Epistola ad fideles (1)

 

S. FRANCISCUS ASSISIENSIS

 

––––––––

 

In nomine Domini Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

 

Universis christianis religiosis, clericis et laicis, masculis et feminis, omnibus qui habitant in universo mundo, frater Franciscus, eorum servus et subditus, obsequium cum reverentia, pacem veram de caelo et sinceram in Domino caritatem.

 

Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administrare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod, cum personaliter propter infirmitatem et debilitatem mei corporis non possim singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Domini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae spiritus et vita sunt (Joa 6, 64).

 

Istud Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriosum nuntiavit altissimus Pater de caelo per sanctum Gabrielem angelum suum in uterum sanctae et gloriosae virginis Mariae, ex cuius utero veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum dives esset (2 Cor 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine, matre sua, eligere paupertatem. Et prope passionem celebravit pascha cum discipulis suis et accipiens panem gratias egit et benedixit et fregit dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Mt 26, 26). Et accipiens calicem dixit: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Mt 26, 27). Deinde oravit Patrem dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Lc 22, 44). Posuit tamen voluntatem suam in voluntate Patris dicens: Pater, fiat voluntas tua (Mt 26, 42); non sicut ego volo, sed sicut tu (Mt 26, 39). Cuius Patris talis fuit voluntas, ut filius eius benedictus et gloriosus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per proprium sanguinem suum sacrificium et hostiam in ara crucis offerret; non propter se, per quem facta sunt omnia (cfr. Joa 1, 3), sed pro peccatis nostris, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius (cfr. 1 Petr 2, 21). Et vult ut omnes salvemur per eum et recipiamus ipsum puro corde et casto corpore nostro. Sed pauci sunt, qui velint eum recipere et salvi esse per eum, licet eius iugum suave sit et onus ipsius leve (cfr. Mt 11, 30).

 

Qui nolunt gustare, quam suavis sit Dominus (cfr. Ps 33, 9) et diligunt tenebras magis quam lucem (Joa 3, 19) nolentes adimplere mandata Dei, maledicti sunt; de quibus dicitur per prophetam: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118, 21). Sed, o quam beati et benedicti sunt illi, qui Deum diligunt et faciunt, sicut dicit ipse Dominus in evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde et ex tota mente, et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22, 37. 39).

 

Diligamus igitur Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia ipse super omnia quaerens dixit: Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate (Joa 4, 23). Omnes enim, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet eum adorare (cfr. Joa 4, 24). Et dicamus ei laudes et orationes die ac nocte (Ps 31, 4) dicendo: Pater noster, qui es in caelis (Mt 6, 9), quia oportet nos semper orare et non deficere (Lc 18, 1).

 

Debemus siquidem confiteri sacerdoti omnia peccata nostra; et recipiamus corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi ab eo. Qui non manducat carnem suam et non bibit sanguinem suum (cfr. Joa 6, 55. 57), non potest introire in regnum Dei (Joa 3, 5). Digne tamen manducet et bibat, quia qui indigne recipit, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini (1 Cor 11, 29), id est non discernit. Faciamus insuper fructus dignos poenitentiae (Lc 3, 8). Et diligamus proximos sicut nos ipsos (cfr. Mt 22, 39). Et si quis non vult eos amare sicut se ipsum, saltim non inferat eis mala, sed faciat bona.

 

Qui autem potestatem iudicandi alios receperunt, iudicium cum misericordia exerceant, sicut ipsi volunt a Domino misericordiam obtinere. Iudicium enim sine misericordia erit illis qui non fecerint misericordiam (Jac 2, 13). Habemus itaque caritatem et humilitatem; et faciamus eleemosynas, quia ipsa lavat animas a sordibus peccatorum (cfr. Tob 4, 11; 12, 9). Homines enim omnia perdunt, quae in hoc saeculo relinquunt; secum tamen portant caritatis mercedem et eleemosynas, quas fecerunt, de quibus habebunt a Domino praemium et dignam remunerationem.

 

Debemus etiam ieiunare et abstinere a vitiis et peccatis (cfr. Sir 3, 32) et a superfluitate ciborum et potus et esse catholici. Debemus etiam ecclesias visitare frequenter et venerari clericos et revereri, non tantum propter eos, si sint peccatores, sed propter officium et administrationem sanctissimi corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod sacrificant in altari et recipiunt et aliis administrant. Et firmiter sciamus omnes, quia nemo salvari potest, nisi per sanguinem Domini nostri Jesu Christi et per sancta verba Domini, quae clerici dicunt, annuntiant et ministrant. Et ipsi soli ministrare debent et non alii. Specialiter autem religiosi, qui renuntiaverunt saeculo, tenentur, plura et maiora facere, sed ista non dimittere (cfr. Lc 11, 42).

 

Debemus odio habere corpora nostra cum vitiis et peccatis, quia Dominus dicit in evangelio: Omnia mala, vitia et peccata a corde exeunt (Mt 15, 18-19; Mc 7, 23). Debemus diligere inimicos nostros et benefacere his, qui nos odio habent (cfr. Mt 5, 44; Lc 6, 27). Debemus observare praecepta et consilia Domini nostri Jesu Christi. Debemus etiam nosmetipsos abnegare (cfr. Mt 16, 24) et ponere corpora nostra sub iugo servitutis et sanctae obedientiae, sicut unusquisque promisit Domino. Et nullus homo teneatur ex obedientia obedire alicui in eo, ubi committitur delictum vel peccatum.

 

Cui autem obedientia commissa est et qui habetur maior, sit sicut minor (Lc 22, 26) et aliorum fratrum servus. Et in singulos fratres suos misericordiam faciat et habeat, quam vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7, 12). Nec ex delicto fratris irascatur in fratrem, sed cum omni patientia et humilitate ipsum benigne moneat et sustineat.

 

Non debemus secundum carnem esse sapientes et prudentes, sed magis debemus esse simplices, humiles et puri. Et habeamus corpora nostra in opprobrium et despectum, quia omnes per culpam nostram sumus miseri et putridi, foetidi et vermes, sicut dicit Dominus per prophetam: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21, 7). Numquam debemus desiderare esse super alios, sed magis debemus esse servi et subditi omni humanae creaturae propter Deum (1 Petr 2, 13). Et omnes illi et illae, dum talia fecerint et perseveraverint usque in finem, requiescet super eos spiritus Domini (Is 11, 2) et faciet in eis habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14, 23). Et erunt filii Patris caelestis (cfr. Mt 5, 45), cuius opera faciunt. Et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Jesu Christo. Fratres enim sumus, quando facimus voluntatem Patris eius, qui est in caelo (cfr. Mt 12, 50); matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6, 20) per amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cfr. Mt 5, 16).

 

O quam gloriosum et sanctum et magnum habere in caelis Patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem et amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et filium, qui posuit animam suam pro ovibus suis (cfr. Joa 10, 15) et oravit Patrem pro nobis dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joa 17, 11). Pater, omnes, quos dedisti mihi in mundo, tui erant et mihi eos dedisti (Joa 17, 6). Et verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8); rogo pro eis et non pro mundo (cfr. Joa 17, 9); benedic et sanctifica eos (Joa 17, 17). Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint sanctificati in (Joa 17, 19) unum sicut et nos (Joa 17, 11) sumus. Et volo, Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21).

 

Ei autem qui tanta sustinuit pro nobis, tot bona contulit et conferet in futurum, omnis creatura, quae est in caelis, in terra, in mari et in abyssis reddat laudem Deo, gloriam, honorem, et benedictionem (cfr. Apoc 5, 13), quia ipse est virtus et fortitudo nostra, qui est solus bonus, solus altissimus, solus omnipotens, admirabilis, gloriosus et solus sanctus, laudabilis et benedictus per infinita saecula saeculorum. Amen.

 

Omnes autem illi, qui non sunt in poenitentia et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata, et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, et non observant, quae promiserunt, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis, curis et sollicitudinibus huius saeculi et curis huius vitae, decepti a diabolo, cuius filii sunt et eius opera faciunt (cfr. Joa 8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei in se, qui est vera sapientia Patris; de quibus dicitur: Sapientia eorum devorata est (Ps 106, 27). Vident, agnoscunt, sciunt et faciunt mala; et scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis nostris, scilicet a carne, a mundo et a diabolo, quia corpori dulce est facere peccatum et amarum servire Deo, quia omnia mala, vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt (cfr. Mc 7, 21. 23), sicut dicit Dominus in evangelio. Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis et nescitis et ignoratis.

 

Infirmatur corpus, mors appropinquat, veniunt propinqui et amici dicentes: Dispone tua. Ecce uxor eius et filii eius et propinqui et amici fingunt flere. Et respiciens videt eos flentes, movetur malo motu; cogitando intra se dicit: Ecce animam et corpus meum et omnia mea pono in manibus vestris. Vere, iste homo est maledictur, qui confidit et exponit animam suam et corpus et omnia sua in talibus manibus; unde Dominus per prophetam: Maledictus homo, qui confidit in homine (Jer 17, 5). Et statim faciunt venire sacerdotem; dicit ei sacerdos: «Vis recipere poenitentiam de omnibus peccatis tuis?». Respondet: «Volo». «Vis satisfacere de commissis et his quae fraudasti et decepisti homines sicut potes de tua substantia?». Respondet: «Non». Et sacerdos dicit: «Quare non?». «Quia omnia disposui in manibus propinquorum et amicorum». Et incipit perdere loquelam et sic moritur ille miser.

 

Sed sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas et scientia, quam putabat habere (cfr. Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquit, et ipsi tollent et divident substantiam eius et dicent postea: «Maledicta sit anima eius, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit». Corpus comedunt vermes; et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine fine.

 

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Franciscus, minor servus vester, rogo et obsecro vos in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4, 16), et cum voluntate osculandi vestros pedes, quod haec verba et alia Domini nostri Jesu Christi cum humilitate et caritate debeatis recipere et operari et observare. Et qui nesciunt legere, saepe legi faciant et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt. Et qui haec non fecerint, reddent rationem in die iudicii ante tribunal Christi. Et omnes illi et illae, qui ea benigne recipient, intelligent et mittent aliis in exemplum, et si in ea perseveraverint usque in finem (Mt 24, 13), benedicat eis Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula Sancti Patris Francisci Assisiensis, denuo edidit iuxta codices mss. Caietanus Esser O.F.M., EDITIONES COLLEGII S. BONAVENTURAE AD CLARAS AQUAS. Grottaferrata (Roma) 1978, pp. 114-128. (2)

 

Notae:

(1) Recensio posterior.

 

(2) Cf. 1) S. Franciscus Assisiensis, a) List do wiernych. b) Canticum fratris Solis vel Laudes creaturarum. Pieśń słoneczna albo pochwała stworzeń. c) De vera et perfecta laetitia. O prawdziwej i doskonałej radości. d) Laudes (Pochwały). e) Salutatio Beatae Virginis. Pozdrowienie do Błogosławionej Dziewicy.

 

2) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

3) Św. Bonawentura, a) Meditationes Vitae Christi (Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty). b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.

 

4) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

5) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

6) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.

 

7) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

8) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: