De haeretica zizania et diabolica libertate religiosa
Summa: Quartum signum zizaniorum haereticorum: similitudo tritici. Reparant haeretici Ecclesiam ceu imaginem pulvere conspersam. Quintum signum quod zizania non palea. Haeretici alium Deum habent et non in eodem nobiscum radices suas fixerunt. De eradicatione, an licita sit? Licet et utile est. Damna, quae adferunt haereses. In libris contra confaederationem. Qui haereticos punire prohibet ipse haeresim sapit. Haereticorum Polonae libertatis irrisio. Absque Deo vult esse, qui omnes haereses admittit. Castigatione verborum qui non reformidat nullam timet. Dominus Iesus non prohibuit eradicationem nisi quae fit serius. Zelus pro gloria Dei, maxima virtus. Qualem Christus Dominus eradicationem prohibuit.
––––––––
Quartum signum quod zizania eorum declarat, est similitudo tritici. Quemadmodum zizania, quousque succrescunt, nihil a tritico differunt: et rarus est paterfamilias, a quo in herba dignoscantur, cum vero, iam plene succreverit, aristasque suas, et grana protulerit, a quolibet dignosci possunt. Illi ab initio, pariter ut et nos Praedicatores Ecclesiae Catholicae agimus, nostrum in modum concionati sunt, quod multi mores dissoluti, et malae administrationis errores reperirentur in Ecclesia, quibus nova reparatione opus fuerat, multum Virorum spiritualium negligentiae, varii luxus, et exempla scandalosa. Quemadmodum interdum S. Bernardus, et alii Doctores Catholici loquuntur: quod nostri Pastores dormiant, non vigilent, non custodiant oves, lucrisque propriis inhient, voluptatibus indulgeant. Et existimavimus optima intentione ideoque dicere, desiderans in Ecclesia, mediante Concilio, et aliis solitis remediis, restaurationem in ordine, et moribus. Cum vero succrevissent, ipsi omnia reparare coeperunt. Sed quomodo? tanquam imaginem pulvere respersam. Pulvere non amoto, frustatim digitis caesis, usque ad manus amputationem pervenerunt, tandem et oculos eruunt, et caput auferunt. Fratres an sic pulvis excutitur? haeccine est reformatio? eicere Sacramenta, altaria, Sacerdotes, articulos fidei mutare, ad extremum Divinitatem Christi, et SS. Trinitatis blasphemare. Modo primum agnovimus, quid sint zizania, quae in herba non poterant a nobis dignosci. Prout Apostolus inquit. Ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus (1). An vero dignosci a nobis non possunt, ex tantis damnis, et tanta desolatione gloriae Divinae et ex commotione, omnium articulorum fidei nostrae, et ex prostrato nomine, ac honore totius Christianitatis? Ratione profecto careremus.
Ad extremum agnovimus, quod non palea sint, quae ex eadem radice procedit, ex qua et triticum: prout sunt mali Catholici, qui in agro et radice fidei subsistunt; sed zizania ex alio longe diverso genere, quod nihil habet commune cum tritico. Quod antea dicebamus? utique in unum Deum Catholicum Christianum et in unum Christum nobiscum credunt, et commune Symbolum Apostolorum nobiscum habent. Nunc tandem postquam cogitationes et progressus eorum revelati sunt, cum omnia Sacramenta proiecerunt, cum omnes articulos fidei, falsis interpretationibus pessundarunt, cum Deum Christianorum blasphemarunt, cum templa, Turcis ipsis gravius depopulati sunt, monasteria in quibus castitas Christi et cultus eius continuus florebat, devastarunt, cum sanguinem Catholicorum in Gallia, Anglia, et alibi, tantopere effuderunt, cum tot Martyres, variis suppliciis excruciatos, interfecerunt: dicere cogimur, eos alium Deum habere, non nostrum Christianum, alium Christum habent, alterius Patris, qui eos furtim seminavit, prout hic Christus loquitur, filii sunt.
Quod etiam pridem de illis Tertullianus scriptum reliquit: quod apud eos alius sit Christus, et Deus alius, quam apud Catholicos (2). Salvator ipse de illis praemonuit (3), eos, alios et plures Christos, velut Ethnici Deos, ostensuros. Adhuc etiam idem de seipsis asserunt. Lutherani de Calvinianis, quod alius sit Deus Calvinianorum, alius Lutheranorum (4), et cum multos Deos introducant, non habent nobiscum Deum communem apud nos enim unus est. An vero tanto tempore, zizania haec optime nobis cognita non fierent, cum sint ex abominabili et nigerrimi coloris genere, ex alia radice ac femine oriantur, ne quidquam nobiscum commune habeant?
Quaeramus igitur, an haec zizania eradicare liceat? triticoque liberum spatium ad succrescendum dare, ne illud hoc pessimum semen inficiat, praesertim cum id fieri possit sine dispendio tritici. Nescio an aliter quisquam dicere possit nisi, quod non tantum liceat, sed necesse quoque sit, ut malum extirpetur. Si haereses bonae sunt? sinamus eas, sin vero malae? nemo sana ratione praeditus, eas laudare potest, quomodo ergo non sunt eradicandae? Poteritne aliquod bonum in agro succrescere, cum Paterfamilias extirpare lappas et noxias herbas prohibet, an vero insanire non videretur, si tantum sibi damnum inferri optaret, et fructum negligeret? Si laboraret et spem victus amitteret?
Quanta damna Ecclesiae Dei adferunt haereses, quanta animarum dispendia efficiant: quoniam alio in loco satis hac de re egimus: hic omittenda venit: cum manifeste, hisce temporibus nostris, pateat, quod earum causa res Christiana collabatur, quod per ipsas multi Christi, et Dii redeant, et Gentilismus reviviscat, quod honori et gloriae Christianorum Crucis Sanctae, apud Turcas, Gentes et Iudaeos, ingens per eas opprobrium oriatur, quod animae sine numero intereant, quod moneta Verbi Divini, per eas adulteretur, quod dissensiones et tumultus in Christianitate augeant, quod Respublicae et Regna, gravissimam propter eas confusionem patiantur, quod domus privatae et coniugia, pacifice non consistant, quod charitas ob varietatem fidei extinguatur, communis vero et vicina humanae vitae societas, in amaritudinem vertatur. Quomodo igitur malum nocivum ab ea non est tollendum? quis hoc Domino Deo et gloriae eius, saluti humanae, sibi, domesticisque suis optat? Leges omnes, Divinas et humanas haereses condemnant: ratio ipsa admonet, ut quilibet damnum et infectionem devitet. Vetus testamentum, nullum peccatum adeo severe punit, prout falsos Prophetas (5). Christus Dei filius, cum eos nomine luporum appellasset (6), qui oves mactant, quomodo eos punire prohibuit? Quis unquam fures admisit, aut ostia illis aperuit, ut quantum vellent furarentur. Similiter homicidis et falsariis, ut occiderent et fallerent. An vero non longe pretiosiores animae nostrae. Quis unquam venenum mensae apponi mandavit, ad quam simplices et fatui pueri discumbunt: quibus quo magis incubes, eo in vetitum magis ardent et festinant.
Omnes hi qui cunctis haeresibus ad Regnum hoc portas aperiunt, et iuris remedia illis concedunt, ac punire eos prohibent, maximis inimicitiis Divinae gloriae, animarum saluti, Patriae, et sibi ipsis adversari, videntur. Quomodo hic Deum amat, qui contra eum blasphemias libenter audit, et cum possit non impedit, aut si non potest, voluntatem suam non ostendit, quod velit Deum in terris, cultu debito honorari, et confessionem, gloriae ipsius florere, nec quisquam audeat blasphemare, terribile nomen eius. Hoc et Gentilis Nabuchodonosor libenter fecit, et hunc in finem, decreta sua regia, per universum Dominium suum promulgari iussit (7). Quam cor illi vere lupinum est, qui lupos ad mactandas oves admittit, et ostia illis aperit, defenditque eos, ne ab ovibus segregentur et expellantur? an hic perditionem animarum et sanguinem hominum, tanquam tyrannus supra tyrannos non diligit. Si utique in sanguine corporum, manus impias demergeret; sed in animarum aeterno excidio, ipsum Daemonem, tanquam Ducem suum secutus, qui praeda huiusmodi vescitur, atque huiusmodi natura eius leonina est. Quasi eum propriis manibus interimeres, cum inimico eius ad ipsum, qui erga illum veneno ardentissimo flagrat, viam praeparas et ostia referas. Quomodo hic Rempublicam et Patriam suam diligit: qui animam eius saevissime, ipsis ex medullis eripit? quam? Concordiam, bonitatem et mutuam charitatem. Nam ibi omnis discordia nidificat, ubi de fide digladiantur. Prout videmus, Germanos ob hoc ipsum et Imperium illorum, communem animorum concordiam, et obedientiam erga Caesarem amisisse. Gallos haeresibus interire, Angliam maximo periculo naufragium pati, Flandriam contabescere, Daniam et Sueciam consumi, Graecos et Imperium Orientale in manus Barbararum Gentium devenisse. Polonia quoque nostra apud omnes prope nationes, per hos aliquot annos desperata fuerat: si hunc in modum res durassent, prout antea. Sed generosa corda Polona, locum rationi concesserunt, obstinationem, cognita veritate, repellendo.
Quid optat et sibi et religioni suae, qui alias ei contrarias admittit, quibus religio ipsius, ut extinguatur, necesse est. Lutherus a Calvino, Calvinus ab Anabaptistis: nec enim aeternum convenient. Quod si alter alterum non sustulerit, aeternae tamen inimicitiae et dissensiones inter illos non cessabunt, mutuae propensionis, ne tantillum, formidinis vero ne alter alterum decipiat, quam plurimum, causaeque omnes ad dissidium crescere debent. Quid igitur per Deum optat sibi huiusmodi? ipse utique inimicus sibi reddetur. Proinde ipsi etiam haeretici, libertatem huiusmodi Polonam irrident, eamque ceu inauditam abominantur. Sic scriptum reliquit quidam primarius Calvinianorum Minister. Admittere libertatem conscientiarum, atque sinere, ut quilibet pereat, si velit, haec est doctrina Sathanae. Atque haec est Daemonis illa libertas, quae hisce temporibus Polonam et Transilvanam nationem, tot pestilentibus doctrinis infecit, quas nulla sub sole Religio sustineret (8). Vide quam hic Minister Polonos irrideat, quam eos insipientes iudicet, quod eiusmodi sub sole nationem haud inveniat, quae haereses libere admittat. Vide quomodo constitutionem eiusmodi, quae omnibus erroribus aperit ostia, et quemlibet credere, prout vult, permittit, Sathanae doctrinam appellat. Quomodo id nostri non erubescunt, nec famam saltem gentis suae respiciunt? Non invenitur in Orbe universo constitutio eiusmodi, nec fuit ullibi, nec futura est, forte usque ad finem mundi, nec apud Gentes, Turcas, nec apud Iudaeos. Ad extremum non possunt huiusmodi esse, nisi Athei, hoc est, ii, qui dicunt Deum non esse, nec ullum agnoscunt, aut adorant. Nam qui permittit et suum et alterum Deum blasphemare, ipse nullum Deum agnoscit; quem diligat. Siquidem unum saltim Deum suum, et Ecclesiam eius defenderet, inimicos vero eius voluntarie non admitteret, nec legem illis, ad blasphemandum Deum suum, statueret.
Inquiunt, castigari eos a nobis et puniri Verbo Divino, monitis et anathemate. Quod si haec negligunt et irrident, nullam profecto correctionem recipiunt; ipse seipsum deridet, qui famulum increpat verbis, quae ille contemnit: adultero quoque et furi, quem domi tuae habes, paenam hanc et non aliam constitue, ne aliter puniatur. Videbo ordinem et successum domus tuae, et quam omnino ad aliam poenam converti te, et eum requirere, necessum erit.
Adhuc inquiunt, hic Dominum JESUM non praecepisse eradicari zizania, sed expectari tempus messis. Non reprehendit Summus Paterfamilias Dominus JESUS addictam sibi familiam suam, quae operam suam prompte illi ad eradicandum offerebat, ex amore emolumentorum eius, et ex dolore damnorum, ex iusta indignatione contra inimicos eius; quinimo hoc illis praecipit, cum eos mittit ad operandum in vinea sua, in qua primus est labor, lapides tollere, et herbas noxias eradicare. Hoc seminavit Sathan, hoc semen et germen eius; auferte inquit per Apostolum (9), malum ex seipsis, ne alii corrumpantur. Modicum fermenti, totam massam vitiat: corrumpuntque bonos mores colloquia prava, qualia sunt maxime venenata haereticorum. Zelus Divinus hoc est iusta indignatio, pro vindicanda Dei gloria et contemptu, et pro honore Sanctorum eius, maxime in scripturis commendatur in Moyse, Phinee, Elia, Ezechia, Mathatia et aliis (10). Amoris erga Deum ne micam quidem habet, qui iniuriam eius iusto zelo non ulciscitur. Amore erga proximum caret, qui animae eius dispendio non compatitur. Peccato non irascitur, quinimo amicitiam Daemoni suam declarat, qui peccatum, cum potest, non eicit, nec punit, quoniam semen est daemonis. Hac ratione etiam adulteris, homicidis, furibus, et latronibus, qui zizania quoque nominati possunt, Dominus IESUS libertatem in hoc Evangelio concessisset, punirique eos a Magistratu prohibuisset. Intempestivam et importunam eradicationem prohibuit Paterfamilias Dominus IESUS, nimirum huiusmodi, quae sit cum damno ipsius et pretiosi tritici eius: et proinde adjunxit rationem, ne per eradicationem zizaniorum etiam triticum eradicaretur. Sed cum tempus est opportunum, et absque damno, id fieri potest, quis hoc cogitet, id ab aliquo optima ratione praedito prohibendum. Nisi forte is, qui ratione caret, aut damnum iniuriamque Divinam, animarum perditionem et suam diligit. Cor huiusmodi non humanum, sed Diabolicum foret.
Tolerare haereticos et pati, quando absque intestino bello, et seditionibus, et damno totius Regni, puniri non possunt, id conveniens esse, quilibet sanam rationem habens, admittere debet. Multi etenim boni et innocentes perirent, gravique damno insontes etiam premerentur. Avertat hoc Deus. Idem et de aliis peccatis dicimus: qui omnes usurarios subito eliminare vellet, damno eos, qui mutua accomodatione indigent, afficeret. Extremo die iudicii, et ultima illa messe, omnia et statim punientur. Verum hic in vita praesenti, etiam diligentissimi Magistratus non possunt statim et omnia simul mala extirpare. Sed mala prohibere, libertatem illis denegare, et prudenter ea punire, ad haec tenetur quilibet Magistratus.
P. Petrus Skarga SI
––––––––
Conciones Pro Diebus Dominicis, Et Festis, Totius Anni, R. P. Petri Skarga, Polon. Societatis Jesu: jam olim ab ipso Authore, cum additione de septem Sacramentis, et aliarum quarundam Concionum, saepius recognitae, et editae; nunc vero in latinum idioma, translatae, et ad Fidei Doctrinaeque Christianae augmentum, a Joanne Odrowąż Pieniążek, Palatino Siradiensi, in Lucem Publicam Datae, Permissu Superiorum. Cracoviae, Typis Universitatis, 1691, pp. 79-83 (Ex Concione in Dominicam V post Epiphaniam). (a)
(Titulus ab ed. Ultra montes).
Notae:
(1) 2 Tim. 3.
(2) Tert.: Lib. de baptis. c. 14.
(3) Matth. 24.
(4) Castalio de Calvinistis.
(5) Deuter. 13. 17. 18.
(6) Matth. 7.
(7) Daniel 3.
(8) Beza in Epist. Theol. 1.
(9) 1. Cor. 5.
(10) Numer. 25. 3 Reg. 19. 4 Reg. 10. Psal. 68. 1 Machab. 3.
(a) Cf. 1) Ks. Piotr Skarga SI, a) O kąkolu heretyckim i diabelskiej wolności religijnej. b) O jedności Kościoła Bożego pod jednym pasterzem i o greckim i ruskim od tej jedności odstąpieniu, oraz Synod Brzeski i Obrona Synodu Brzeskiego. c) Żywoty Świętych Starego i Nowego Zakonu na każdy dzień przez cały rok. d) Nauki o Sakramentach Chrztu, Bierzmowania, Pokuty, Ostatniego Pomazania, Kapłaństwa i Małżeństwa. e) Nauki o Przenajświętszym Sakramencie. f) O rozumieniu początku Ewangelii św. Jana, którą się na końcu Mszy czyta. g) Kazanie na dzień Trójcy Świętej. h) Kazanie na XXIV niedzielę po Świątkach. (O końcu świata i o Antychryście). i) Pierwsze 354 lata historii Kościoła świętego wyjęte z "Rocznych dziejów kościelnych" kardynała Cezarego Baroniusza.
2) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).
3) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, Catechismi Latini et Germanici.
4) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.
5) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
6) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De catholicae Ecclesiae unitate (O jedności Kościoła Katolickiego).
7) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.
8) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
9) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).
10) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
(Nota ab ed. Ultra montes).
( PDF )
Cracovia MMXV, Kraków 2015
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: