EXPOSITIO ACCURATA
 
FIDEI ORTHODOXAE
 
S. JOANNES DAMASCENUS
 
DOCTOR ECCLESIAE

 

––––––––

 

CAPUT XXVI

 

De Antichristo

 

120. Antichristi acceptionis variae. Judaei Antichristum recepturi tamquam sit eorum Messias. – Nosse autem operae pretium est, venturum omnino Antichristum esse. Et quidem omnis qui non confitetur Dei Filium ac Deum in carne venisse, et Deum perfectum esse atque hominem perfectum, una cum eo quod Deus erat, effectum esse, is antichristus est (1 Joan. 4, 2). Ceterum peculiari ac praecipuo modo Antichristus ille dicitur, qui sub seculi finem venturus est. Primum itaque oportet praedicari Evangelium apud omnes gentes, uti Dominus ait (Matth. 24, 14), ac tum ille veniet, ut innotescat adversarius Deo judaeorum animus. Ait enim ad eos Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: veniet alius in nomine suo, et illum accipietis (Joan. 5, 43). Itemque Apostolus: Pro eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio: ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (2 Thess. 2, 10). Ergo judaei Dominum Jesum Christum, qui Dei Filius ac Deus erat, minime receperunt: impostorem contra, qui se Deum dicat, recepturi sunt. Nam quod Dei nomen sibi ille sit arrogaturus, angelus Danielem docens hisce verbis ostendit: Super deos enim patrum suorum non intelliget (Dan. 11, 37); et Apostolus: Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omnem qui dicitur Deus, aut colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus (2 Thess. 2, 3. 4). In templo, inquit, Dei, non nostro, sed vetere judaico. Non enim nobis, sed judaeis veniet: nec pro Christo, sed adversus Christum: qua etiam de causa Antichristus dicitur.

 

121. Antichristus verus homo futurus. – Primum ergo Evangelium apud omnes gentes praedicari necesse est: Ac tum revelabitur ille iniquus, cujus est adventus secundum operationem satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus; et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt; quem Dominus interficiet verbo oris sui, et destruet illustratione adventus sui (2 Thess. 2, 8). Non ipse ergo diabolus homo fiet, qua Dominus ratione homo factus est (absit enim istud), verum homo ex fornicatione nascetur, qui omnem satanae vim atque afflatum suscipiet. Deus enim futurae ipsius voluntatis perversitatem praenoscens, diabolum in eo domicilium sibi constituere sinet.

 

122. Antichristi primordia atque progressus. – Ex fornicatione itaque, ut diximus, nascetur, et clam educabitur; tum repente insurget, arreptaque tyrannide regnabit. Atque in regni quidem sui seu tyrannidis potius primordiis specimen praeferet sanctitatis. Cum autem potitus rerum erit, tum Dei Ecclesiam persequetur, suamque omnem malitiam promet. Veniet autem in signis et prodigiis mendacibus (2 Thess. 2, 9); fictis utique et non veris; et eos, quorum imbecillo parumque firmo fundamento nixa mens erit, seducet abstrahetque a Deo vivo; ita ut scandalizentur, si fieri potest, etiam electi (Matth. 24, 24).

 

123. Henoch et Elias cum Antichristo pugnaturi. – Mittentur autem Henoch et Elias Thesbites, qui patrum corda in filios (Malach. 4, 5. Apoc. 11, 3), hoc est, synagogam ad Dominum nostrum Jesum Christum atque apostolorum doctrinam convertent: ab eoque trucidabuntur. Ac tum Dominus veniet de coelo, quemadmodum sancti apostoli in coelum euntem viderunt (Act. 1, 11); nempe Deus perfectus et perfectus homo cum gloria et potestate, et hominem iniquitatis, filium perditionis, interficiet spiritu oris sui (2 Thess. 2, 8). Quapropter nihil est, cur quisquam Dominum e terra exspectet, verum e coelo, ut ipse nobis certo declaravit.

 

–––––––––––

 

 Sancti patris nostri Joannis Damasceni monachi et presbyteri Hierosolymitani Expositio accurata fidei orthodoxae. Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. XLI. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Editio altera. Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1880, pp. 412-415. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium scholis accomodatum.

 

2) Św. Jan Damasceński, Doktor Kościoła, Wykład wiary prawdziwej. Antychryst.

 

3) P. Ioannes Herrmann CSsR, De Antichristo.

 

4) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. Liber XIII. De iustitia et ira Dei. Caput XIV. De excaecatione et obduratione.

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini.

 

6) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis.

 

7) P. Jacobus Tirinus SI, In universam Sacram Scripturam commentarius. Tom. IV. Novum Testamentum.

 

8) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

9) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

10) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: