SEU
EIUSQUE MUNERE DOCTRINALI
AUCTORE
––––––––
DISPUTATIO III
Quae religio capessenda
–––––––
SECTIO VI
Quaestiones reliquae huc pertinentes breviter deciduntur
––––––
De veris membris Ecclesiae
175. Quaer. I. – Quinam ut vera membra Ecclesiae sunt habendi?
Respondeo. Multae sunt Theologorum sententiae de hac re. Duo tamen sunt prorsus certa. Primum, extra Ecclesiam esse haereticos formales, eosdemque publicos et manifestos, siquidem omni modo perrumpunt vinculum primum et praecipuum quo homines in Ecclesiam Christi cooptantur et coetum fidelium efformant, vinculum nempe fidei. Eos propterea sacrae Litterae dicunt (1 Tim. 1, 19) circa fidem naufragasse, h. e. fracta parte navis Ecclesiae ex ea in mare decidisse; (1 Io. 2, 19) ex nobis prodiisse, nec nobiscum permansisse, utpote factos extra fidelium congregationem; (Tit. 3, 10. 11) devitandos et proprio iudicio condemnatos, nempe sua sponte a communione digressos. Secundo, ut vera membra Ecclesiae esse recensendos baptizatos omnes fideles, tametsi peccatores, non schismaticos aut excommunicatos. Hi enim nec vinculum fidei, aut communionis sacramentorum, nec adhaesionem ad centrum catholicae unitatis amiserunt. Quod autem in Ecclesia, praeter iustos, sint etiam peccatores, suo loco probatum dedimus (n. 87 sqq.).
De aliis qui duplici regula tradita non comprehenduntur, variae sunt, ut diximus, doctorum opinationes. Sunt nempe haeretici occulti, fideles adhuc catechumeni, itemque baptizati non quidem haeretici, sed vel schismatici, vel excommunicati. Ego existimo schismaticos publicos, tametsi cum schismate nondum haeresis iungatur, non posse tamquam vera membra Ecclesiae reputari. Hi enim ut rebelles a radice Ecclesiae, quae est Christi Vicarius, ipsi se separant, siquidem fidelium societas non minus auctoritatis vinculo quam fidei unitate constringitur. Id etiam dico de catechumenis. Neque enim una fides interior satis est ut quis de corpore Ecclesiae a Christo institutae esse censeatur, secluso fidei sacramento, seu baptismate, per quod, ut ait Florentinum in Decr. pro Armenis, membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae. Existimo e converso, neque haereticos occultos, neque excommunicatos, utut denuntiatos, desinere esse Ecclesiae membra. Nam illi professionem fidei adhuc servant, adeoque fidei vinculum nondum plane abruperunt. In his vero, ut recte ait Suarez «non solum fides et professio eius permanet, sed etiam unio cum capite, ac potest interdum excommunicatio non esse iusta: solum ergo privantur quoad communionem cum aliis membris, non quoad ipsum esse membri; veluti si quis posset fraudare manum vel pedem alimento et influxu aliorum membrorum, non ob id pars ea membrum non esset. Deinde quia alias facile et consequenter diceremus, episcopum excommunicatum non esse episcopum, eo quod iam Ecclesiae membrum non esset, quod est absurdum» (De fide theologica, disp. 9, sect. 1, n. 14).
Quod vero spectat ad eos, qui, secluso peccato infidelitatis, enutriti sunt in communione acatholica, distinguendum videtur. Nam qui baptizati sunt, et nondum ad usum rationis pervenerunt, dubitari non potest quin vera sint Ecclesiae membra, siquidem in eis habetur unicum vinculum, quo infantes de corpore efficiuntur Ecclesiae, quod est sanctum baptisma. Qui vero ad usum rationis pervenerunt, et haeretici materiales dicuntur, eo quod bona fide in secta acatholica perseverant, sunt qui autument, eos quoque inter Ecclesiae membra posse reputari. Difficile autem id crediderim, siquidem nullum est exterius vinculum neque fidei, neque communionis aut subiectionis quo tamquam Ecclesiae membra se commonstrent. Si plura velis de hac re, praeter Suarez sect. proxime cit., videsis cl. P. Murray (Tractatus de Ecclesia Christi, vol. 1, disp. 3), item G. Wilmers (De Christi Ecclesia, lib. 6, c. 1). Complura videntur ad loquendi modum pertinere.
P. Sanctus Schiffini SI
–––––––––––
De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I., Senis. EX OFFICINA PONTIF. S. BERNARDINI. A. D. MCMVIII (1908), pp. 471-473. (1)
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) P. Sanctus Schiffini SI, a) De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem. b) Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos. c) Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est.
2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.
3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).
6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.
12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.
13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.
14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.
15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
16) Sac. Nicolaus Pauwels, An haeretici sint in Ecclesia? (Czy heretycy są w Kościele?).
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: