S. Bernardus Claraevallensis

 

OPERA OMNIA

 

S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS

 

––––––––

 

EPISTOLA XVIII (1)

 

AD PETRUM DIACONUM CARDINALEM

 

Opinionem sanctitatis a se amoliri nititur, et promittit se quos scripserat libellos communicaturum

 

1. Cum totum me dedero vobis, parum est, ut digne mihi videar recompensasse vel dimidium benevolentiae, quam erga nostram humilitatem habere vos aiunt. Gaudeo quidem de gratia: sed temperat, fateor, pro tanto favore laetitiam, quod eumdem mihi favorem non opus, sed opinio acquisierit. Pudet nimirum granditer exsultare, cum sentio in me venerari vel diligi, non quidem quod sum, sed quod putor. Neque enim ego tunc diligor, quando sic diligor: sed nescio quid in me pro me, quod non sum ego (2). Imo ut verius loquar, non nescio: nam certissime scio quod nihil. Nihil enim procul dubio est, quidquid putatur et non est. Porro cum amatur quod non est sed esse putatur, non amor vel amans nihil est, sed quod amatur. Mirandum, sed magis dolendum quam mirandum, quod id quod nihil est, amari potest. Hinc plane sentimus unde, quo venimus; quid perdidimus, quid invenimus. Adhaerendo ei qui semper et beate est, semper et nos esse, et beate esse poteramus. Adhaerendo autem dixerim, non solum per cognitionem, sed per amorem. Nam quidam ex filiis Adam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis. Merito proinde obscuratum est insipiens cor eorum: quia cum veritatem cognoscerent et contemnerent, jure receperunt in poenam ut nec cognoscerent. Heu! sic adhaerendo veritati per cognitionem, sed ab illa defluendo per amorem, amando pro illa scilicet vanitatem, homo vanitati similis factus est. Et quid vanius quam diligere vanitatem; et quid iniquius, quam contemnere veritatem? Quid vero justius quam contemptoribus subtrahi et ipsam cognitionem? quid, inquam, justius, quam ut jam de ejus cognitione gloriari non possit, qui cognitam non glorificavit? Itaque appetitus vanitatis est contemptus veritatis; contemptus veritatis, causa nostrae caecitatis. Et quia non probaverunt, inquit, Deum habere in notitiam, tradidit illos in reprobum sensum (Rom. I, 21, 28).

 

2. Ex hac ergo caecitate descendit, quod plerumque pro eo quod est, amamus vel approbamus quod non est: quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur ab eo qui summe est. Et quid est homo, o Deus, nisi quod innotuisti ei? Itaque si notitia Dei causa est ut homo aliquid sit, ignorantia facit ut nihil sit. Sed qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, miseratus quodammodo redactos in nihil; manna illud absconditum (de quo Apostolus, Et vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3)), quia necdum possumus contemplari per speciem, vel plene amplecti per amorem, dedit interim nobis et sapere per fidem, et quaerere per desiderium: per quae utique duo ad esse de non esse secundo reducti, fieri incipiamus initium aliquod creaturae ejus, transituri quandoque in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quod procul dubio erit, cum justitia convertetur in judicium, hoc est, fides in intellectum, justitia videlicet quae ex fide est, in judicium plenae cognitionis, et item desiderium peregrinationis in plenitudinem commutabitur dilectionis. Si enim adhuc absentes initiat fides, et desiderium, praesentes profecto consummat intellectus et amor. Sicut autem fides ducit ad plenam cognitionem, sic desiderium ad perfectam dilectionem. Et sicut dicitur: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX): sic dici aeque non absurde potest, Si non desideraveritis, non perfecte amabitis. Intellectus igitur est fructus fidei, perfecta charitas desiderii. Interim justus ex fide vivit (Habac. II, 4); nam beatus ex intellectu. Interim justus desiderat ad Deum sicut cervus ad fontes aquarum: nam beatus haurit jam in gaudio de fontibus Salvatoris, hoc est, delectatur in plenitudine charitatis.

 

Iesus Christus Salvator mundi

 

3. His igitur fortassis quasi duobus animae brachiis, intellectu videlicet et amore, id est cognitione et dilectione veritatis, amplectitur et comprehenditur cum omnibus sanctis longitudo, latitudo, sublimitas et profundum, hoc est aeternitas, charitas, virtus et sapientia. Et haec omnia Christus. Aeternitas est, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Charitas est, quia Deus est: Deus enim charitas est (I Joan. IV, 16). Est et Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Sed quando haec erunt? quando videbimus eum sicuti est? Quando amabimus eum prout est? Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non volens (Rom. VIII, 19, 20). De qua universali vanitate inest nobis et velle laudari, cum simus vituperabiles; et nolle laudare quos scimus esse laudabiles. Sed et hoc vanum est, quod nostra plerumque ignorantia et tacetur quod est, et praedicatur quod non est. Quid ad ista dicemus, nisi quia vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum? (Psal. LXI, 10). Laudamus [al. laudamur] mendaciter, delectamur inaniter; ut et vani sint qui laudantur, et mendaces qui laudant. Alii adulantur, et ficti sunt; alii laudant quod putant, et falsi sunt; alii utrorumque praeconiis gloriantur, et vani sunt. Solus sapiens qui cum Apostolo dicit: Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6).

 

4. Haec interim vobis nimis festine, et ob hoc minus festive exaravi potius quam dictavi, ac fortassis loquacius quam debui, sed omnino veracius non potui, prout sapui. Sed ut inde sumat epistola finem, unde sumpsit exordium, nolo vos de me incertae famae nimis credulum esse: quae, ut optime nostis, saepe in sua solet utrobique falli sententia; et de laude videlicet, et de vituperatione. Probate, si placet, et aetismate, quatenus amor vel favor vester et justus, et eo sit amplius amico gratus, quo pro meritis moderatus: ut cum laus de gravitate judicii, non mendacio processerit vulgi, et si minus honoris, minus quoque conferat et oneris. Est certe quod me magis, quantuluscumque sum, facit esse vestrum: quod videlicet in rebus Dei strenue sincereque, ut aiunt, pro vestra vice versamini. Hoc ut semper de vobis vere dicatur, semper in vobis vere inveniatur.

 

5. Librum quem quaesistis ad transcribendum, habetis. Opuscula nostra quae requiritis, et pauca sunt, et nihil est in eis omnino quod vestro studio dignum putem. Tamen quia melius judico mihi, nostrum culpari ingeniolum, quam voluntatem; et periclitari apud vos potius imperitiam, quam obedientiam: quae horum, et quo vobis placet ut mittam, scripto nobis per praesentem nuntium significate; ut quae modo penes me non sunt, ab his qui habent ea requiram, et dirigam quocunque mandaveritis. Et ut sciatis quid petatis, scio me scripsisse libellum, qui inscribitur, De humilitate; et quatuor homilias in Laudibus Virginis Matris (nam hunc habet titulum), super illum videlicet locum Evangelii apud Lucam, ubi dicitur, Missus est angelus Gabriel (Luc. I, 26); necnon et Apologiam ad quemdam amicum nostrum (3), ubi aliqua disserui de Cluniacensibus, et nostris, id est Cisterciensibus, observantiis. Sed et paucas ad diversos epistolas dictavi. Aliqui fratres ex his qui me coram audiere loquentem, suo stilo exceperunt, et penes se retinent. Utinam, quod minime spero, nostra vobis in aliquo possit esse officiosa rusticitas.

 

–––––––––––

 

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III: Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CLXXXII. S. Bernardus abbas Clarae-Vallensis. – S. Bernardi abbatis primi Clarae-Vallensis Opera omnia sex tomis in quintuplici volumine comprehensa. Post Horstium denuo recognita, aucta et in meliorem digesta ordinem, necnon novis praefationibus, admonitionibus, notis et observationibus indicibusque copiosissimis locupletata. Tertiis curis D. Joannis Mabillon presbyteri et monachi Benedictini e congregatione S. Mauri. Editio nova. Accessere appendices amplissimae vitam Sancti Doctoris et ejus aetatem illustrantes. Volumen primum. S. Bernardi Operum duos priores tomos complectens. Parisiis 1879, col. 120-122. (a)

 

Notae:

(1) Scripta circa annum 1127.

 

(2) Ita fere Augustinus in epistola 143, n. 3.

 

(3) Guillelmum scilicet S. Theoderici abbatem, quae Apologia legitur hic in tomo II.

 

(a) Cf. 1) S. Bernardus Claraevallensis, a) List 18, do Diakona Kardynała Piotra, z roku 1127. b) Epistola CLXXXIX, ad Dominum Papam Innocentium, contra Petrum Abelardum. (List 189, do Papieża Innocentego II, z roku 1140).

 

2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) Thomas a Kempis, De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, a) De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. b) Opera dogmatica. c) De Mariae gloriis.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

16) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.

 

17) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium scholis accomodatum.

 

18) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

19) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III: Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CLXXXII. S. Bernardus abbas Clarae-Vallensis. Parisiis 1879.

 

S. Bernardi abbatis primi Clarae-Vallensis Opera omnia sex tomis in quintuplici volumine comprehensa. Post Horstium denuo recognita, aucta et in meliorem digesta ordinem, necnon novis praefationibus, admonitionibus, notis et observationibus indicibusque copiosissimis locupletata. Tertiis curis D. Joannis Mabillon presbyteri et monachi Benedictini e congregatione S. Mauri. Editio nova. Accessere appendices amplissimae vitam Sancti Doctoris et ejus aetatem illustrantes. Volumen primum. S. Bernardi Operum duos priores tomos complectens. Parisiis 1879.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIII, Kraków 2023

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: