INSTITUTIONES

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. JOANNES HERRMANN

 

CONGR. SS. REDEMPTORIS

 

––––––––––

 

TRACTATUS DECIMUS SEXTUS

 

DE NOVISSIMIS

 

––––––––

 

CAPUT III

 

De Antichristo (1)

 

Antichristus est iste homo peccati et filius perditionis, qui in fine mundi Christo ejusque regno adversabitur.

 

Vocatur per antonomasiam Antichristus, seu Christi adversarius, quia, licet jam multi fuerint in mundo multique sint adhuc antichristi, secundum illud (I. Joan., II, 18): «Antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt», hi tamen omnes velut typi et umbra illius sunt, qui in consummatione saeculi ad gentes seducendas venturus est, et qui caput et princeps est omnium Christi inimicorum.

 

Antichristum describit Apostolus (II, Thessal., II, 3 et seq.): «Nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus... Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt».

 

Ex his verbis, si cum Patrum testimoniis conferas, constat, et Antichristum in fine mundi certo venturum, et ipsum non moralem fore personam, sicut pluribus placet, sed physicam; verum hominem, non daemonem.

 

De cujus ortu, moribus, persecutionibus et morte quaedam breviter adnotanda sunt.

 

De ortu Antichristi. – S. Irenaeus (2), S. Ambrosius (3), S. Augustinus (4), et S. Gregorius (5) Antichristum de gente Judaica oriendum dicunt. Id autem pro certo habet Card. Gotti (6): Secus enim inquit, nisi Judaeus esset, nunquam Judaei eum ut Messiam susciperent, atque ita argumentantur etiam S. Hieronymus (7) et S. Cyrillus Hierosolymitanus (8).

 

De moribus Antichristi. – Erit moribus pessimis ut constat ex II, Thess., II, 3 ubi vocatur Antichristus «homo peccati», «filius perditionis», ubi etiam exhibetur tanquam superbissimus ad suam gloriam cuncta referens, neglecto vel ipso Deo. «Extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus».

 

De actione Antichristi et ejus persecutione. – Antichristus incantationibus suis daemonisque auxilio, multa mira et prodigiosa patrabit, quibus populos et praesertim Judaeos seducet: «cujus est adventus, ait Apostolus, secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt». Tanta adeoque mira erunt ejus prodigia, ut, teste ipso Christo (Matth., XXIV, 24) «in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi».

 

Antichristus, ut vel nomen indicat, omnem conatum in Christum convertet, praedicans ipsum non esse verum Messiam, nec Filium Dei, nec generis humani fuisse Redemptorem; quocirca ubique docebit religionem, praecepta et Sacramenta a Jesu Christo tradita merum mendacium fuisse.

 

Persecutio, quam in Christi religionem suscitabit Antichristus, erit omnium saevissima quas Ecclesia unquam passa fuerit: «Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi» (Matth., XXIV, 21-22). Antichristus enim et fideles, a vera fide avertere et ad sui adorationem adigere conabitur.

 

De exitu Antichristi. – Quonam modo ejus exitus eventurus sit incertum est. Sed eum «Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui», «id est, ait S. Thomas mandato suo, quia Michael interfecturus est eum in monte oliveti». (In II, Thess., c. 2. l. 2).

 

Quantum vero temporis effluxurum sit a morte Antichristi ad diem universalis judicii, pariter incertum est; communis tamen Patrum opinio docet, non longum intercessurum esse intervallum. (S. Alph., n. 15).

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Theologiae Dogmaticae auctore R. P. Herrmann Congr. SS. Redemptoris. Tomus secundus. Theologia specialis. Tractatus de Incarnatione. – De B. Virgine Maria. – De Gratia. – De Virtutibus. – De Sacramentis in genere et in specie. – De Novissimis, et Indices generales. Editio septima. Apud Emmanuelem Vitte. Lugduni – Lutetiae Parisiorum 1937, pp. 812-814 (nn. 1979-1984). (a)

 

Notae:

(1) Cf. S. Alph., Diss. 3; Gotti, De fine mundi, q. 1, (t. 16, pag. 178); Malvenda, De Antichristo; Bellarm., De Rom. Pontif., l. 3, c. 1-17.

 

(2) Contra haereses, lib. V, cap. 30.

 

(3) De Benedict. Patriarch., c. 7.

 

(4) Quaest. in Josue, l. 6, q. 22.

 

(5) Moral., l. 31, c. 24.

 

(6) De fine mundi, quest. 1, dub. 3, n. 5.

 

(7) Com. in Daniel., c. XI, v. 21.

 

(8) Catech., 15, n. 12-15.

 

(a) Cf. 1) Sac. Constantinus Ioannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae Dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta. 2) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. 3) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. (Nota ab ed. Ultra montes).

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

APPROBATIO

––––

 

Cum opus, cui titulus Institutiones Theologiae Dogmaticae, a P. Ioanne Herrmann nostrae Congregationis sacerdote compositum, nunc denuo fuerit recognitum et ad trutinam revocatum, illud in lucem iterum edi posse censemus. Quare, servatis praescriptionibus iuris, facultatem libenter concedimus, ut nova haec editio typis mandetur.

 

Datum Romae, ad S. Alphonsi, die 7 Februarii 1936.

 

Patritius MURRAY, C. SS. R.

Sup. Gen. et Rect. Maj.

 

–––––––––

 

 

IMPRIMATUR:

 

Lugduni, die 2 Martii 1936.

 

Emm. BÉCHETOILLE, v. g.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: