ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS IV

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

–––––––––

 

SECTIO I

 

De Ecclesia christiana, seu an et qualem Christus instituerit Ecclesiam

 

––––––––

 

CAPUT II

 

De essentia Ecclesiae

 

––––––

 

ARTICULUS II

 

De principio materiali seu de membris Ecclesiae

 

––––––

 

Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae

 

Haeresis est vel formalis vel mere materialis, quatenus aliquis sciens et volens vel ignoranter et bona fide errorem doctrinae catholicae contrarium tenet. Dicimus ergo, quod omnes infideles et haeretici, non solum qui formaliter, sed etiam qui materialiter errant, extra Ecclesiam sunt, dummodo publice infidelitatem aut haeresim profitentur.

 

Propositio in primis est veluti corollarium antecedentis, qua fidei professionem ad rationem membri Ecclesiae necessariam esse probavimus. Nomine fidei autem certe recta fides intelligitur; hac autem tam infideles quam haeretici carent. Sed probatur etiam explicite.

 

1. Apostolus praecipit (Tit. 3, 10 sq): Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Sed Apostolus, ita subiungit Bellarminus (1), hoc certe non iuberet, si talis homo adhuc esset intra Ecclesiam. Debet enim episcopus non vitare, sed curare eos, qui ad suum gregem pertinent.

 

2. Hieronymus (2) Marcionitas aliosque haereticos «non Ecclesiam Christi, sed Antichristi synagogam» appellat. Augustinus (3) vero scribit: «Haereses omnes de illa (Ecclesia) exierunt, tamquam sarmenta inutilia de vite praecisa». Alibi (4) de haereticis et schismaticis dicit, eos «digessit Ecclesia tamquam stercora».

 

3. Idem colligitur ex praxi Ecclesiae, quae haereticos e sua societate semper segregavit; ut iam Paulus Hymenaeum, Philetum et Alexandrum segregavit (II Tim. 2, 17; I Tim. 1, 20). Ii vero, qui ad fidem catholicam redeunt, proprio ritu in Ecclesiam recipiuntur; quo significatur, eos prius extra Ecclesiam fuisse. Exinde manifeste sequitur, etiam haereticos materiales membra Ecclesiae non esse, cum in ritu reconciliationis nulla distinctio fiat inter haereticum formalem et materialem.

 

Obiectio 1. Ecclesia haereticos iudicare potest et punire; sed de iis, qui foris sunt, Ecclesia non iudicat (I Cor. 5, 12). Praeterea haeretici retinent characterem Baptismi et sacerdotii; igitur sunt Christiani et sacerdotes. – Respondeo cum Bellarmino (l. c.): Haeretici non quidem sunt, sed deberent esse in Ecclesia, ut oves in ovili, unde fugerunt. Et propterea Ecclesia de haereticis iudicare potest, sicut imperator potest desertorem militiae, qui transfugit ad castra hostium, vi cogere ad sua castra aut etiam suspendere. Porro character solus non sufficit, ut aliquis sit de Ecclesia; alioquin etiam damnati in inferno adhuc ad Ecclesiam pertinerent.

 

Obiectio 2. Haereticus, qui bona fide errat, veram fidem atque etiam caritatem habet vel saltem habere potest; ergo saltem haereticus materialis, etiam publicus, etsi non ad corpus certe ad animam Ecclesiae pertinet. – Resp. Participat quidem talis haereticus de anima Ecclesiae, sed quid inde? An Ecclesia est anima, et non potius corpus, ut toties dicit Scriptura? Nonne membrum primario ad corpus pertinet? Certe anima proprie loquendo membra non habet. Ergo haereticus materialis simpliciter membrum Ecclesiae nec est nec dici debet, quia ad eius corpus non pertinet.

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio sexta. Brixinae. TYPIS ET SUMPTIBUS WEGERIANIS. 1932, pp. 421-423 (n. 287). (a)

 

Notae:

(1) De Eccl. milit., l. 3, c. 4.

 

(2) Adv. Lucif., n. 27.

 

(3) Serm. 1 de symb. ad Catech.

 

(4) Serm. 5, n. 1.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae.

 

2) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

3) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

4) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

6) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).

 

7) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

8) P. Parthenius Minges OFM, a) De excellentia religionis christianae. b) De religione iudaica postchristiana (O religii żydowskiej po ustanowieniu chrześcijaństwa). c) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. d) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

9) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

10) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

11) Sac. F. H. Reinerding, a) Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

12) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Dr Franciscus Egger, Episcopus, Enchiridion Theologiae Dogmaticae Generalis. Birixinae 1932

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: