ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS IV

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

–––––––––

 

SECTIO III

 

De Ecclesia catholica romana vel de primatu, seu ubi sit vera Ecclesia

 

––––––––

 

CAPUT V

 

De relatione R. Pontificis ad concilia, ad episcopos et potestatem saecularem

 

––––––

 

Scholion

 

An duo vel unum subiectum infallibilitatis et supremae potestatis sit in Ecclesia

 

Ut doctrina de relatione summi Pontificis ad Ecclesiam absolvatur, breviter adhuc quaestionem tangimus, utrum Papa et universitas episcoporum duo subiecta supremae potestatis et infallibilitatis in Ecclesia constituant, an unum solum. – Duplex est sententia. Prima unum tantum subiectum ponit; quia suprema potestas et infallibilitas in Pontifice plena et tamquam in fonte, in episcopis vero nonnisi partialiter et per participationem Pontificis habetur. A Papa enim, inquiunt, episcopi iurisdictionem accipiunt, tum quoad singulas dioeceses, tum quoad universam Ecclesiam, quoties in concilium congregantur. Immo etiam infallibilitatem non immediate a Deo, sed mediante Papa habent. Nam hoc charisma annexum est supremae et definitivae sententiae, quam episcopi unacum Papa ut iudices ferunt. Cum igitur infallibilitas sit iurisdictionis consectarium, ex uno eodemque fonte iurisdictio et infallibilitas promanant. Accedit, quod episcopi non seorsim, sed nonnisi cum capite uniti infallibilem sententiam in solidum pronuntient. Unum ergo est subiectum supremae potestatis et infallibilitatis in Ecclesia. – Alii e contrario duplex ponunt infallibile subiectum, non quidem adaequate, sed inadaequate distinctum. Ex una parte enim stat Pontifex solus, ex altera Pontifex simul cum episcopatu. Differunt ergo, sicut caput solum spectatum differt a toto corpore coniuncto cum capite (1).

 

Controversia, quae magis de modo loquendi quam de re ipsa agitur, sic dirimi seu componi posse videtur.

 

α) Pontifex et episcopatus universalis non sunt simpliciter unum, sed duo subiecta. Cum ergo tum Pontifex tum episcopatus infallibilitatis praerogativa insigniantur, consequenter non unum, sed duplex subiectum infallibile constituunt.

 

β) Non tamen sunt duo subiecta infallibilitatis adaequata ac independentia; cum episcopatus nonnisi cum Papa et sub Papa infallibilis sit. Et revera definitiones dogmaticae conciliorum peremptoriae proindeque infallibiles non sunt, nisi a R. Pontifice confirmentur.

 

γ) Hoc tamen non impedit, quominus etiam episcopatus infallibilis sit et dicatur. Consensus quippe cum Papa non est medium, sed conditio infallibilitatis episcopalis. Cum enim Pontifex definitiones conciliorum confirmat, eas non facit infallibiles; utique vero ex Pontificis confirmatione infallibiliter apparet, definitiones concilii factas esse sub assistentia Spiritus sancti, quod sine tali confirmatione non constaret infallibiliter. Profecto, infallibilitas Pontificis non debet ita concipi, quasi ipse more prophetico infallibilem doctrinam fidelibus tradat; sed ita, ut Pontifex peremptoria sua sententia definitionibus, quae in actionibus concilii industria et studio humano, sub assistentia tamen Spiritus sancti, praeparatae fuerunt, quasi ultimum sigillum apponat. Causa efficiens ergo infallibilitatis conciliorum est assistentia Spiritus sancti; sed causa logica est confirmatio Pontificis, ex qua infallibilitas concilii dignoscitur.

 

δ) Si infallibilitas esset qualitas per se communicabilis aeque ac iurisdictio, tunc certe Pontifex eam etiam congregationibus suis ad tuendam fidem institutis communicare posset; sicut illam episcopis in concilio congregatis communicare supponitur. Sed iuxta communem sententiam Theologorum infallibilitas in congregationes derivari non potest (2). Ergo etiam episcopi eam non recipiunt a Pontifice, sed immediate a Spiritu sancto.

 

ε) Revera, quamvis infallibilitas praecipue in transeuntibus fidei definitionibus locum habeat, ea tamen vero aliquo sensu est donum permanens in tota Ecclesia tam docente, quam discente, quippe quae semper ab errore immunis praeservetur. Infallibilitas ergo non tantum solemnibus iudiciis fidei, sed etiam magisterio ordinario sensuique fidelium praesto est. Quare merito dicitur, hanc praerogativam ex iugi et immediata assistentia Spiritus sancti in toto corpore Ecclesiae conservari. Tanto magis, quia etiamsi magister infallibilis sit in docendo, nondum sequitur, discipulum quoque infallibilem esse in discendo; fieri enim potest, ut doctrinam infallibilem non rite intelligat. Unde sola infallibilitas R. Pontificis ad infallibilitatem totius Ecclesiae non sufficeret, nisi ipse Spiritus sanctus per se eam ab errore tueretur. Quapropter infallibilitas episcopatus non est mediata, sed immediata, licet dependens a R. Pontifice (3).

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio sexta. Brixinae. TYPIS ET SUMPTIBUS WEGERIANIS. 1932, pp. 662-664 (n. 434). (a)

 

Notae:

(1) Cf. Wilmers, De Christi Ecclesia (Ratisbonae 1897) pg. 438.

 

(2) Cf. Gotti, Theologia schol.-dogm. t. 1 q. 3 de locis theol. dub. 9 n. 12; Hurter n. 515.

 

(3) Palmieri (De Rom. Pont. th. 26), Billot (De Eccl. qu. 16 § 3), Straub (Zeitschr. f. kath. Theol. 1918 p. 254 sqq) aliique gravissimi auctores tenent, solum R. Pontificem habere infallibilitatem activam immediatam, episcopos vero concorditer cum Papa docentes insignitos esse vera quidem infallibilitate activa, sed mediata tantum. Rationes pro hac sententia vide lucide et concinne propositas apud Lercher, Instit. theol. dogm. I. (Oeniponte 1927) pag. 513 -518.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

2) P. Sanctus Schiffini SI, a) De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem. b) Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos. c) Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est. d) De veris membris Ecclesiae.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.

 

12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

16) Sac. Nicolaus Pauwels, An haeretici sint in Ecclesia? (Czy heretycy są w Kościele?).

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio sexta. Brixinae. TYPIS ET SUMPTIBUS WEGERIANIS. 1932.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIX, Kraków 2019

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: