Laudes
––––––––
Incipiunt (a) laudes, quas ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, et dicebat ipsas ad omnes horas diei et noctis et ante officium beatae Mariae Virginis sic incipiens: Sanctissime Pater noster, qui es in caelis etc. cum Gloria. Deinde dicantur laudes Sanctus, sanctus etc.
Sanctissime Pater noster (b): Creator, Redemptor, Salvator et Consolator noster.
Qui es in caelis: in angelis et in sanctis, illuminans eos ad cognitionem, quia tu, Domine, lux es; inflammans ad amorem, quia tu, Domine, amor es; inhabitans et implens eos ad beatitudinem, quia tu, Domine, summum bonum es, aeternum bonum (c), a quo omne bonum, sine quo nullum bonum.
Sanctificetur nomen tuum: clarificetur in nobis notitia tua, ut cognoscamus, quae sit latitudo beneficiorum tuorum, longitudo promissorum tuorum, sublimitas maiestatis et profunditas iudiciorum (1).
Adveniat regnum tuum: ut tu regnes in nobis per gratiam et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna.
Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: ut amemus te ex toto corde te semper cogitando, ex tota anima te semper desiderando, ex tota mente omnes intentiones nostras ad te dirigendo et honorem tuum in omnibus quaerendo, et ex omnibus viribus nostris omnes vires et sensus animae et corporis in obsequium tui amoris et non in alio (d) expendendo; et proximos nostros amemus sicut et nosmetipsos, omnes ad amorem tuum pro viribus trahendo, de bonis aliorum sicut de nostris gaudendo et in malis compatiendo et nemini ullam offensionem dando.
Panem nostrum quotidianum: dilectum Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, da nobis hodie: in memoriam et intelligentiam et reverentiam amoris, quem ad nos habuit, et eorum quae pro nobis dixit, fecit et sustulit.
Et dimitte nobis debita nostra: per tuam misericordiam ineffabilem, per passionis (e) dilecti Filii tui Domini nostri Iesu Christi virtutem et per beatissimae Mariae Virginis et omnium electorum tuorum merita et intercessionem.
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et, quod non plene dimittimus, tu, Domine, fac nos plene dimittere, ut inimicos propter te veraciter diligamus et pro eis apud te devote intercedamus, nulli malum pro malo reddamus et omnibus (f) in te prodesse studeamus.
Et ne nos inducas in tentationem: occultam vel manifestam, subitam vel importunam.
Sed libera nos a malo: praeterito, praesenti et futuro. Amen.
Gloria Patri etc.
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est (2). Laudemus et superexaltemus eum in saecula (3).
Dignus es, Domine Deus noster, accipere laudem, gloriam et honorem et benedictionem (4). Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (5). Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Benedicite omnia opera Domini Domino (6). Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Laudem dicite Deo omnes servi eius et qui timetis Deum, pusilli et magni (7). Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Laudent illum gloriosum caeli et terra et omnis creatura, quae in caelo est et super terram et quae subtus terram, mare et quae in eo sunt (8). Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Oratio.
Omnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, summum bonum, omne bonum, totum bonum, qui solus es bonus, tibi reddamus omnem laudem, omnem gloriam, omnem gratiam, omnem honorem, omnem benedictionem, et omnia bona tibi referamus semper. Amen.
–––––––––––
Opuscula Sancti Patris Francisci Assisiensis. Sec. codices et mss. emendata et denuo edita a PP. Collegii S. Bonaventurae. Ad Claras Aquas (Quaracchi) prope Florentiam. Ex Typographia Collegii S. Bonaventurae 1904. (BIBLIOTHECA FRANCISCANA ASCETICA MEDII AEVI, Tom. I.), pp. 119-123. 197. (*)
Notae:
(1) Cfr. Eph. 3, 18.
(2) Apoc. 4, 8.
(3) Cfr. Dan. 3, 57.
(4) Apoc. 4, 11.
(5) Apoc. 5, 12.
(6) Dan. 3, 57.
(7) Apoc. 19, 5.
(8) Apoc. 5, 13.
Apparatus criticus.
(a) As hic et aliis locis incipiuntur.
(b) Ita An, Mon et Firm; Is incipit Pater noster; Pis inc. Beatissime Pater noster.
(c) Ita Is, Mon et Firm; An et Pis om. bonum.
(d) Pis aliud. Mon et Firm exponendo.
(e) Is, Mon et Firm et ineffabilem passionem.
(f) An et Pis in omnibus. Paulo ante reddentes.
(*) Cf. S. Franciscus Assisiensis, Salutatio Beatae Virginis. (Nota ab ed. Ultra montes).
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: