COMPENDIUM

 

THEOLOGIAE

 

DOGMATICAE ET MORALIS

 

UNA CUM PRAECIPUIS NOTIONIBUS THEOLOGIAE CANONICAE,

LITURGICAE, PASTORALIS ET MYSTICAE, AC PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE

 

Auctore

 

P. J. BERTHIER, M. S.

 

––––––––

 

INTRODUCTIO PHILOSOPHICA

 

1. Philosophia est ancilla ostiaria Theologiae; nam obsequium fidei est rationabile. Ratio ergo debet praeambula fidei exponere; et philosophia est scientia, naturalis luminis ope comparata, omnium rerum per ultimas causas, seu per suprema principia, quibus constituuntur. Philosophia ergo investigat non tantum causas efficientes, sed naturam et essentiam omnium rerum.

 

2. Porro omnes res, vel ordinantur et efficiuntur a mente, ut ideae, judicia, quae dicuntur entia rationis, circa quae versatur Logica; Logica enim est scientia directiva rationis humanae in cognoscenda et demonstranda veritate; vel res non efficiuntur a mente, et tunc si cognoscuntur ut cognoscantur tantum, habes philosophiam metaphysicam speculativam, quae versatur circa Deum, mundum et hominem, et dicitur a quibusdam naturalis seu physica; si vero cognoscuntur ut e cognitione illa hauriantur leges voluntatis, habes philosophiam moralem. Unde tres partes philosophiae: logica, metaphysica et moralis.

 

Porro metaphysica alia est generalis, et tractat de supremis notionibus omnium rerum, de ente, de notionibus generalibus entis, et dicitur Ontologia; alia est specialis quae versatur: 1° circa Deum et dicitur Theologia naturalis seu Theodicea; 2° circa mundum et Cosmologia nuncupatur; 3° circa hominem et vocatur Anthropologia; si in homine animam tantum consideret, dicitur Psychologia.

 

3. Theologia ex lumine revelationis tractat etiam de Deo, de mundo et de homine, non tantum speculative, sed etiam ad regendos mores, unde in decursu omnis theologiae, notiones philosophicas magis necessarias, circa metaphysicam et moralem, in mentem revocandi frequens erit occasio. In hac introductione sufficiat aliquas notiones exponere logicas.

 

4. Logica, ut diximus, est scientia directiva rationis humanae in invenienda et demonstranda veritate cum certitudine. Veritas logica est adaequatio intellectus et rei, ita ut intellectus dicat rem esse quod est, et non esse quod non est. Vide n° 308 infra, de veritate metaphysica. Omne ens in se spectatum est verum, id est aptum ad dandum intellectui cognitionem sui; si aptitudo ista sit talis, ut ens se manifestet clare intellectui et rapiat intellectum ad sui cognitionem, verum dicitur evidens. Verum et evidentia, quatenus sunt in objecto cognoscibili, dicuntur objectiva; si verum, sicuti est in se, cognoscitur ab intellectu humano, intellectus habet veritatem subjectivam; et si percipit clare evidentiam objectivam, habet evidentiam subjectivam.

 

5. Certitudo est unus de statibus mentis relative ad cognitionem: est ergo primario in subjecto cognoscente et secundario in objecto cognito. Definitur firma mentis adhaesio ad veritatem cognitam.

 

6. Hinc differt: 1° ab errore, qui est firma adhaesio propositioni falsae;

 

7. 2° Ab ignorantia, seu statu in quo mens veri notitia destituitur. Si ignorantia est rei quam intellectus scire debet, dicitur privativa, secus est nescientia, seu ignorantia negativa.

 

8. 3° A dubio seu statu in quo mens fluctuat nulli parti adhaerens. Si mens sine ulla ratione fluctuat, dubium est negativum. Si habet rationes pro utraque parte, dicitur dubium positivum.

 

9. 4° Ab opinione quae est adhaesio mentis uni cum formidine alterius, et a suspicione qua nondum opinamur, sed ad opinandum inclinamur.

 

10. Certitudo tria includit: 1° objectum cognitum quod potest esse, vel in homine seu in mente ipsa, vel extra mentem hominum; 2° motivum quo mens impellitur ad assentiendum. Motivum potest esse (a) clara cognitio veritatis necessariae qualis est ista: totum est majus sua parte; et tunc certitudo est metaphysica; vel (b) constans ordo rerum mundi, et dicitur certitudo physica, vel (c) testimonium hominum quod dat certitudinem moralem proprie dictam; ne confundas illam cum certitudine morali improprie dicta, quae non est nisi magna probabilitas; 3° Cognitionem motivi. Si motivum cognoscitur ratione, habes certitudinem naturalem; si testimonio divino, habes supernaturalem.

 

11. Propositio. Datur certitudo proprie dicta in homine. Est certum et perspicuum contra scepticos omnis generis. Patet ex conscientia et sensu communi omnium, quibus dubitare de aliquibus veritatibus, tum internis, tum externis impossibile est. Et omnia quae sceptici omnis ordinis allegant sunt contradictoria. Admittunt ut certum, nihil esse certum: ergo jam confitentur aliquid certum. Qui negant omnem certitudinem rerum quae sunt extra hominem, confitentur etiam esse certum aliquid quod est extra hominem, scilicet in externis nihil esse certum.

 

12. Sed quaenam sint criteria certitudinis, seu media tuta quibus homo certitudinem attingere possit? Alia sunt homini intrinseca, alia extrinseca.

 

§ I. De mediis homini intrinsecis.

 

Sunt ipsaemet facultates animae nempe: sensus, memoria, conscientia, et intellectus.

 

I. DE SENSIBUSEXTERNIS.

 

13. Quinque sunt in homine sensus externi, nempe: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus, qui proportionantur quinque qualitatibus sensibilibus corporum: vide n° 473. Sensus exercentur per organa corporea, visus per oculos, auditus per aures, etc... Corpora externa, per virtutem activam quae in illis est, imprimunt quamdam imaginem sui in organis, quod patet praesertim in oculis, in quibus imago rerum externarum repraesentatur. Anima per imaginem in organo receptam a philosophis dictam speciem sensibilem, percipit non imaginem ipsam, sed rem externam, et illam cognoscit.

 

14. 2° Omnes sensus religantur, per quemdam sensum, qui dicitur communis, et cujus sedes est in cerebro, et a quo initium sumunt nervi, qui ad singulos sensus referentur. Dicitur sensus quia circa sensationes exercetur, internus quia organum exterius non habet, et communis quia percipit et distinguit et sentit omnes sensationes aliorum sensuum. Porro sensus externi sunt per se criterium certitudinis. Est certum et ad fidem aliquo modo spectat. Patet ex communi omnium persuasione et conscientia, et melius philosophantur feles, quam philosophi negantes sensuum testimonium. Felis enim murem videns non dubitat quin vere existat mus. Itaque cum baculo potius quam ratiocinio redarguendi sunt sceptici hujus generis. Praeterea ait Apostolus: fides ex auditu. Porro si auditus fallit, ergo ruit certitudo fidei. Necesse tamen est, ut sensus sint in conditionibus requisitis, ut non fallantur.

 

15. II. DE MEMORIA. – Sensus communis transmittit rerum imaginem phantasiae, seu imaginationi, quae est etiam hominis sicut belluarum saltem quarumdam sensus internus, ad intellectum non pertinens. Phantasia est ex S. Thoma thesaurus specierum seu imaginum a sensibus externis animae transmissarum. Facultas illa imagines sensuum et non corpora ipsa pro objecto habet. Ex his imaginibus sensuum haurit imagines, quibus cognoscit et quas servat tanquam rerum formas in se praesentes, unde nihil in se habet quod sensus non transmiserint; sed vi propria potest unam imaginem cum alia consociare, ad sibi fingendum ens, quod in rerum natura non existat: v. gr. equum alatum.

 

16. Memoria sensibilis est sensus internus, seu facultas sentiens quae recordatur has formas in tempore praeterito perceptas esse. Dixi memoriam sensibilem, quae versatur circa res sensibiles, et nobis communis est cum brutis, nam avis recordatur viam quae ducit ad pullos, etc.; sed in homine est alia memoria, quae non est potentia ab intellectu distincta, sed actus quo intellectus servat ideas suas et recordatur illas tanquam praeteritas: experientia constat. Porro utraque memoria est criterium certitudinis, quando vere res praeteritas recordatur; nam si non recordatur, jam memoria non actum proprium elicit.

 

Constat ex intima omnium persuasione. Caeterum tolle certitudinem memoriae, jam nulla officia certa habes erga patrem et benefactorem, nullum ratiocinium tutum facere potes. Nam principia ratiocinii seu praemissae in tuo spiritu jam sunt praeteritae, quando educis conclusionem. Ruit omnis fides, si non certo recordaris Deum locutum fuisse.

 

17. III. DE CONSCIENTIA. – Conscientia psychologica de qua hic agitur non est conscientia moralis, qua judicamus actiones bonas vel malas; sed actus quo intellectus cognoscit suas operationes ut velle, intelligere et etiam existentiam suam. Hinc differt a sensu communi quo cognoscimus sensationes. Porro conscientia est criterium tutum certitudinis. Impossibile est enim illud negare. Qui dicit: nego, fallor, dicit ipso facto se nosse quod existat, quod neget, quod fallatur. Si conscientia fallit, vincit scepticismus universalis.

 

18. Nota conscientiam non esse ab intellectu diversam, habet enim pro objecto sicut intellectus non sensibilia, sed intelligibilia, nam tum actus intellectus et voluntatis, tum intellectus ipse sunt supra sensus, et sunt intelligibilia, ut ex dicendis magis patebit.

 

19. IV. DE INTELLECTU. Intellectus est facultas cognoscendi res, prout sunt immateriales et universales. Sensus non cognoscit nisi sensibilia et particularia, verbi gratia, tale animal, talem plantam. Intellectus cognoscit naturam generalem omnium animalium, omnium plantarum, abstrahendo a notis seu characteribus, quae individuant tale animal, vel talem plantam. Primarium ejus objectum est natura seu essentia rerum materialium (nam unitus est cum corpore in homine, qui percipit per sensus materialia); sed tamen potest omne ens cognoscere: ejus virtus ad omnia se extendit, ad mundum et omnia quae in mundo sunt, et etiam ad angelos et Deum, ad ea ergo quae non sub sensibus cadunt, et nullo modo sensibus cognoscuntur.

 

20. Est ergo facultas inorganica et spiritualis, non utens organo corporeo; nam organum determinatur ad unum, seu ad particularia, v. gr. oculus ad colores, auditus ad sonos; omnia amplectitur intellectus. Cum ergo naturae rerum ex operationibus cognoscantur, sequitur intellectum non esse organicum ut sensus, sed facultatem spiritualem esse et materiae extraneam; unde, quando sensus per actiones suas debilitantur, saepe intellectus fit lucidior, ut fit in multis senibus. Attamen aliquando deficientibus sensibus, intellectus impeditur; nam homo non est angelus, sed medius animal inter et angelum: unde oportet ut potiatur, sicut angelus, intellectu spirituali, sed conjuncto materiae et indigenti sensibilibus ad suum actum peragendum. Sapientissimus enim rerum Ordinator nihil fecit per saltum; et in scala entium gradus sunt apposite dispositi.

 

21. Ecce ergo quomodo intellectus agit. Phantasia, ut diximus, servat imagines rerum externarum a sensu communi transmissarum, hoc fit et in belluis. Belluae in rebus sensibilibus praecognoscunt quid sibi sit utile vel nocivum, sic ovis prima vice videns lupum fugit; et haec facultas, quam aestimativam vocant, est etiam sensibilis: nam non exercetur nisi circa sensibilia; et est etiam communis hominibus et brutis; sed est ultima et summa perfectio animalium irrationabilium. In homine, aestimativa dicitur cogitativa propter propinquitatem quam habet cum intellectu; et post aestimativam et memoriam sensibilem incipit actio intellectus propria et specifica hominis.

 

22. Virtute sibi propria quae vocatur a scholasticis intellectus agens, et ab aliis, vis abstractionis, intellectus removet a phantasmatibus seu ab imaginibus in phantasia servatis, quidquid est individuans, vel concretum, vel particulare; et sic parat imaginem intelligibilem, quae est immaterialis et universalis: v. g. si a Socrate, Platone, Cicerone, removes omnia per quae philosophi isti differunt inter se vel ab aliis hominibus, duae notae remanent nempe animalitas et rationabilitas. Phantasmata praebent ergo intellectui materiam circa quam exercetur, et sunt illi quasi instrumenta quibus utitur.

 

23. Imago ista abstracta ab intellectu agente, seu a vi abstractiva, exhibetur intellectui dicto a scholasticis, possibili, ab aliis intellectui. Dicunt illum possibilem, quia in infantia nihil intelligebat, et postea non semper intelligit. Sicut in cognitione sensitiva arboris, arbor non intrat in animam, sed tantum ejus imago, ita natura rerum non intrat in intellectum possibilem, sed tantum naturae istius imago intelligibilis. Intellectus possibilis recipit ergo imagines immateriales, seu intelligibiles sibi ab intellectu agente exhibitas, et per illas determinatur ad suum proprium actum; nam est indifferens ex se ad hanc vel illam rem intelligendam. Per has imagines transit a potentia ad actum suum. Porro actus ejus in hoc consistit: intellectus possibilis concipit in se novam imaginem speciei intelligibili conformem, quae dicitur verbum mentis; nam illam concipiendo, quasi sibi ipsi illam manifestat et loquitur.

 

24. Verbum est quasi speculum repraesentans naturam rei cujus est imago, in quo speculo, intellectus videt non imaginem sed naturam rei. Sicut enim sensus videt non imaginem sensibilem arboris perceptae, sed arborem ipsam, ita mens in verbo videt non ideam, quam non percipit, nisi per reflexionem, sed naturam rei cujus idea est imago. Et in hoc apparet veritas realitatis rerum quas cognoscimus, siquidem ipsae res per sensus et phantasiam sese nobis manifestant; et in phantasmatibus, quae sunt adhuc imagines materiales, intellectus agens haurit repraesentationem immaterialem naturae earum; et intellectus passivus, seu possibilis, ex imagine intellectus agentis, imaginem earum sibi efformat, in qua natura contemplatur. Et hoc adeo verum est, ut si sensus nihil omnino phantasiae exhiberent, vel exhibuissent, intellectus suas operationes exercere non posset.

 

25. Haec est doctrina vera circa originem idearum, remota ab omnibus circa hanc questionem erroribus, remota ergo: 1° A subjectivismo Kantii germani, qui vult hominem, suae cognitionis modo res aptare; ita ut homo cognoscat modo sibi proprio, sed non sicut res sunt in se, quod systema omnem certitudinem cognitionis rerum externarum adimit.

 

26. 2° Remota est haec doctrina a systemate idearum innatarum, quod docet ideas esse in mente nostra infusas, sed non e rebus extractas, ita ut homo non possit scire has ideas esse conformes rebus nisi per hoc ratiocinium: Deus has ideas mihi dedit, ergo sunt verae. Ex quo sequitur, quod hi qui ignorarent Deum nihil cognoscere possint. Adde quod Deus cognoscitur ut docet concilium Vaticanum per creaturas: ergo creaturae cognosci possunt et debent ante Deum.

 

27. 3° Remota est haec doctrina ab errore magis absurdo adhuc, qui dicitur ontologismus et qui ponit idearum nostrarum objectum in Deo, in quo naturam rerum contemplamus, et per quem reliqua cognoscimus. Felices homines qui et in hac vita intuentur Deum! Vide dicenda n° 268, 328. Homo non est angelus.

 

28. 4° Sed homo est animal rationale, non animal simpliciter, ut volunt illi qui negant intellectum, vel illum confundunt cum sensatione, dum asserunt cum Condilliaco ideas nostras non esse nisi sensationes perfectas. Hi hominem bruto comparant. Porro haec inter se necessario differunt, quae diversas habent operationes et objecta; atqui sensatio percipit materiale et particulare, intellectus vero intelligibile et universale. Ergo intellectus diversus est a sensu.

 

29. 5° Doctrina haec remota est ab errore Nominalistarum qui contendebant ideas nostras universales non esse nisi vocem sine re et purum nomen, dum sunt vera imago naturae rerum.

 

30. Ne confundas verbum mentis seu ideam rei cum verbo imaginato, nec cum verbo vocali, ut ridicule faciunt de Bonald et aliqui traditionalistae. Verbum mentis est expressio imaginis immaterialis rei, in qua intellectus videt naturam rei, ut diximus n° 23; sed cum intellectus alligatus corpori cognoscit rem, secundum imperium intellectus, formatur in imaginatione phantasma conveniens tali speciei intelligibili, in quo resplendet species intelligibilis, sicut exemplar in imagine (S. Thomas, Contra gentes, lib. 2, c. 73). Imaginatio dat nomen huic phantasmati, sicut servat nomina jam nota; et hoc nomen est imaginatum; et si exterius voce profertur, dicitur verbum vocis. Verbum tum imaginatum, tum voce prolatum, non est nisi signum verbi interni vel ideae; et evidenter res significata est prior signo. Adde quod si vox generaret conceptum mentis, eadem vox eumdem in omnibus conceptum produceret. Idea, eo ipso quod abstrahit a conditionibus quae individuant rem, et est imago naturae rerum, est universalis seu generalis, ita ut applicari possit et debeat omnibus individuis a quibus abstrahitur: v. g. humanitas applicari potest et debet omnibus et singulis hominibus. Et revera intellectus illam applicat unicuique homini, cum reflectendo super actum suum, descendit ad singularia cognoscenda.

 

31. Notandum est enim quod intellectus, quamvis directe ut obiectum sibi proprium cognoscat universale, seu naturam rerum, tamen indirecte cognoscit singularia individua de quibus judicat, v. g., cum dicit: Socrates est homo. Nam objectum proportionatum intellectus humani in hac vita est natura rerum materialium. Porro natura ista non existit nisi in particularibus; imperfecte ergo intellectus illam cognosceret, si omnino illam removeret a singularibus, in quibus haec natura est. Unde illam non potest cognoscere intellectus sine phantasmate, nec prima vice qua cognoscit, nec postquam illam jam cognovit. Ad illam iterum intelligendam, debet se convertere ad phantasmata, quae sunt repraesentatio singularium. Necesse est enim, ut cognoscens proportionetur rei cognitae. S. Thomas, Summa th., I, q. 84, a. 7. Hinc reflectendo in modum suae cognitionis, quae fit per phantasmata, ideoque et per sensus, intellectus cognoscit indirecte particularia quae phantasmata produxerunt et adnimadvertit naturam quae est suum proprium objectum, esse in particularibus a phantasmate et sensibus repraesentatis, sicut sensus, qui directe arboris percipiunt colorem et accidentia, indirecte tamen percipiunt substantiam. Potest tamen homo per sensibilia assurgere ad imperfectam cognitionem spiritualium, sed cum vult intelligere spiritualia, aliqua etiam phantasmata quae illa tamen repraesentare nequeunt, sibi fingit. S. Thomas, ibid., ad 3. Modus cognitionis humanae, quem exposuimus forte longius, fit in homine quasi uno ictu. Si operatio pedis humani exponenda esset, multae paginae vix sufficerent; et tamen pes uno instanti officia sua explet.

 

32. Agendi de certitudine criterii intellectus humani tempus est. Porro intellectus in cognoscendo tres actus producit: 1) videt ideam rei alicujus, v. gr. hominis; 2) componit vel separat duas ideas, quod fit per judicium, v. g. si dico: Homo est justus; 3) de duobus judiciis per ratiocinium tertium judicium educit. Porro in triplici casu est criterium certitudinis, positis ponendis.

 

33. Et quidem 1) in ideis, seu in simplici apprehensione objecti, mens est semper vera per se. Per simplicem apprehensionem, mens nostra, aut rem cognoscit, aut non cognoscit. Si prius apprehensio est vera, si posterius rem non apprehendit, sed ejus cognitione caret, et aliam loco illius apprehendit, et consequenter respectu secundae, vera erit apprehensio. S. Thomas, Summa th., I, q. 85, a. 6. Attamen per accidens potest in apprehensione esse falsum, v. gr. si intellectus applicat circulo definitionem hominis, vel si in definitione componit quae sociari nequeunt, v. gr. si definio hominem animal rationale quadrupes; et hoc fit quatenus simplici apprehensioni aliquid aliud conjungitur.

 

34. 2) Judicium est criterium certitudinis in primis principiis. Prima principia per se nota, sunt illa quae statim intellectis terminis cognoscuntur, ex eo quod attributum ponitur in definitione subjecti. Si ergo circa ideam seu simplicem apprehensionem subjecti, non potest haberi falsitas per se ex dictis, ergo nec in judicio in quo attributum necessario convenit cum subjecto, et includitur in subjecti definitione, ex dictis n° 33. Porro summum principium philosophicum est principium contradictionis, quod sic enuntiatur: Impossibile est idem esse et non esse sub eodem respectu; ad quod sequentia reducuntur: Nihil est sine causa sufficienti; Totum est majus sua parte.

 

35. 3) Ratiocinium dicitur a ratione, quae est actus intellectus deducens conclusiones ex principiis. Ratio una eademque est in homine; attamen quando intendit res aeternas, et eas consulit ad disponendum de temporalibus, dicitur ratio superior. Si contemplatur res temporales et contingentes, ad eas regulandas, dicitur inferior. Si speculatur veritatem ad cognoscendam illam tantum, dicitur speculativa; si ad informandos mores, dicitur practica.

 

36. Intellectus agnoscens principia moralia, quibus suas educit conclusiones ratio practica, dicitur synderesis. Conscientia moralis judicat de liceitate vel illiceitate operis determinati, hic et nunc agendi. His positis, clarum est ratiocinium esse criterium certitudinis. Nam ratio est ordinata ad veritatem, sicut oculus ad visum; ergo falli per se non potest; nam falli per se nihil aliud est quam ordinari ad se fallendum. Ergo, positis ponendis, ratio falli non potest ratiocinando. Porro omne ratiocinium ad duas species reducitur: nempe ad syllogismum et ad inductionem.

 

37. (a) Syllogismus ab universali descendit ad particulare. Saltem una de praemissis ejus, (nam praemissae dicuntur duo principia a quibus conclusio educitur), est universalis. Ad hoc intelligendum oportet indicare quid sint notiones universales. Sunt ideae vel notiones supremae quae communes sunt omnibus vel multis rebus.

 

38. Aliquae ex illis omnibus omnino entibus competunt quamvis non in eodem sensu, sunt: ens, unum, verum, bonum, pulchrum. Notio entis est omnium communissima, nihil enim existens vel possibile, cui illa non competat. Unum, verum, bonum, pulchrum competunt etiam omni enti, Deo, angelo, et omnibus creatis; sed nihil in eodem sensu dici potest de Deo et creaturis. Notiones istae supremae transcendunt ergo omne genus, et omnem categoriam entium, et omnibus applicantur: ideo vocantur Transcendentalia.

 

39. Sunt et alia attributa generalia, quae non omnibus entibus conveniunt et entia dividunt in categorias; certis categoriis rerum conveniunt et propterea dicuntur a philosophis Categoriae. Dicuntur etiam praedicamenta, quia praedicari possunt de rebus. Porro duo sunt praedicamenta suprema seu, duae supremae categoriae entium, nempe substantia et accidentia.

 

40. Substantia convenit omni enti, cui proprium sit subsistere in se et non in alio. Accidens dicitur omne ens, cui competit existere non in se, sed in alio; et novem sunt accidentia nempe: 1) Quantitas: dicitur quantum, illud quod dividi potest; 2) Qualitas, quae complet et perficit substantiam, tum in existendo, tum in operando, ut scientia in homine; 3) Relatio, quae indicat ordinem substantiae ad alteram, ut patris ad filium; 4) Locus seu spatium; 5) Tempus; 6) Situs v. gr. sedere, vel recumbere; 7) Habitus seu modus resultans in corpore ex circumpositione vestis vel ornamenti; 8) Actio; 9) Passio.

 

41. Applicando cuilibet enti attributum substantiae vel accidentium, intellectus habet plures modos supremos, qui dicuntur universalia proprie dicta seu praedicabilia, id est, modi generales praedicandi seu attribuendi attributa subjecto cuidam: vel enim attributum est essentiale, vel non. Si prius vel indicat essentiae partem tantum, et dicitur Genus, si pars essentiae quam indicat, exprimit id quod subjectum habet commune cum aliis entibus, v. gr. homo est animal. Dicitur autem Differentia, si indicat partem essentiae quae separat subiectum ab aliis entibus ejusdem generis, v. gr. homo est rationabilis. Vel attributum indicat naturam seu essentiam completam subjecti, et tunc dicitur Species, v. gr. Homo est animal rationale. Species complectitur ergo genus et differentiam; et nihil aliud est quam definitio subjecti, aut essentia subjecti. Porro Essentia est id per quod ens est id quod est, et quo ab alio distinguitur. Est ergo essentia id quod constituit ens; et Natura nihil aliud est quam essentia ut principium operationis considerata.

 

42. Vel attributum non pertinet ad essentiam, et tunc vel comitatur semper essentiam quamdam, et quidem solam, et dicitur Proprium ut risibilitas in homine; vel non comitatur illam semper, sed quandoque, et dicitur Accidens, v. gr. capilli albi in homine. Sunt ergo quinque praedicabilia: Genus, differentia, species, proprium et accidens praedicabile, multum distinctum, ut videtur, ab accidente praedicamentali, quod designat omne ens quod non est substantia, dum accidens praedicabile designat quod accidentaliter enti cuidam competit.

 

43. Porro genera dividuntur in suprema, media et infima; et similiter dividuntur species hoc modo: substantia, genus supremum, dividitur in incorpoream seu angelum, et corpoream. Corporea, in inanimatam at animatam; animata, in insensibilem ut plantae, et in sensibilem. Sensibilis in irrationalem seu brutum, et rationalem seu hominem. Ultima species est ergo homo, quia sub se non habet nisi individua: Petrum, Paulum, etc., jam supra accidentia dividimus n° 40. Porro ultima species habet, quidquid habent species et genera supra se constituta, sub quibus constituitur, v. gr. homo habet vere et in sensu proprio substantiam corpoream, animatam, sensibilem, et amplius habet differentiam. Omnia quae praedicantur ergo de genere possunt attribui speciei; et omne quod convenit speciei convenit individuis ejusdem speciei. Hinc axioma: Dictum de omni, dictum de singulo; et quidquid negatur de genere superiori debet negari de inferiori. Hoc est fundamentum ratiocinii, ut patet, evidens et certum. Quando dico: Omne animal est sensibile, atqui homo est animal, ergo est sensibilis, evidenter mea conclusio continetur in praemissis; nam quando dico omne animal est sensibile, manifeste idem est ac dicere: Brutum et homo sunt sensibus praedita.

 

44. Sed ut ratiocinio certitudinem assequamur, debemus sequi regulas sequentes: 1° Terminus esto triplex: major, mediusque minorque. Terminus major est attributum; et minor, subjectum conclusionis; medius tanquam terminus comparationis in utraque praemissa invenitur; 2° Latius hos quam praemissae conclusio non vult. Dolium e lagena educi nequit; 3° Nequaquam medium capiat conclusio, fas est;Aut semel aut iterum medius generaliter esto; secus conclusionem continere non posset;Utraque si praemissa neget nihil inde sequetur;Ambae affirmantes nequeunt generare negantem;Pejorem sequitur semper conclusio partem; hoc est, si una ex praemissis est negativa, negativa erit et conclusio; si particularis, particularis etiam debet esse conclusio; 8° Nihil sequitur geminis ex particularibus unquam.

 

45. (b) Secunda species ratiocinii est inductio, quae procedit ex partibus ad totum, seu de particulari ad universale, ex individuis ad species, etc., v. gr. Paulus, Petrus caeterique homines sunt rationabiles; atqui Paulus, Petrus et caeteri homines constituunt speciem humanam; ergo species humana est rationabilis. Evidens est hoc ratiocinium dare certitudinem, si enumerantur omnes partes, seu omnia individua totius: nam omnia individua humana constituunt speciem humanam; sed quando enumeratio non est completa, necesse est ut addam vocem: caeterique homines, et hoc possum tuto addere, quando magnum numerum individuorum enumeravi, ex hoc principio: Natura uno et eodem modo operatur. Quae sunt ergo, in omnibus individuis notis, si multa sunt nota, sunt et in ignotis. Sed si video tantum centum homines cum barba alba, non possum ex hoc concludere omnes homines hoc munitos esse appendice. Concludamus, uno verbo, quae diximus de criteriis intrinsecis. Homo debito modo utens facultatibus suis cognoscitivis, potest verum assequi tuto, siquidem ad hunc finem illi datae sunt, ab auctore naturae.

 

§ II. De criteriis extrinsecis.

 

46. Ad unum reducuntur nempe ad Auctoritatem, quae duplex est: humana videlicet et divina de qua aliquid dicendum. Sed ante omnia, notandum est extrinseca media nihil proficere, sine mediis intrinsecis; et res est evidens. Non possum cognoscere nisi per rationem, et per auditum vel per oculos doctrinam externam. Si ergo ratio mea non certo judicat de certitudine auctoritatis tum humanae, tum divinae, si non possum firmiter credere oculis et auribus, quibus utor ad legenda scripta, ad recipiendum testimonium hominum et fidem, non possum certus esse, nec de doctrina aliorum hominum, nec de fide ipsa. Unde, merito ab Ecclesia reprobati sunt, tum fideismus, qui docet unicum criterium certitudinis esse fidem, tum Traditionalismus cujuscunque sit farinae, qui docet hominem, propriis viribus, verum assequi non posse, sed indigere omnino loquela ad omnem veritatem moralem assequendam, ut voluit de Bonald, vel ratione universali, ut voluit Lamennais. Nota verba Vaticani infra n° 248. His positis agendum.

 

47. I. DE AUCTORITATE HUMANA et quidem circa doctrinam et circa facta: 1° Circa doctrinam. Consensus omnium populorum circa quaedam dogmata, et veritates morales, est criterium certitudinis. Est certum, et ad fidem spectat. Si ratio hominis est criterium certitudinis, a fortiori ratio omnium. Qui hoc negat debet negare rationem habere pro fine verum; et inducitur scepticismus universalis. Lege Vaticanum n° 248.

 

48. 2° Circa facta. Positis ponendis, testimonium hominum, tum orale seu per traditionem, tum historicum per scripta et monumenta, est criterium certitudinis circa facta, sive naturalia, sive supernaturalia. Certum est, et pertinet ad fidem ex dicendis de traditione n° 224, patet ex dictis. Ratio enim est ordinata ad verum; impossibile est ergo generaliter homines decipi, et decipere velle, praesertim in his, in quibus nullum lucrum sperandum est, ut fit imprimis, in his quae ad religionem et moralitatem spectant, et quae ideo concupiscentias refraenant, et in factis, quae sub sensibus cadunt, etiamsi sint super naturam; nam tam tuto video reviviscere mortuum, quam vidi mortuum.

 

49. II. DE AUCTORITATE DIVINA. Posita revelatione, auctoritas divina est criterium certitudinis. Res patet ex dicendis de veracitate Dei, n° 309. Imo revelatio dat certitudinem metaphysicam, majorem illa quam dant omnes aliae scientiae etiam naturaliter evidentes. Nam quando Deus revelavit veritatem, veritas ista est necessario vera, nam impossibile est mentiri Deum, vide etiam dicenda de revelatione n° 65 et seq. Festinemus ergo aggredi studium theologiae quo, veritas a Deo hominibus revelata, nobis innotescit.

 

P. J. Berthier, M. S.

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae dogmaticae et moralis, una cum praecipuis notionibus theologiae canonicae, liturgicae, pastoralis et mysticae, ac philosophiae christianae. Auctore P. J. Berthier, M. S., Quarta Editio, aucta et emendata. La Salette 1898, pp. 11-19. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

 

Compendium Theologiae dogmaticae et moralis, una cum praecipuis notionibus theologiae canonicae, liturgicae, pastoralis et mysticae, ac philosophiae christianae. Auctore P. J. Berthier, M. S., Quarta Editio, aucta et emendata. La Salette 1898. Imprimatur.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) P. J. Berthier, M. S., a) Abrégé de théologie dogmatique et morale, avec les notions les plus importantes de droit canon, de liturgie, de pastorale, de théologie mystique et de philosophie chrétienne. La Salette, par Corps (Isère) 1892. b) Sententiae et exempla biblica ex Vetere et Novo Testamento excerpta et ordinata. c) Książka dla dzieci. d) Książka dla wszystkich.

 

2) P. Marinus de Boylesve SI, Philosophiae Professor, Cursus philosophiae complectens logicam, metaphysicam, ethicam. Accedit Compendiosa religionis demonstratio et Historia philosophiae.

 

3) S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles.

 

4) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.

 

5) Fr. Thomas Maria Zigliara OP, S. R. E. Cardinalis, Propaedeutica ad sacram Theologiam in usum scholarum, seu tractatus de ordine supernaturali.

 

6) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

7) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

8) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

9) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

10) P. Constantinus de Schaezler SI, a) Introductio in S. Theologiam dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis. b) Divus Thomas, Doctor Angelicus, contra liberalismum invictus veritatis catholicae assertor. De doctrinae S. Thomae ad exstirpandos huius aetatis errores vi et efficacia commentarius in sexto centenario Angelici Praeceptoris.

 

11) S. Bonaventura OFM, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.

 

12P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

13) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

14) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis.

 

15) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia christiana.

 

16) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

17) P. Vincentius Buczyński SI, Institutiones doctrinae religionis, in quibus principia philosophica ad veritates religionis applicantur.

 

18) Sac. J. Peemans, Synopsis theoriae philosophicae ex SS. Patribus.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Compendium Theologiae dogmaticae et moralis, una cum praecipuis notionibus theologiae canonicae, liturgicae, pastoralis et mysticae, ac philosophiae christianae. Auctore P. J. Berthier, M. S., Quarta Editio, aucta et emendata. La Salette 1898.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIX, Kraków 2019

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: