

 

Os homini sublime dedit caelumque tueri

Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

 

Quis nescit finem his praestare, quae sunt ad finem? omnia haec corporea oblectamenta eo reperta sunt, ut spes hominis conservari et in suum finem per haec adduci posset: quis aut ederet, aut biberet, aut procreandis liberis operam daret, nisi esset in his aliqua delectatio; at haec non est finis hominis, qui ad Deum factus est, et nisi ad Deum veniat, nunquam quiescit, nec per carnales delectationes ad Deum ipsum pervenitur; sed quanto his magis immersus est homo, tanto est ab ipso Deo remotior, qui aliquando eo beatior existit, quanto angelicae divinaeque naturae magis ac magis adhaeret, nec curat carnalia desideria, qui bonis fruitur spiritualibus: sicut ignis et aqua simul esse non possunt, sic deliciae spirituales carnalibus non cohaerent. Trahunt illae ad se humanam naturam, et totam in se rapiunt, nec sentire sinunt nisi quae caro appetit. Gustato spiritu, desipit omnis caro, ut inquit unus ex nostris. Tua lex in paradiso voluptates admittit, quas nec Solon nec Lycurgus permisit in terra: quot foeditates de cibo et potu et aliis voluptatibus oriuntur, quas in paradiso nefas fuerit nominare? aut enim gignerentur sine fine homines, et implerent omnia nunquam morituri, aut frustra esset permixtio maris et foeminae sine fructu, quae etiam in hoc mundo damnatur.

 

Dicis: Quid ergo foeminis opus est, si non est coitus? dicimus et nos: Quid opus est coitu, si non est generatio? Propter voluptatem dices? At haec foeda voluptas est et indigna, quae paradisum non ingreditur, nam quomodo illic permissa erit haec turpido, quae hic tamquam obscoena prohibetur, et tantum propter sobolem, aut evitandi majoris mali causa permittitur. Hippocrates, divinae vir scientiae, venereum coitum partem esse quamdam morbi teterrimi existimabat, quem nostri comitialem dixerunt. Quis igitur habens aliquid humani pudoris, ac, ut verbis cujusdam gentilis utamur, voluptatibus illis duabus coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur? Non sunt haec quae pia mens in coelo requirat. Dicis iterum: Non plena erit felicitas in paradiso, si aliquod defuerit oblectamenti genus: ergo ut existimas, cum variis rebus oblectentur homines saltatione, venatione, piscatione, ludo, lucro, cantu, cibo, potu, venere et aliis quampluribus, eadem omnia in paradiso tuo requires, et cum Virgilio dices:

 

Quae gratia cursus

Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes

Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

 

Vana haec philosophia est, quam nulla unquam civitas bene instituta recepit. Nos, ut diximus, mentis gaudia et spirituales delicias quaerimus. Beatitudo nostra quam exspectamus in altera vita, est ipsa Dei visio, qua nihil optabilius inveniri potest. Videbit enim beatus animus quae sunt in coelo, et quae sub coelo. Quid erit quod ejus aspectum fugiat, qui videbit videntem omnia? Quae nunc videntur obscura de Deo, de Trinitate, de Incarnatione Verbi, de processione Spiritus Sancti, de sacramentis Ecclesiae, de caeteris arcanis, tunc aperta erunt et manifesta, nullum deerit oblectamentum, nihil requiret ultra plenus animus; nam quid pleno opus est? nihil illi deest, qui nihil cupit: desideria nostra implebit optimus ac maximus Deus, in quo omnia bona sunt, nec ullum cupiditatibus nostris relinquet locum. Erit Deus omnia in omnibus, qui sine fine amabitur, sine defatigatione laudabitur. Quae lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illius supernae civitatis quanta sint gaudia? Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere lactari. Neque illic beatitudo humani corporis in epulis erit aut in vino, aut in coitu. Ex redundantia beatitudinis animae glorificabitur corpus ipsum et similitudinem ejus induet: fulgebit tanquam sol in conspectu Dei, tenuitati ejus nulla resistet materia, levitas et agilitas infinita spatia in ictu oculi permeabit, nihil erit quo amplius laedi possit: inviolabile erit, et impassibile more animae; et ita totus homo exultabit, et dicet cum propheta: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Nec frustra erit differentia sexuum, aut artus reliqui superfluent: resurgent viri et feminae integris membris, et non solum in specie, sed in ipso individuo humanae naturae perfectio redintegrabitur: nec tamen animales operationes aderunt, nec commixtio maris et feminae, quia cessabit causa, propter quam fuerat introducta, erit enim completa multitudo hominum a Deo praefinita, nec ullus erit carnalis appetitus, nec pulsabit tentatio: inimici non patebit insidiis locus: cum perventum fuerit ad triumphum, pax ibi fiet, inconcussa quies, et summa concordia vigebit.

 

Vides inter tuam, et nostram beatitudinem quantum interest? nostra felicitas nobiliori hominis parti, id est, animae respondet: tua viliori, id est, corpori; nostra mentalis est, tua carnalis: nostra fulgens et nitida, tua obscura et foetida: nostra cum angelis ipsi Deo communis est, tua cum suibus et aliis pecoribus: nostram docti omnes laudant, tuam vituperant: nostra coelo digna est, tua etiam in terra reprehenditur. Sed dices, sacris etiam Codicibus convivia reperiri, quae futura videntur in coelesti Jerusalem potu ciboque plena, inquit enim Isaias: Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium. Et in Sapientia legimus: Miscuit vinum, et posuit mensam. Et iterum: Venite et comedite panem meum, et bibite vinum, quod miscui vobis. Et in Ecclesiastico: Cibavit illum Deus pane vitae, et intellectus, et aqua sapientiae potavit illum. Et Dominus apud Lucam: Ego, inquit, dispono vobis regnum, sicut disposuit mihi Pater meus, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo. Omnia haec et his similia spiritualem habent intelligentiam quia de mensa ipsa sapientiae non corporalis vel cibus, vel potus assumitur, sed mentalis, qui suavissimus est ac mundissimus, et hic est, quem nos expectamus in futuro saeculo. Tanto est igitur nostra dignior, quam tua felicitas, quanto nobilior et divinae beatitudini propinquior. Sed attingamus nonnullas alias tuae legis ineptias, quae tum sacris litteris adversantur, tum philosophicas rationes excludunt.

 

Dicit legifer tuus, quod tetigit eum Deus manu sua inter humeros, et usque ad medullam dorsi ejus penetravit frigus, quod perinde est, ac si corporeum esse Deum affirmet, quia tactus non est nisi per corpus, nos incorporeum dicimus Deum. Ait enim Isaias ex ore Dei: Ego coelum et terram impleo; quod non posset fieri, si corporeus esset; et propterea dicit in Psalmis David: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; Spiritus, inquit, Domini, non corpus Domini. Et Joannes in Evangelio: Spiritus est Deus. Philosophi Deum purum actum dicunt esse, principium omnium rerum, natura omnino simplicis et aeternae: quod si corporeus esset, esset compositus ex elementis aut alia materia, et posterior suis partibus, neque simplex, neque purus, neque origo rerum; et creaturas haberet ex seipso excellentiores, angelos scilicet (nobiliora sunt enim spiritualia, quam corporea), quod est opinari absurdum, ne dicam asserere; nec simul stare potest, ut causa causarum sit Deus, sicut philosophi volunt, et compositus inveniatur; esset enim ab alio compositus et illum nos potius diceremus Deum, qui eum composuisset: non est igitur corporeus Deus, quia compositus non est. Nec movemur quia in sacris litteris, et caput, et manus, et pedes, et oculi, et digiti, et cor, et uterus, et hujusmodi attribuantur Deo, utitur enim Spiritus Sanctus, qui loquitur in Scripturis, vocabulis, quae sunt in usu per similitudinem quamdam, sicut dicit Ezechiel ex persona Dei: Ego visionem multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum eis; est enim naturale homini per sensibilia ad intelligibilia pervenire, et omnis nostra cognitio a sensu capit exordium. At idcirco spiritualia nobis in sacris Codicibus sub metaphora corporalium exhibentur, quodque ita fit, ut etiam rudes aliquid capiant, qui alioquin essent divinae sapientiae minus idonei auditores.

 

Dixit praeterea tuus Mahometes, omnium peccatorum causam esse Deum, et exclamans his verbis utitur: "O Deus, quibus vis bonam, quibus vis malam viam praebes". Nos mortale peccatum aversionem quamdam dicimus ab ultimo fine, nec possibile censemus Deum, qui ultimus finis est, voluntatem cuipiam a se avertere, esset enim sibi ipsi contrarius; et si Deus omnia diligit quaecumque fecit, ut est illud Sapientiae: Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; quomodo consentaneum est, ut peccati causa sit ipse Deus, cui dixit in Psalmo David: Odisti omnes qui operantur iniquitatem? et in Ecclesiastico legimus: Omne detrimentum erroris odit Deus; contraria sunt amor, et odium. Audi ulterius intolerabilem tuae legis errorem: "Si nobis, inquit, adversa incumbunt, incubuerunt et caeteris, sunt enim istae dies, casus, et fortuna". Negat divinam providentiam curare mortalia; nos de divina sapientia dicimus, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Nec summae Dei bonitati convenit ea negligere, quae creavit; propter quod inquit per Matthaeum Dominus: Omnes capilli capitis vestri numerati sunt.

 

Addit Mahometes angelos creatos ex flamma ignis, et peccare, et mortuos esse. Nos cum propheta dicimus, quod Deus fecit angelos suos spiritus, et creavit eos ex nihilo, et philosophos nobiscum sentientes habemus, qui omnes angelos, quos vocant intelligentias, incorporeos esse dixerunt: nec peccatum in angelis reperiri posse censemus, qui Deum in essentia videntem omnia vident, et omnia intelligunt ad suam perfectionem necessaria: nec est in eis ignorantia peccati mater, nec subjectam corruptioni angelicam naturam arbitramur, quia non est materia, quae separari possit a forma, sed ipsa forma per se subsistit, incorruptibilis et immortalis. Origenis, praeclari et excellentis ingenii viri, sicut multa extant praeclarissima opera, ita nonnulli perversissimi errores reperiuntur, inter quos unus ille est, quod doemones per Dei misericordiam liberandos esse aliquando asserit. Hunc secutus est Mahometes qui salvandos per Alcoranum malos angelos affirmat: nos cum Isaia de omnibus damnatis sive hominibus sive angelis unam sententiam habemus, quod vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et Salvator in Evangelio damnatis in ultimo judicio ignem aeternum repromittit diabolo et angelis ejus praeparatum.

 

Quid quod tuus legifer animam humanam portionem asserit animae Dei? Sicut nonnulli philosophi palam tradiderunt, et Manichaei secuti sunt; nos humanam animam ad imaginem et similitudinem Dei factam dicimus, sicut scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quod de anima dictum est, non de corpore: quod si anima hominis portio esset Dei, esset utique Deus, nec esset homo non Deus, quod dicere stultissimum est, cum manifestum sit, labi hominis animam a bonitate in malitiam, a veritate in errorem, a gaudio in tristitiam, a spe in desperationem: quod est a Dei substantia penitus alienum.

 

Nec illud verum est, quod in vestra lege traditur, animas hominum ex materia productas esse omnes. Asserunt enim philosophi ab extrinseco esse homini intellectum, et quod innatus sit spiritus vitae jussu Dei. Et theologi rationales animas omnes ex nihilo creatas dicunt, et Adam, cum factam vidisset feminam: Hoc es, inquit, de ossibus meis et caro de carne mea: non dixit animam de anima, et propterea in Psalmo canitur: Qui finxit singillatim corda eorum: ponitur enim cor pro anima, quia sedes ejus in eo est, et Deus sibi animarum productionem reservavit, propter earum dignitatem, qui per Isaiam ait: Omnem flatum ego feci; quod intelligitur de flatu spirituali, qui est rationalis anima. Praeterimus quod coelum ex fumo factum dicitis, quod si verum esset, corruptioni subjaceret. Praeterimus quod solem et lunam aequales ab initio virtute et lumine tuus propheta testatur. Nos dicimus coelum ex nihilo creatum, et duo luminaria magna fecisse Deum ab initio, luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti.

 

Ad illud transimus, quod in vestra lege dulcissimum et saluberrimum esse putatis, uxores multas ducere: quod si Deo placuisset creato homini ab initio, non unam tantum sociam praebuisset, sed plurimas, nec dixit Deus: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit UXORIBUS SUIS, sed uxori suae dixit, nec amicitia inter virum et uxorem vera esse potest, ubi non est aequalitas: cur vir pluribus misceatur, mulier vero uni tantum adhaereat, cujus est in alias plures distractus amor? Nec propterea numerus hominum augetur, quia plures uni nubant foeminae, nam totidem viri privati conjugio sine prole decederent, et praesertim cum mulieres pauciores numero existant. Iniqua insuper res videtur, et naturali adversa libertati, unius urbis civium alios multiplici matrimonio uti, alios in solitudine degere, nec propterea laudanda consuetudo, quod in veteri lege plerosque sanctos viros pluribus uxoribus fuisse conjunctos legimus, quia non id ex lege, aut ex voluptate fecerunt, sed divina quadam dispensatione, ad sobolem procreandam, quae cresceret in cultu Dei. Tacemus de divortio, quod est contra legem Evangelicam, et de adulterio et fornicatione, et aliis sceleribus, quae licet antiqua lex detestetur, et nova prorsus abominetur, apud vos tamen concessa videntur. Non est quod omnia tuae legis errata percurramus, quando neque nobis scribendi, neque tibi legendi satis est otii, et tu ipse pro tuo ingenio multa intelligis adeo stulta esse, ut nulla possint ratione defendi.

 

Tota de Deo quaestio est, huc omnia referuntur, totum in hoc consistit, ut Christum Jesum Deum esse credamus; quo concesso, necesse est ejus legi obedire, et ejus verbis credere, qui verax est et mentiri non potest. In ejus lege Trinitatem, de qua supra diximus, in unitate divinitatis comperimus, et incarnationem Verbi, et processionem Spiritus Sancti, et reliqua omnia quae retulimus usque ad extremum judicium: quod autem Christus Deus sit, jam supra ostensum est ex veteri lege atque prophetis. Licet etiam ex tua lege monstrare, quae prophetam et sanctum virum fuisse Christum asserit; si propheta et sanctus, ergo verax: si verax, et Deus; nam Deum se ipse testatus est dicens: Ego et Pater unum sumus. Et: Qui videt me, videt et Patrem. Et: Si creditis in Deum, et in me credite. Et alia multa hujusmodi, per quae divinitas Christi colligitur, et aequa cum Patre et Spiritu Sancto majestas. Bene est igitur, ut legem nostram amplectaris, quae verax est et salubris a Deo data, et tuam relinquas, in qua non veritas neque salus: homo illam tulit peccatis et ignorantia plenus. Intellexisti quanta adducimus ex veteri lege testimonia, quibus Deus ostenditur et homo Christus Jesus, et pro nostra salute supplicio crucis affectus.

 

Audivisti sacrosancti Evangelii attestationes, et ipsius Christi voces, quem tua lex sanctum habet. Quid igitur obstat Baptismo? quid prohibet aquam? quid moraris? ingredere jam tandem salutis iter, et cum praecellentibus viris, et magnis imperatoribus ad aeternam salutem sub Christo pervenies. Diximus de Constantino seniore, et Philippo, qui rempublicam tenentes in Christum credidere. Post Constantinum creati Caesares idem iter secuti sunt, et in fide nostra dormierunt, excepto Juliano apostata, qui ex monacho Caesar factus transivit ad idola, quae vitam laxiorem promittebant. Sed ille bello Persico poenas dedit, et sagitta confossus in incertum missa, coactus est cadens dicere: VICISTI, GALILAEE, sic enim per contumeliam vocabat Christum. Fuerunt et aliqui schismatici et haeretici, qui etsi Christiano nomine, non tamen recta incesserunt via. Imperatores Christiani nullo errore polluti inventi sunt Jovinianus, Gratianus, Valentinianus, Justinus, duo Theodosii, Arcadius, Honorius, Carolus Magnus, Ludovicus et plures Franci, et Theutonici, tres Othones, Henrici aliquot et non pauci sub aliis nominibus; praeterimus alios reges fama claros, qui vel in Gallia, vel in Hispania, vel in Anglia, vel in aliis provinciis Christianis sacris initiati fuerunt, et in Domino mortui ad vitam creduntur migravisse beatam. Cum his non est cur te pudeat Christi jugum subire, et sub eo regnare, per quem reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Multos invenies reges, qui te colentem Christum honorabunt: etsi enim aliquando horrebant reges Christi nomen, et propter idola Christianos persequebantur, postea tamen propter Christum idola deleverunt.

 

Honesta haec societas est, cum qua te vocamus in viam veritatis et pacis, illa nihil dignitatis habet, cum qua te tua lex in devia rapit; nam praeter Othomanorum familiam, de qua natus es, et illustres progenitores tuos, quis est qui magnopere laudari inter Saracenos queat? Celebratur Saladinus quidam, et aliqui pauci nomen habent, quia res memoria dignas gessere. At Christianorum excellentissima nomina omnes historias impleverunt. Noti sunt in Syria, et in Ægypto, et in Asia Godefridus, Balduinus, Boamundus, Tancredus, Conradus, Philippus, et alii admodum multi, qui ab extremis Galliarum et Germaniae finibus cum ingentibus copiis Jerosolymam petiere, iterque sibi per medios hostes ferro paravere. Hos tibi comites damus, cum his te Christo jungere cupimus: honestiores hi socii sunt quam Ægyptii effeminati, aut imbelles Arabes. Tua origo, sicut accepimus, Scythica est; inter Scythas multos fuisse viros in armis claros memoriae traditur, qui vectigalem Asiam pluribus saeculis tenuerunt, et Ægyptios ultra paludes ejecerunt. Non sunt comparandi, aut Ægyptii, aut Arabes Scythico generi; non est forti et ignavo aequa societas: mirandum est tantum potuisse suis fascinationibus Arabes, ut audaces et praestantes Scythas in suam societatem adduxerint. Quid dicimus societatem? non est haec societas, servitus est, quando eorum legi subjectus es, quae utinam lex esset, et non deceptio ac praestigium. Conformior tibi cum Christianis societas erit; fortibus viris facile amicantur fortes, virtus virtuti placet, pulchra et stabilia sunt inter aequales consortia, si eadem religio est, idemque cultus Dei. Age igitur, accipe Christianos socios, accipe fidem et Baptismum, qui te hic faciet in terris magnum quoad vixeris, et post obitum in coelo beatum reddet.

 

Audisti promissa Evangelica, et quomodo cuncta quae diximus, veteris legis auctoritate probantur, sed times ne te decipiamus. Recordaris tui legislatoris, qui asserit legem et prophetas a Judaeis, Evangelium a Christianis esse corruptum, tantumque de veritate, vel novi Testamenti, vel veteris remansisse, quantum Alcorano continetur. Exploratum id forsitan arbitraris, et verum esse, atque idcirco testimoniis nostris non adhibes fidem, nec baptizari audes nec in Christum credere. Utinam tam bonus fuisset tuus legifer quam callidus; tam verax quam versutus; tam justus quam iniquus: tota est artificiosa et fraudulenta lex ejus, nam qui divinum sibi abesse auxilium non ignorabat, ad humanas confugit astutias: cupiebat legem edere, quae sibi nomen daret, famamque etiam per flagitia exoptabat, ut Nicostratus ille, qui Dianae Ephesiae templum incendit, et animadvertens antiquam et novam legem, quamvis honesta esset, duram tamen vulgo videri et servatu difficilem, fieri posse existimavit, ut innumerabiles populi in suas traditiones concederent: nam gentiles, quamvis laxiori lege tenerentur quam Christiani, continentiam tamen, et modestiam, et frugalitatem commendabant, et philosophis auscultabant virtutis amatoribus, neque sinebant suos cives corrumpi vitiis aut voluptate marcescere.

 

Crevit igitur secta Saracenorum licentia vitiorum: placuit uxores ducere, quot mallent, easdemque dimittere cum displicere coepissent, habere concubinas quamplures, et in omne libidinis genus posse provolvi, indulgere ventri cuncta quae vellet et ori, praeter vinum, universis immergi voluptatibus: etsi enim aliqua jejunia in lege tua praecipiuntur, id etiam ad irritandam voluptatem factum est, nam Saraceni diem jejunantes, nocte quam longa est epulantur et bibunt, nec aliam ob causam vini usus interdictus est, nisi quia noceret in ardenti terra, qualis est Arabia, et major est in frigidis voluptas poculis. Hoc unum ergo Mahometis inventum fuit, ut legem propagaret suam, ea praecipiens, quae grata essent auditoribus, et maxime plebibus, quae jumentis similes existunt; nec fefellit eum opinio in hac parte: placuit nova lex et brevi tempore ita crevit, ut in multis populis, gentibus ac linguis reciperetur, cui fundamenta in voluptate jacta fuerunt.

 

Verum sicut agricola non imprudens postquam vineam plantavit, fossam circumducit et sepem, ne destruatur a feris, ita et Mahometes suam legem conservare ac munire statuit: animadvertit homo sagax duobus modis suum dogma convelli posse atque confundi, auctoritate scilicet et ratione, atque adversus haec duo, quae poterant inveniri remedia non neglexit: auctoritati opposuit, quod paulo ante retulimus: antiquam scilicet et novam legem depravatam esse, nec quidquam veri restare, nisi quod Alcoranus haberet: rationi arma objecit, jubens ne quisquam de sua lege disputaret, neve rationem quaereret; in eum, qui contra niteretur, ferro vindicandum esse, atque hujusmodi vallo suam legem callidus veterator communivit. Sed non hic adamantinus murus, neque ferreus, neque ex vivo lapide: fragilis materia est: creta et luto munita domus facile oppugnabitur, neque resistet telis nostris. Facile ruunt aedificia in arena fundata, aggrediamur haec telis tuae legis munimenta.

 

Corruptionem in primis sacrarum litterarum objicitis. Hoc ei probandum fuerat, qui factum asserit: nobis satis erat negare factum. Libet tecum aliter agere, et apertam tui legislatoris calumniam ostendere. Lex Judaica, quam Moyses et prophetae tradiderunt, antequam Mahometes nasceretur, pluribus saeculis scripta fuit, et multis in locis promulgata, et in alienas translata linguas, nec fuit unus interpres, sed plurimi, rogante Ptolomaeo Philadelpho, septuaginta presbyteri legem interpretati sunt, et consona dixerunt: facta est antiqua lex et Graeca et Latina multis aetatibus, antequam tua promulgaretur, impletae sunt omnes bibliothecae Moysis et aliorum prophetarum traductione. Alexandriae, Romae, Athenis, Carthagine, Syracusis, Toleti, Lugduni, et in omnibus locis quae insignia essent sive apud Graecos, sive apud Latinos vetus Testamentum ex Hebraica veritate traductum et habebatur et publice legebatur. Quis ille Judaeus tam potens fuit, qui corrumpere legem ubique gentium potuit? Nondum natus erat Christus, cum septuaginta interpretum editio facta est: quo tempore nulla erat causa corrumpendae legis, cum nulla esset cum Christianis nondum natis de lege contentio: nec propter alios oportebat aliquid legi detrahere, qui legem non acceperant, nec propter se, qui talem acceperant et laudabant.

 

Si qua corruptio intervenit, in ea potuit intervenire, quae apud Hebraeos remansit, non in ea, quae inter Latinos et Graecos divulgata est, et per infinitas diffusa provincias, quanquam nec Judaica corrupta est, quae usque in hanc diem cum Graeca et Latina traditione concordat: difficilis ac paene impossibilis fuisset corruptio in tot manibus: Mahometi leve fuit unum Codicem corrumpere, et illum tanquam verum his tradere, qui sibi ab initio crediderunt: quod si multi sunt hodie apud vos Codices unius continentiae, non tamen idcirco veritas in eis est, ab uno enim, qui falsus erat, emanantes omnes falsitatem continent, quia non defluunt ex amaro fonte dulces rivuli. Quaerimus ex te, magne princeps, si, te judice, duo rationum Codices afferantur, quorum alter ex altero transcriptus existat, et in eo, de quo facta est transcriptio, Sempronius mille debere talenta scriptus est, in exemplari duo millia, cui potius fidem dabis? An non exemplo magis quam exemplato? Hebraei parentes antiquae legis existunt, et apud eos exempla legis habentur, apud alios exemplaria.

 

Rursus ex te quaerimus, quatuor inveniuntur rationum libri apud quatuor negotiatores, Seium, Gaium, Titum, et Sempronium, in eo quem Sempronius producit creditor ipse Lucii in centum talentis scriptus invenitur, in aliis debitor, cui credes? quid respondebis? an non tres libros uni praeferes? certe non dubitabis praeferre: si ita judicas, soluta quaestio est. Quatuor libri vetus habent Testamentum, unus est Hebraeorum, alter Gentilium, tertius Christianorum, ultimus Saracenorum, qui a caeteris discrepat, mendax enim est, nam reliqui conformes inveniuntur, nam et Graeci, qui gentiles erant ante Christi adventum, et Latini ante Mahometem vetus Testamentum non alio modo habuerunt, quam nos hodie habemus. Hoc fortasse inficiari posses, quia non reperiuntur hodie gentiles, qui bibliothecas habeant veteres. Sed interroga Judaeos: invenies vera esse quae dicimus, et adhuc extat Josephus Hebraeus, qui translationem antiquae legis in manu Ptolomaei, quem nominavimus, gentilis hominis attestabatur factam: ex qua postea traductiones emanarunt, quae usque in hanc diem perseverant, et Hebraicae veritati concordant. Stulta est igitur Mahometis fictio, et turpis inventio, nec quidquam habet verisimile, nec tam confutatione quam irrisione digna est.

 

Quod dicimus de veteri Testamento, idem licet de novo intueri, quod nec ab uno scriptum est, nec in una lingua, nec in uno loco, nec in uno tempore, et tamen una sententia est, et unica concordia: quod Graeci habent, hoc Latini, hoc Hebraei, hoc Syri, Armeni, hoc omnes Barbari Christum colentes; quamvis haeretici aliqui ad tuendos errores suos corrumpere nonnullos Codices ausi fuerunt. Quid ages? quid dices? cui fidem adhibebis? an soli Saraceno? an Latino? an Graeco? an Hebraeo? multo antiquior est Christiana lex quam Saracena. Audita est in omni terra Evangelii tuba, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Vulgata est et recepta lex Christi per totum Romanum imperium, priusquam tuus legifer prodiret in lucem, et idem Evangelium, quod nunc habemus, omnes gentes suscepere, nec fuit majoribus nostris aut facultas corrumpendi rem adeo vulgatam, aut necessitas, cum non esset Mahometes, cum quo de fide contenderent. Corruptio ei necessaria fuit, qui novam legem edere voluit veteri et novae contrariam. Nec dubium faciet justus judex, quin Christiano major fides adhibenda sit, vel Christi legi, quam Saraceno. Ipse enim conservator est suae legis et manet in traditione patrum; Saracenus ab ea recessit, et inventiones sequitur novas, quas sui majores ignoraverunt. Evangelia apud nos quatuor recepta sunt, quae summa diligentia, ingenti studio, et verissima multis modis recognita fuerant.

 

Non est igitur, quod tuus legifer de corruptione sacrarum litterarum possit objicere. De civitate Domini, quae est Ecclesia, inquit in psalmo David: Fundavit eam in aeternum. Non esset fundata in aeternum Ecclesia, si fundamentum ejus, quod est Evangelium, violari aut corrumpi potuisset, nec verum fuisset, quod ait propheta Baruch loquens de lege Dei: Lex, quae in aeternum; nec illud staret, quod dicit: In aeternum permanet verbum tuum, et in saeculum saeculi veritas tua. Nec Isaias vera fuisset de Christo locutus, dicens: Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet cor, et roboret illud in judicio et justitia usque in sempiternum. Nos Gabrieli angelo credimus, qui de Christo Mariae Virgini sic ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum. Quomodo regnat Christus in domo David, nisi per fidem? quomodo per fidem nisi per Evangelium? quomodo per Evangelium aeternum, si corruptum est Evangelium? Mendax lingua, falsa calumnia: Ego vobiscum sum, inquit Dominus, usque ad consummationem saeculi. Et Oseae prophetae verba ad Ecclesiam conferuntur: Sponsabo te mihi in fide usque in sempiternum; et ad Petrum vicarium suum inquit Salvator: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et iterum: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Praevaluissent portae inferi, et defecisset fides Petri, si falsum esset Evangelium, quod sequimur. Sed manet fides magni pastoris in Ecclesia Romana, quae nunquam inventa est errasse, neque errabit in aeternum; magistra est enim et mater omnium fidelium, et disciplina veritatis.

 

Cave, Mahometes, cave, magne princeps, ne loquaris errorem Porphyrii Siculi, qui tuae legi consona dixit. Is ex Christiano sinu ad idola transiens ait se deos consuluisse, quid de Christo sentirent, et illos respondisse bonum fuisse virum Christum, sed peccasse discipulos ejus, qui divinitatem ei attribuerant, quam sibi ipse nunquam arrogasset. Hoc deorum testimonium est idolorum, quae tu daemonia esse non dubites. An non intelligis fraudem? An non vides tui legiferi et daemonum esse unum argumentum? unam collusionem? unam fallaciam? et Christo diabolum invidere, ejusque gloriae et majestati detrahere, cujus consilio atque suasu tua lex edita est Evangelicae atque Mosaicae contraria?

 

Dices pari modo Christianam legem Mosaicae adversari: nam quae jussit Moyses, plurima vetat; et permittit, quae ille vetuit. Nescis antiquae legis arcana, quae diu gravida fuit novam in utero gerens, et, cum statutum divino consilio tempus venit, eam peperit. Vidit Jeremias per spiritum legem hanc novam, cum ait: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui lsrael et domui Juda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum: sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum. Novum foedus, inquit, quia Baptismus circumcisioni successit: Et legem meam, inquit, scribam in corde eorum; quia vetus lex in tabulis lapideis scripta fuit, nova per charitatem in corde hominum radicata: Et ero eis in Deum; quia novae legis auctor et promulgator Christus Deus et homo est: antiqua per Moysen innotuit tantum hominem, et adveniente perfecto, evacuatum est imperfectum, nec amplius in praeputio nobiscum Deus, sed in corde paciscitur, dicente Apostolo: Si circumcidamini, Christus nil vobis proderit; nec ulterius cerimoniae legis habent locum, venit enim ille, de quo loquitur in Deuteronomio Moyses: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. Et subdit: Ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia verba quae praecepero et illi. De Christo haec propheta locutus est ex ore Dei, quod verum erat os, in cujus adventu legalia et cerimoniae defutura erant, sicut apud Matthaeum scriptum est: Lex et Prophetae usque ad Joannem; sacra enim, quae veteres observabant, annuntiativa erant venturi Christi, quae in ejus adventu completa cessaverunt, et alia instituta sunt virtute majora, veritate meliora, actu faciliora, numero pauciora. Et sicut sacerdotium mutatum est, sub cujus administratione lex erat, ita et legem mutari oportuit. Non est igitur adversa veteri nova lex, quae in ejus ventre conclusa erat, et adveniente Christo et Evangelii luce clarescente, patefacta, circumcisioni et aliis ceremoniis antiquitus observatis, sicut praefinitum erat, finem imposuit. Est autem Christiana lex tanto dignior quam Judaica, quanto nobilius est oraculum Dei quam hominis.

 

Cognoscis jam, nisi fallimur, veritatem et majestatem nostrae legis, nec utilitatem ignoras, incipisque de tua diffidere, et ardes desiderio disputandi, velisque latius cuncta discutere: sed obstat legifer tuus, et inquirere verum prohibet, et interminatur et clamat: "Non est mea lex, quae disputationi subjicienda sit: cave ne quid loquaris: arma sunt in manu tua, dum mihi credis, multum imperii adeptus es: qui non audiunt vocem meam gladio conterendi sunt: ensis meae legis dignitatem tuetur. In Arabia ortus ejus fuit, ex parvo principio quantum creverit vides. Ægyptum adjeci meae legi, et Syriam, et Mesopotamiam, et Lybiam, et Numidiam, et Mauritaniam, et partem Hispaniae, et divitem Asiam, et doctam Graeciam, et fortem Thraciam, et nobilem Macedoniam. Sunt et aliae quamplurimae regiones sub imperio meae legis quae armis, non verbis quaesitae sunt. Muliebre est verba verbis revellere viri; ferro decertant: si non fuisset vera mea lex, non dedissent Superi imperio nostro necnon dominationi nostrae tantos successus atque prosperitates: amat nos Deus, et legis odorem sentiens gratulatur et sternit iter victoriis nostris: scis quam feliciter saepe in hostes pugnasti, et modo in Ponto, saepe in Graecia. En, fili, quid cogitas, quid moliris, tot triumphis sub mea lege illustratus, Christum sequeris, cujus cultores stravisti toties, et ad internecionem usque cecidisti? Cave ne meam relinquens legem relinquaris a Deo!".

 

Credimus his te verbis non parum commoveri, et aliquem inesse in tua mente timorem: sed audi quam inanis est timor: Omnis qui malum facit, inquit in Evangelio Veritas, odit lucem. Fures noctu domos perfodiunt, et in obscuro adulteri latitant: non adhibent testes qui peccant, qui mentiuntur nolunt deprehendi mendaces. Cum his sentit tuus legifer. Veretur ne disputando suae legis vanitates innotescant: veretur ne pudenda sua detegantur. Prohibet disceptari verbis, armis defendi suam legem jubet, nec alium judicem quam ferrum deposcit, multumque gloriatur de suae legis incremento. Diximus cur creverit, plebes voluptas allexit: neque inficiamur multas tuae gentis victorias partas, et ingentia confecta bella, et tu ipse praeliis clarus evasisti. Vicisti hostes non paucos, et triumphasti saepe: fuisti tamen etiam aliquando victus. Parva Christianorum manus tuas ingentes copias, ut ante diximus, apud confluentes Savum inter ac Danubium paucis ante annis delevit, non milites veterani, non duces in bellis ante probati, non viri nobiles armis potentes et equis, sed pauci crucesignati, ex agris collecti, inermes et nudi, fide tantum armati, non ferro fulgentes et auro tuos fuderunt exercitus: quod si victoria veritatem legis ostendit, hoc uno praelio satis admonebare, in quo pauci fugarunt multos. Tuae victoriae nihil miraculi habent, ad quas nunquam sine grandi tuorum praerogativa ventum est.

 

Sed quid agimus? Non his argumentationibus stat recta fides: "Vici, fudi hostes, imperium teneo". Si sic licet arguere, vera fuit sub Alexandro magno tot victoriis illustrato, et sub ejus successoribus religio, qui et in Graecia, et in Assyria, et in Syria, et in Ægypto, et in Lybia, et in Perside, et in Scythia, et in Indiis, regnavere imperio per arma quaesito. Vera etiam Romanorum fides usque ad priorem Constantinum, qui orbem sibi ferro subjecerant, et omnes domuere quas adiere gentes. Scimus tamen et Alexandrum et ejus haeredes Romanos, et qui sub eis erant, Judaeis exceptis, idola coluisse: alii Jovem, alii Martem, alii Mercurium, nonnulli solem et alia sidera, multi etiam, ut Ægyptii, animalia bruta colebant; quis nescit, inquit unus ex poetis,

 

Qualia demens

Ægyptus portenta colit, crocodilon adorat.

 

Et quod stultius fuit, et allium, et porros, et caepe inter numina posuerunt, praeclarae tamen Ægyptiorum victoriae memorantur, sicut de Osiride proditum est, qui victum peragravit orbem. Ergo et deos Ægyptiorum recipiemus, et veram eorum religionem fatebimur, quia vicerunt. Non, non sic ratio suadet, neque sic Judaei sensere, qui victi ab Assyriis, et ab Antiocho, et a Romanis, et in servitutem ducti, non tamen victorum leges de his acceperunt, sed victi et angariati, et mille modis oppressi, in sua lege manserunt. Nec nos Christiani, cum praelio superamur, aut aliis calamitatibus affligimur, legem nostram aut relinquimus aut accusamus, sed arbitramur pium Deum nos tamquam filios propter peccata, quae committimus verberare, quia non paremus Evangelio, non servamus legem nostram, neque manemus in traditione sanctorum patrum; sed victi fragilitate aberramus et labimur ut homines; ipse vero lapsos corrigit, et plagis multis nostras iniquitates emendat.

 

Cognoscimus errata nostra, et considerantes quae fecimus, minorem esse poenam, quam delictum non ignoramus. Si cadimus in bello, si amittimus regnum, si jugo servitutis opprimimur, dicimus cum Daniele propheta, Deum esse in coelo, qui revelat mysteria, mutat tempora, et transfert regna, ut universi cognoscant, quod dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit dabit illud. Novimus Deum et Judaeos et Christianos posse, cum velit, et voluisse aliquando, alterius sectae hominibus subjicere propter offensas populi, qui eum ad iracundiam provocavit: sed conversi ad eum non desperamus misericordiam consequi: quamvis enim irascitur Deus, ut inquit propheta, non tamen obliviscitur misereri, pius est et benignus, non deserit clamantes ad se. Absit autem, ut propter victoriam meliorem esse credamus religionem victorum; sic enim fatendum esset omnes, qui vicerunt Hebraeos, melius de Deo sensisse quam ipsi victi; quod neque tu diceres, neque tuus legifer, qui defensionem suae traditionis in armis collocat, et omne genus ratiocinationis effugit, maximum iniquitatis indicium. Non sic beatus Petrus, et pastor constitutus gregis Christiani, paratum se ait omnibus rationem reddere de ea, quae erat in eo, spe et fide; nec aliter suos auditores edocuit B. Laurentius martyr: "Mea nox", inquit, "obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt". Et in Evangelio non probat Dominus eum, qui lucernam accendit et sub modio ponit, sed super candelabrum eam esse vult, ut luceat omnibus qui sunt in domo, et praedicari verba sua super tecta jubet, et de seipso dixit: Ego palam locutus sum mundo.

 

Deceptores et pseudoprophetae in angulis praedicant, et volunt occulta esse quae dicunt, ac juramenta taciturnitatis exigunt. Sicut Romae accidit in his, qui Bacchanalia celebrabant: in occulto enim deo suo sacrificantes nullum flagitium libidinis omittebant. Quod si alia non essent adversus tuam legem indicia, hoc unum sufficere potuit, quia prohibuit ejus lator in disputationem venire: sciebat non aequa esse neque vera, quae tradiderat: videbat veterem et novam legem contra se stare, intuebatur philosophorum acutissimas rationes sibi adversas esse, nec speravit in coetu hominum aut in scholis virorum excellentium sua deliramenta posse defendi: animadvertit homo sagax et ingeniosus in malo gentiles, qui deos colebant, damnatos esse, et jam prope modum exterminatos, nec Judaeis locum esse, quorum lex translata esset cum sacerdotio ad Christianos: cumque statuisset novam legem, magnumque sibi nomen dare speravit, quod modo evenit, iratum Deum Christianis, qui suae legis mandata transgrediebantur, adversus transgressores victoriam concessurum; atque idcirco suae legis defensionem in armis collocavit, quam alioquin hominibus gratam propter licentiam voluptatum non ambigebat.

 

Diaboli hoc fuit inventum: antiquus hanc viam suae nequitiae serpens excogitavit, qui, cum vidisset sese procul ejici, et Christiana religione augescente, idola deleri, nec amplius deorum multitudini locum esse, sed unum tantum adorari cum Patre et Spiritu Sancto Jesum Christum, Heraclio imperante, Mahometis spiritum excitavit, eumque sibi ministrum elegit, hominem vanum, prius idololatram, fortuna pauperem, mente superbum, natione Arabem, consilio usum quorumdam Judaeorum et Christianorum perversorum, inter quos fuit Sergius spiritu ambitionis inflatus: legem tertiam edidit ex veteri et nova conflatam, multis ineptiis extrinsecus adjectis. Legem diximus, quia ipse legem vocat, nos blasphemiam rectius appellabimus. Rugasti frontem, avertisti oculos, horruisti, turbatus es, subiratus es dum haec dicimus. At si veritatis amicus es, audienda est veritas, neque tibi legifer, si tibi amicus est, veritatem interdicet, quae tanto magis amica est, quanto salubrior, et homini ab ipsa natura convenientior.

 

Audi verum, et disce quomodo sit appellanda lex. Legem dicunt philosophi, quod ratione praecipitur, et sunt qui nil aliud legem esse affirmant, quam rectam rationem a divino numine ductam: quidquid igitur rationi adversum est, legis nomine caret. At tuus legifer ratiocinari de sua lege prohibet, et solum arma illi suffragari vult; non est igitur dicenda lex, nisi ex illis quarum conditores apud Isaiam Dominus maledicit. Docet nos David cognoscere legem Domini, dum ea quae propria sunt exponit. Attende et videbis an Mahometea lex de coelo et a Numine sit tracta divino, an aliunde: Lex Domini, inquit propheta, immaculata, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Immaculata est lex Domini, quia mala quaeque excludit, neque libidinem aut turpitudinem ullam admittit; sic apud eumdem prophetam: eloquia Domini casta dicuntur, et apud Job legitur: Non invenietis in ore meo iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit; et Apostolus: Lex sancta, inquit, et mandatum sanctum, justum et bonum. At quomodo Mahometea lex immaculata, quae stupra et adulteria, et omnes libidinum maculas ac foeditates admittit.

 

Dices, quia jejunia quaedam praecepit, et orationes, et eleemosynas; non damnamus haec, absit ut ea mala dicamus; inventorem eorum Mahometem esse negamus, absque Mahomete sciebamus haec esse bona. Jejunavit Elias, jejunavit Christus; orare et frangere esurienti panem suum, et egenos et vagos in domum ducere multo antiquius est, quam tuae legis inventum. Multi nos legislatores ad opera pietatis invitarunt. Verum adulterari, fornicari, servire ventri, et in coeno voluptatum jacere, solus tuus legifer inter bona collocat, solus Mahometes est, qui turpia docet, et flagitia praecipit. Quamvis haereticorum more, ut facilius decipiat, bona simul et mala commiscet. At lex, quae Domini dicitur, ut inquit propheta, animas convertit ad ultimum finem: at lex Mahometea non convertit ad Deum, sed avertit ab eo: dicit enim Dominus Deus: Estote sancti, quia ego sanctus sum. Mahometes: "Uxores", inquit, "ducite et concubinas, quot placet; nam ego quadraginta virorum in meis lumbis vires habeo, et uxoribus atque ancillis permisceor plurimis".

 

Quid de testimonio fideli? Cum data est Moysi lex Domini in monte Sinai, fulgura et coruscationes apparuerunt, et signa de coelo, quae testimonium legi praebuerunt; lex Christi miraculis admodum multis confirmata est, dicente ipso: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum, scilicet infidelitatis, non haberent; et propterea de veteri, quae convertit ad suum creatorem et ad summum bonum, et nova lege inquit David: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Et in Evangelio Lucae circa finem legimus: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. At Mahometis legem, quae signa, quae miracula probant? Audiamus eum: "Non sum missus", inquit, "nisi in virtute gladii, et qui non susceperint meam prophetiam occidantur, aut reddant tributum, pretium pro infidelitate sua". Quid hoc? numquid manifeste negat se miraculorum virtute carere, et ficta falsaque esse omnia signa demonstrat, quae tui legis doctores in populis praedicant. Non habet igitur tua lex testimonium nisi in armis; sed id non est fidele, ut ante docuimus.

 

Ad ultimum transeamus, et quomodo sapientiam praestet parvulis, id est, populis, tua lex, animadvertamus. Sapientia, ut antiqui tradiderunt, divinarum et humanarum rerum scientiam continet, estque admodum sapida et dulcis, dum amorem divinitatis mentibus nostris instillat, propter quod inquit psalmographus: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel ori meo! Tua lex neque de Deo sapit, neque de coelestibus, neque terrena satis intelligit, quae putat superis curae non esse. Magna olim et florida in Alexandria philosophorum schola fuit, et multi per Syriam et Asiam viri doctissimi claruerunt, quorum nomina ad nos usque pervenerunt; at postquam lex Mahometea cursum habuit, paucissimi nominantur, qui naturae arcana perscrutati excellentes evaserint, quia non praestat parvulis sapientiam tuus propheta aut tua lex, cujus fundamentum voluptas est, et tutela gladii; inter nos vero liberalium artium studia admodum florent, legitur publice philosophia, auditur in scholis theologia, nullum doctrinae genus praetermittitur, gymnasia litterarum in pluribus Italiae civitatibus clarissima reperiuntur; nec trans Alpes in Hispania, in Gallia, in Germania, in Britannia collegia desunt virorum excellentium, qui sapientiam praestent parvulis, est enim ingens Christianorum cura, ut indocti erudiantur et veritatem intelligant in nostra lege, quae nunquam mentita est divinitus comprehensa.

 

At legifer tuus non modo mentitur, sed leviter et indocte, sed imprudenter, sed insipide mentitur, et sibi ipsi saepe contrarius est, quemadmodum suae legis inspector plane intelliget. Innumerabiles sunt ejus ineptiae, et aniles fabulae, pueriles nugae, de quibus libet hoc loco pauca referre, quae de caeteris judicium praebeant. Exponens Mahometes capitulum Alcorani, quod dicitur FILIORUM ISRAEL, in hanc sententiam loquitur: "Sit laus ei, qui servum suum ab oratorio (quod est Helcarata, ipsa est domus Mesche) usque in oratorium sanctae domus Jerusalem nocte una transtulit, circa quam benediximus Deum. O vos homines, audite et intelligite: cum abii a vobis, venit ad me Gabriel sero post psalmodiam vespertinam, quae ultima est, et ait: «O Mahometes! jubet Deus ut se adeas». Cui respondi: «Et ubi eum visam?». Et ait Gabriel: «Ubi ipse est». Et jumentum illico adducit, magnitudine inter asinum et mulum: Elberahil vocat, humanae vocis capacem. Et una non amplius hora iter egi annorum quinquaginta millium. Et ait Gabriel: «Ascende animal, et ito ad sanctam domum». Ascendere volentem fugiebat jumentum, et jussum est stare, quia Mahometes ascensurus esset. «Numquid accersitus est?», inquit. Et respondente Gabriele accersitum esse: «Non sinam», addidit, «nisi pro me Deum rogarit». Obtuli preces Deo meo pro jumento, quod me insidente suavi gressu incessit, ponens ungulam pedis anterioris in horizonte sui visus et, minori spatio quam ictus impletur oculi, ad sanctam domum perveni. Comes aderat Gabriel, qui duxit me ad domum sanctam in Jerusalem et vicinam rupem, dixitque: «Descende, quoniam ex rupe in coelum ascendes»; et, colligato illic jumento, portavit me humeris suis in coelum. Et cum applicuissemus ad coelum mundi et ad portam ejus, pulsavit Gabriel, et quaesitum est quis esset. Respondit Gabriel: «Ego sum». Et iterum quaerenti: «Quis tecum adest?» respondit: «Mahometes». Et subdidit janitor: «Numquid vocatus?». Et ait Gabriel: «Vocatus». Et aperta est porta, et vidi angelos, et bis genua flectens rogavi pro eis, et accepit me rursus Gabriel, et vexit ad secundum coelum, et fuit distantia inter coelum et coelum, quantum est iter quingentorum annorum, et sicut in primo coelo ita in hoc coelo pulsatum extitit, et responsum pari solemnitate ad septimum usque coelum procedit, aequam coelorum distantiam ponens; et ait in septimo coelo vidisse se angelorum populum, et longitudinem angeli cujusquam instar mundi fuisse, et aliquorum mille vicibus extensiorem, et inter eos unum aliquem invenisse, cui septies centena mille millia essent capita, et in quolibet capite totidem ora, et in quolibet ore linguae totidem, quae septingentis mille millibus idiomatibus laudabant Deum, et rursus alterum angelum ostendisse, qui fleret, et quaesivisse causam fletus, et cum ille dixisset culpas esse, oravit pro eo. Et addit: «Tunc commendavit me Gabriel alii angelo et ille alii, donec fui in conspectu Dei et tribunali ejus adhaesi, tetigitque me manu sua Deus inter humeros et frigiditas manus ejus pervenit usque ad medullas dorsi mei»".

 

His nugis atque deliramentis implet Mahometes aures populi. Sed audiamus alteram fabulam in libro, cui titulus est: DE DOCTRINA MAHOMETIS. Duo angeli nominantur: Arathes, et Narathes, quos ille asserit jussu Dei in terram descendisse, ut genus humanum regerent, atque instruerent tribus mandatis acceptis. Primum ne quemquam occiderent. Alterum, ne quid injuste decernerent. Tertium, ne vinum biberent. Cum aliquandiu rexissent, et omnia ex toto orbe ad eos judicia devolverentur, mulier quaedam decenti forma et omnium pulcherrima, adversus maritum suum causam habens judicium ab eis petiit, atque ut faventes haberet judices ut apud se prandium habeant, multis precibus invitat. Non abnuunt angeli, paratur splendidum convivium, epulas et pocula mulier ipsa ministrat, apponuntur fercula multiplicia, et cum his vinum, quod cum angeli recusarent, instante saepius muliere, et multas objiciente blanditias, tandem biberunt, et inebriati vino in hospitam incaluerunt, ejusque concubitum postularunt: spondet mulier ea conditione, ut alter eorum ascensum in coelo ostenderet, alter descensum: placet conditio illa. Ut iter didicit, mox in coelum, relictis atque irrisis angelis, abiit, quam Deus recognitam inter sidera collocavit, cui Lucifer est nomen: angeli ad judicium evocati catenis ferreis in puteo profundissimo religati sunt, usque ad diem judicii permansuri, cum elegissent in hac potius vita, quam in altera plecti.

 

Haec est sapientia Mahometis, quam docet parvulos: haec ejus theologia, haec doctrina divinitus revelata. Mira hominis audacia, ne dicam stultitiam seu dementiam. Quot sunt in his fabulis deridenda somnia! non objurgamus jumenti verba, quando et asinam sacrae litterae locutam produnt, et gentiles bovem. Sed quid est quod una hora iter quinquaginta millium annorum peragitur? metire haec, et diligenter cogita an corpori nondum glorificato id possit accidere. Quo ivit? Ubi fuit? quid circuivit? non adhuc coelum ascenderat; quibus in locis tantum spatii peragravit? nec jumentum eum tulit. Quis tulit eum? Unde venit? Quomodo venit? nihil horum dixit. Quid peccaverat jumentum, ut precibus egeret? cui non est lex alia, nisi naturae, et illi paret. Quid ostiarius in coelo collocatus rogamine Mahometis egebat? An non satis felix erat? fortasse altius cupiebat ascendere, tamquam non sit illic perfecta omnium beatitudo, et regnat adhuc ambitio, distantiam coelorum ostendit, et sphaerarum quanta sit crassitudo demonstrat. Quingentorum annorum iter ex coelo in coelum ponitur, et patere spissitudinem. Quid hoc? Quis credat? gentilium fabulis simile somnium est. Aiunt illi Dionysiodorum quemdam Geometriae scientia nobilem in patria extremum diem obiisse, propinquos funus ei duxisse, ad quos pertinebat haereditas: hos consecutis diebus cum justa peragerent invenisse in sepulchro ejus Epistolam Dionysiodori nomine ad superos scriptam, quae diceret, eum a sepulchro ad infimam pervenisse terram, esseque illuc usque quadraginta millia stadiorum. Nec defuerunt geometrae, ut Plinius ait, qui interpretarentur significare Epistolam a medio terrarum orbe missam, quo deorsum a summo longissimum esse spatium, et ibidem pilae medium, ex quo consecuta computatio est, quae circuitum terrae seu totius pilae ambitum ducenta quinquaginta quinque millia stadiorum pronuntiavit. Sed harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, eodem Plinio teste, addit huic mensurae stadiorum septem millia: Eratosthenes, hujuscemodi rerum solertissimus indagator, universum terrae ambitum ducentorum quinquaginta duorum millium stadiorum prodidit: Hipparchus stadiorum paulo minus viginti quinque millia adjecit. Reperiuntur et aliorum sententiae admodum dissonae, neque in hanc usque diem mortali cuipiam satis exploratam credimus terrae mensuram, cujus neque Septentrionem, neque Meridiem versus cogniti fines sunt. At tuus legifer majora concepit animo, qui tanquam coelum ascenderit quingentorum annorum itinere distare coelum a coelo prodidit, quoniam tanta esset crassitudo sphaerarum. Hoc idem asserit rabbi Moyses, Hebraeus genere, philosophus, qui apud Ægyptios claruit. At philosophi, quos nostri probant, non ita sentiunt, nec Ptolemaeus Alexandrinus, astronomorum facile princeps, de crassitudine lunaris sphaerae cum tua lege concordat, in qua iter annorum sexaginta novem, et aliquorum mensium, ac dierum posuit, millibus passuum viginti quinque, seu stadiis ducentis pro qualibet die computatis. Alii vero astronomi, qui haec diligenter indagaverunt, sphaeram solis plusquam sexcentis vicibus superare lunam tradiderunt: rursusque Martis sphaeram, quamvis sole altior est, et longe majorem habet ambitum, spissitudinem tamen multis vicibus superari improbum humanae mentis ausum; verum ita subtili argumentatione comprehensum, ut pudeat aliquos non credere. Plurimi haec incerta respuunt. Tuae legis latori fortasse credendum fuerit, non quia illuc angelo bono deferente conscenderit, sed quia cum perverso ceciderit: quod si hac de causa fidem expetit, credimus: alioquin cum sacra Scriptura dicimus: Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regis inscrutabile est: sed alia percurramus.

 

Angelos se vidisse affirmat, eosdemque corporeos: si mundo majores angeli sunt, necessarium est aliquam eorum partem extra mundum esse: at philosophi mundi circumflexu omnia contineri dicunt, neque quidquam exterius esse. Tuus legifer quando aliquid solito plus ebibit, sopori deditus, quidquid somniavit pro vero retulit, et omnia sibi licere putavit: quo errore et angelos corporeos, et peccare, et egere venia, et se rogasse pro eis dixit. Simili somnolentia tactum se super humeris affirmavit manu Dei, cujus gelu usque dorsi medullas penetraverit, quae omnia superius confutata sunt. Quis illud patienter audiat, quod angeli Dei vino inebriati specie mulieris decepti concubitum ejus appetierint, quae, iter in coelum edocta, ad conspectum magni Dei pervenit, et honorifice accepta inter astra locum obtinuerit, angeli poenas dederint, atque idcirco vinum homini interdictum, quod tanti mali causa fuerit? Commemorat haec tuus legifer, et tanquam ex penu Dei recepta hominibus inculcat. Vide quam graviter, quam vere, quam perite loquitur: poetarum figmenta, quae pueris leguntur, inter arcana legis inserit. Pueri nostri non sine risu audiunt, cum raptae in coelum feminae referuntur, et in astra commutatae, quae Major et Minor Ursa vocantur, pigri circa sarraca Bootae lucentes.

 

Credimus pro tua sapientia te jam parvifacere atque contemnere tuae legis figmenta, sed miraris vehementer, quod in dies aliqui, relicto dogmate Christiano, ad tuum migrant, et asserentes iniquam legem nostram, amplexi tuam, circumcidantur, et tuis initientur sacris; et qui Trinitatem praedicabant, nunc detestentur; et qui Christum cruci affixum colebant et laudabant, nunc derideant. Sunt qui hoc agunt, non dubitamus: sed qui homines? Sane aut libidinis servi aut ambitionis, et quibus nullus erat locus in nostra lege, spreti a nobis et ejecti, tanquam vilia et inutilia mancipia ad te transiverunt, nec tamen illos inextinguibilis conscientiae vermis rodere cessat: quod si posses eorum introspicere corda, intelligeres proculdubio eos aut vitae futurae spem nullam habere, aut admodum esse anxios, quia fontem aquae vivae reliquerunt Christum Jesum, et nesciunt quo pacto redeant, majus suum peccatum existimantes, quam Dei misericordiam. Sed quid miraris si ad opes consequendas, ad voluptates exhauriendas nonnulli tuae legi se subjiciunt? non est hoc novum nec dignum admiratione: idem quoque et Saraceni faciunt, qui saepe ad nos migrant. Illud est mirabile, illud stupendum, illud magnopere celebrandum, quod tot millia populorum Christiano insignita nomine sub tuo imperio degunt, gravia tributa pendunt, nunc liberis privantur, nunc conjugibus, opprimuntur, durissima servitute lacerantur, vexantur mille modis, nec tamen Christianae legi renuntiant: quod si tuam acciperent, mitius ferrent imperium, fierent liberi, honores et opes sperare possent; sed malunt tolerare servitutis jugum, et in squalore ac miseria vivere, quam Christum negare. Hoc stupendum est et divinum opus, et quod te praecipue movere debet, non quod pauci a nostra lege aberrent, sed quod tam multi in ea perseverent, et quod tanta sit vel in adversis constantia, miraculum est. Facit hoc bonitas legis, et securitas aeternae vitae, quam nemo sapiens praesenti postposuit.

 

Quid tu hic dicas? quid contra hiscere aut mutire poteris? Vera est Christiana lex ex utero recepta Mosaicae, ex prophetis, ex divinis oraculis: Deus auctor ejus est: Filius Dei, qui eam tradidit: ex ore Dei manifestata est: pura est, et nitida, et immaculata, et sancta, perfecta ex omni parte, nullam habet rugam; nusquam deficit, nusquam claudicat: in ea qui quaerit invenit; qui petit accipit, et pulsanti aperitur. Ipsa est fons clementiae, justitiae culmen, pietatis speculum, mansuetudinis et misericordiae plena: pro ea martyres innumerabiles sunt occisi, senes, juvenes, pueri, matronae, virgines, scientes beatos esse mortuos, qui moriuntur in Domino. Praeterimus signa et prodigia, quae certitudinem Christianae legis ostentant. Quis viros commemorare queat ex Christiano genere divini et humani juris excellentissimos professores, vera mundi lumina, scientiae fontes, qui usque ad mortem in fide Christi perseverantes, praeclara volumina ediderunt, quae tanquam sidera quaedam doctrinae humanas mentes illustrant? Et quaenam ullo in loco lex est, quae alterum habeat Augustinum, alterum Hieronymum, alterum Ambrosium, alterum Gregorium? et, ne Graecos praetereamus, quae religio virum unquam habuit, quae Origeni comparari posset? quamvis hic in plerisque locis erravit. Quis Joanni Chrysostomo exaequabitur? quis magno Basilio? quis Cyrillo? quis Gregorio Nazianzeno? Non sufficiet dies, si numerare pergimus illustres nostrae legis doctores sive vivos sive mortuos, quamvis non sint mortui, sed nunc maxime vivunt, et tanquam stellae in firmamento lucent, qui fidem sacratissimae Trinitatis elucidarunt. Quid dicemus de religiosis domibus, in quibus angelica ducitur vita, et pro peccatoribus assiduae effunduntur preces Domino, nec unquam cessant divinae laudes et psalmodiae?

 

Benedictus Nursiensis apud nos multorum monachorum doctor et pater extitit: apud Graecos magnus Basilius: secuti sunt Bernardus abbas Claraevallis, et Bruno, qui Chartusiam instituit: quotidie sanctorum virorum apud nos augetur numerus, aedificantur nova monasteria, et sancta renovantur instituta. Quos fructus edidit scraphicus Franciscus, eximius paupertatis amator, in Umbria, quae pars est Italiae, natus? quot eum discipuli secuti sunt? quot sub ejus regula sancti floruerunt? Antonius Patavii jacet miraculis clarus, Bernardinus Senensis in Aquila, quem nostra aetas quasi alterum Paulum praedicantem audivit. Nicolai Lyrani extant opera, quae omnes admirantur: Dominicus in extremis Hispaniae natus oris quasi alius vesper emicuit, qui novum quemdam sanctum et nitidum vivendi morem suis auditoribus tradidit, et Praedicatorum instituta regula, universum illustavit orbem. Multi discipuli ejus clarissimi evaserunt; sed praecipua est magni Alberti fama, quia nullum doctrinae genus ignorasse creditus est: nec minor eo Thomas Aquinas fuit in litteris, etsi major extitit sanctitate. Claruit et meo saeculo sub eadem regula Vincentius Hispanus, quem noster antecessor inter sanctos Christi confessores retulit. Et in Ordine divi Augustini Nicolaus Tolentinas, paulo ante inter coelestia relatus sanctorum agmina: nova in dies prole florescit nostra religio. Quod si non desunt peccatores divinam provocantes majestatem, non desunt etiam conciliatores viri sancti Deo accepti, et virgines immaculatae, precibus assiduis divinam iram avertentes, nec timentes ruinam tantis adjuti patrociniis.

 

Tu ergo, princeps nobilis, qui non es rationis incapax, neque ingenii obtusi, collige quae diximus, et conserva in mente tua, et consule tibi et tuae genti, et noli esse incredulus, sed fidelis: relinque tenebras, et lucem sequere: intellige quo pede claudicat tua lex, et quantis scatet erroribus, et quam procul a veritate recedit, et quod non est in ea salus, novae et antiquae legis inimica. Intelligis quam solida est Evangelica doctrina, quam vera, quam sancta, quam munda et immaculata, et quod ea tantum iter in coelum ostendit, et non alia. Intelligis, si verba nostra memoria tenes, quod Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate colenda est: neque altera contradicit alteri. Intelligis, quonam modo Pater sibi Filium aequalem genuit, et quomodo a Patre et Filio Sanctus procedit Spiritus, qui est charitas et amor, et simul colendus est, et Deus est: et quod Filius pro nostra salute incarnatus est, mortem tulit, et spoliato inferno tertia die resurgens, quadraginta diebus cum discipulis conversatus ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, venturus in fine saeculi judicare vivos et mortuos: quo facto, mali perpetuo poenam ignis subibunt, boni aeternam beatitudinem consequentur, non in carnalibus desideriis, aut impudicitiis, non in cubilibus, sed in dulcedine mentis, et in charitate Christi, quae superat omnem sensum. Ante omnia vero monstratum est, non posse te assequi inter Christianos gloriam et potentatum, quam videris optare, maxime apud Europaeos et Occidentales populos, dum in tua secta perseveraveris: quod si velles Christianis initiari sacris, magnam tibi spem facimus, et potentiae, et gloriae.

 

Memento igitur verborum nostrorum, et accipe fidele consilium: sume Baptismum Christi et lavacrum Spiritus Sancti. Amplectere sacrosanctum Evangelium, et illi te totum committe. Sic tuam animam lucrifacies, sic Turcorum populo bene consules, sic tuae cogitationes adimpleri poterunt, sic tuum nomen in saecula celebrabitur, sic te omnis Graecia, omnis Italia, omnis Europa demirabitur: sic Latinae te litterae, sic Graecae, sic Hebraicae, sic Arabicae, et omnes barbarae celebrabunt. Sic nulla aetas de tuis laudibus conticescet, sic pacis amator, et fundator quietis appellaberis, sic te Turci animarum suarum repertorem, et Christiani suae vitae conservatorem vocabunt: Syri, Ægyptii, et Lybici, Arabes, et quaecumque sunt aliae gentes extra Christi caulas, aut his auditis tuam viam sequentur, aut tuis et Christianis armis parvo negotio domabuntur, et si noluerint in nostra lege te socium habere, experientur dominum in sua: nos te juvabimus, et omnium eorum, assistente divina gratia, legitimum principem constituemus. Haec sunt, quae tibi cum Baptismo praemia promittuntur: his te bonis divina pietas proculdubio cumulabit obsequentem Evangelio. Quod si respueris consilia nostra, peribit tanquam fumus gloria tua, et tu more hominum reversus in cinerem totus morieris. Christus regnabit in aeternum, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

Pius Papa II

 

Pius II, Papa. Pintoricchio.

 

–––––––––––

 

 

Caesaris S. R. E. Card. Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Congregationis Oratorii Presbyterorum, Annales Ecclesiastici. Denuo excusi et ad nostra usque tempora perducti. Tomus vigesimus nonus. 1454-1480. Barri-Ducis. EX TYPIS COELESTINORUM. – BERTRAND. 36, VIA DICTA BANQUE, 36., M DCCC LXXVI (1876), pp. 286-314.

 

Caesaris S. R. E. Card. Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Congregationis Oratorii Presbyterorum, Annales Ecclesiastici. Denuo et accurate excusi. Tomus vigesimus nonus. 1454-1480. EX TYPIS CONSOCIATIONIS SANCTI PAULI. Barri-Ducis, Parisiis, Friburgi Helv. M DCCC LXXX (1880), pp. 286-314. (a)

 

(Textus paucis locis correctus secundum alias editiones; imagines additae sunt ab ed. Ultra montes).

 

Notae:

(1) Ms. Vallic. sign. num. 91. p. 92, et l. I. Ep. Pii II. num. 396.

 

(2) Baron. Annal. to. III. an. 312. num. 19 et seq.

 

(a) Cf. 1) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

2) S. Pius Papa X, a) Epitome historiae divinae Revelationis (Krótka historia Religii). b) Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

3) P. Hieronymus Savonarola OP, a) Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. IV. 7. Mahumetanorum sectam omni ratione carere. b) Il Trionfo della Croce. IV. 7. Che la setta de' Maomettani è tutta irrazionabile. c) Triumf Krzyża, czyli O prawdzie Wiary. IV. 7. Kompletna irracjonalność mahometańskiej sekty. d) Le Triomphe de la Croix. IV. 7. Que la secte des mahométans est toute déraisonnable. e) The Triumph of the Cross.  IV. 7. The Utter Irrationality of the Mahometan Religion. f) Regulae quaedam brevissimae.

 

4) Sac. Andreas Pohl, De religione mahumedana.

 

5) Słownik apologetyczny Wiary katolickiej, Mahometanizm.

 

6) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej). c) La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino. d) De prima parte portae domus Dei, quae est fides (O pierwszej części bramy Domu Bożego tj. o wierze).

 

7) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

8) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.

 

9) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

10) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

11) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

12) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.

 

13) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

14) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

15) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

16) Sac. F. H. Reinerding, a) Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

17P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

18) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

19) P. Petrus Skarga SI, De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus. Concio pro Dominica secunda post Pascha (O świętej monarchii Kościoła Bożego i o pasterzach i owcach. Kazanie na wtórą Niedzielę po Wielkiejnocy).

 

20) S. Joannes Damascenus, Doctor Ecclesiae, Expositio accurata fidei orthodoxae. De Antichristo (Wykład wiary prawdziwej. Antychryst).

 

 (Notae ab ed. Ultra montes).

 

Caesaris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Baronii, Annales Ecclesiastici. Tomus vigesimus nonus. Barri-Ducis 1876

 

Caesarius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Baronius, Annales Ecclesiastici. Tomus 29. Parisiis 1880

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: