SEU
EIUSQUE MUNERE DOCTRINALI
AUCTORE
––––––––
DISPUTATIO III
Quae religio capessenda
–––––––
SECTIO VI
Quaestiones reliquae huc pertinentes breviter deciduntur
––––––
Num suprema potestas quae est in coetu
Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate
suprema quae in uno Romano Pontifice est
178. Quaer. IV. – Iurisdictio illa suprema, quae intelligitur inesse in omnibus episcopis simul iunctis cum Romano Pontifice, estne distincta a iurisdictione suprema quae inest in uno Romano Pontifice?
Respondeo. Certum est nullo modo posse sustineri talem distinctionem, quatenus per eam plus aliquid effici posse dicatur quam per solam supremam potestatem Romani Pontificis. Sic enim Summus Pontifex potiores solum partes haberet supremae potestatis, et non totam plenitudinem eiusdem potestatis; quae est explorata haeresis. Solum ergo quaeri potest, num ex Christi institutione duplex sit subiectum huius supremae potestatis, h. e. ipse Romanus Pontifex per se sumptus, et ipse una cum ceteris episcopis, maxime in oecumenico concilio congregatis. Porro si secunda sententia admittatur quam in proxima quaestione declaravimus (1), nullum videtur inconveniens si solutio affirmans eligatur.
Reipsa ita senserunt plures Patres in Concilio Vaticano, quorum nomine Rev.mus Zinelli, episc. Tarvisinus, deputationis relator, ita est allocutus: «Concedimus lubenter et nos, in Conc. oecumenico, sive in episcopis coniunctim cum suo capite, supremam inesse et plenam ecclesiasticam potestatem in fideles... Igitur Episcopi congregati cum capite in Concilio oecumenico, quo in casu totam Ecclesiam repraesentant, aut dispersi, sed cum suo capite, quo in casu sunt Ecclesia, vere plenam potestatem habent. At verba Christi omnia consistere debent. Si ex eo, quod cum Apostolis, cum Petro et successoribus, futurum se esse promisit, aliaque concessit, apparet hanc vere plenam et supremam potestatem esse in Ecclesia cum suo capite coniuncta, eadem prorsus ratione, ex eo, quod similes promissiones factae sunt Petro soli eiusque successoribus, concludendum est, vere plenam et supremam potestatem traditam esse Petro et eius successoribus, etiam independenter ab actione communi cum aliis Episcopis. Quae duo amice consistere possunt, quin dualismus, qui confusionem parit, introducatur in Ecclesiam. Hoc postremum incommodum obtineret, si duae ab invicem distinctae et separatae vere plenae et supremae potestates admitterentur; ut separare caput a membris est proprium illorum, qui subiiciunt Papam Episcopis collective sumptis, aut repraesentatis a Concilio generali; tunc enim sequitur, posse ex una parte stare aliquando Pontificem, etiam in sua qualitate Pontificis Summi, et ex alia parte Episcopos. E contrario nos admittimus vere plenam et supremam potestatem existere in Summo Pontifice veluti capite, et eamdem vere plenam et supremam potestatem esse etiam in capite cum membris coniuncto, sc. in Pontifice cum Episcopis, salvo semper et inconcusso quod prius admonuimus» (Apud Granderath, Const. dogm. Vaticani, p. 223). Confer etiam quae idem Rev.mus relator dixit in Congregatione generali octogesima octava d. 16 Iulii (Apud eumdem, p. 164).
P. Sanctus Schiffini SI
–––––––––––
De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I., Senis. EX OFFICINA PONTIF. S. BERNARDINI. A. D. MCMVIII (1908), pp. 479-481. (1)
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) P. Sanctus Schiffini SI, a) Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos. b) De veris membris Ecclesiae. c) De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem.
2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.
3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).
6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.
12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.
13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.
14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.
15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
16) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: