Giovanni Gerolamo Albani, cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae

 

Libri de potestate Papae et Concilii

 

IOANNES HIERONYMUS CARDINALIS ALBANUS

 

––––––––

 

Recapitulatio de Papa dubio, non legitime electo et haeretico (1)

 

Nunc ut quaecunque hactenus dicta sunt in breve compendium redigamus, illud in summa colligimus, nullam prorsus esse concilii potestatem in eum, qui iure sit Pontifex. Et quamvis tria sint, in quibus prima fronte aliud videri possit, primum ubi plures de Pontificatu contendunt, alterum ubi Pontificis electio est irrita, tertium ubi fuerit haereticus Pontifex: horum tamen nihil conclusioni nostrae obsistit.

 

Nam et in eo, quod primo diximus, ubi non apparet quis sit Pontifex perinde est ac si non esset, cum non esse et non apparere paria esse iudicentur.

 

Quod autem secundo loco tractatum est, qui legitime non est electus, is neque Pontifex appellari meretur, nec Pontificia subnixus est autoritate.

 

Is denique, qui in haeresim lapsus contumaciter in prava opinione perseverat, ne inter Pontifices quidem numeratur.

 

Quae omnia evidentissimis rationibus et maximorum virorum autoritatibus, superius ita ostendimus, ut plura addere superfluum videatur.

 

–––––––––––

 

 

Co. Io. Hieronymi Albani equitis et iuris utriusque consulti, ac sereniss. Venetorum Dominii collateralis generalis, Libri de potestate Papae et Concilii novissima editio multis aucta lucubrationibus eiusdem autoris. Cum amplissimo repertorio. Venetiis. Apud Cominum de Tridino Montisferrati. MDLXI (1561), Prima pars, n. 214, p. 83. (2)

 

Notae:

(1) Titulus ab ed. Ultra montes.

 

(2) Cf. 1) Jan Hieronim kardynał Albani, Księga o władzy Papieża i Soboru. Podsumowanie wywodów o Papieżu wątpliwym, nielegalnie wybranym i heretyckim.

 

2) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.

 

12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

16) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

17) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Co. Io. Hieronymi Albani equitis et iuris utriusque consulti, ac sereniss. Venetorum Dominii collateralis generalis, Libri de potestate Papae et Concilii novissima editio multis aucta lucubrationibus eiusdem autoris. Cum amplissimo repertorio. Venetiis. Apud Cominum de Tridino Montisferrati. MDLXI (1561)

 

Co. Io. Hieronymi Albani equitis et iuris utriusque consulti, ac sereniss. Venetorum Dominii collateralis generalis, Libri de potestate Papae et Concilii novissima editio multis aucta lucubrationibus eiusdem autoris. Cum amplissimo repertorio. Venetiis. Apud Cominum de Tridino Montisferrati. MDLXI (1561), p. 83.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: