S. Bernardus Claraevallensis

 

OPERA OMNIA

 

S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS

 

––––––––

 

Innocentius II, Papa. Mosaica in Basilica Santa Maria in Trastevere.

 

EPISTOLA CLXXXIX (1)

 

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, CONTRA PETRUM ABELARDUM

 

Animi dolorem indicat ob errores Abaelardi post schisma statim exsurgentes, quibus Pontificem occurrere monet

 

Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.

 

1. Necesse est ut veniant scandala: necesse est, sed non suave. Et ideo dicit propheta: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7) et Apostolus cupit dissolvi, et cum Christo quiescere. Et alius quidam sanctorum, Sufficit mihi Domine, ait, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX, 4). Est et mihi nunc aliquid commune cum sanctis, in voluntate duntaxat, non in merito. Nam vellem et ipse modo de medio fieri, victus, fateor, a pusillanimitate spiritus et tempestate: vereor autem, ne non sicut pariter affectus, ita pariter et paratus inveniar. Taedet vivere, et an mori expediat, nescio; et ideo forte etiam in votis distem a sanctis, quod ipsi provocentur desiderio meliorum, cum ego scandalis et aerumnis compellar exire. Denique ait, Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Ergo et in sancto appetitus, et in me praevalet sensus: sed in hac miserrima vita nec ille habere quod appetit bonum; nec ego quod molestum patior, non habere valemus. Et ob hoc exire quidem ambo pari cupimus voluntate, sed non pari intentione.

 

2. Stulte mihi dudum requiem promittebam si quidem Leonina rabies quievisset (2), et pax Ecclesiae redderetur. Nam ecce illa quievit, sed non ego. Nesciebam me esse in valle lacrymarum, aut oblitus fueram habitare me in terra oblivionis. Non attendebam terram, in qua habito, spinas et tribulos germinare mihi; succisis succedere novas, et rursum illis alias sine fine, sine intermissione succrescere. Audieram hoc: sed melius, ut nunc experior, ipsa vexatio dat intellectum auditui. Innovatus est dolor, non exterminatus; lacrymae inundaverunt, quia invaluerunt mala; et expertis pruinam, irruit super eos nix. Ante faciem frigoris hujus quis sustinebit! Hoc frigore refrigescit charitas, ut abundet iniquitas. Leonem evasimus, sed incidimus in draconem (3), qui non minus forsan noceat sedens in insidiis, quam ille rugiens de excelso. Quanquam non jam in insidiis; cujus virulenta folia utinam adhuc laterent in scriniis, et non in triviis legerentur. Volant libri: et qui oderant lucem, quoniam mali sunt, impegerunt in lucem, putantes lucem tenebras. Urbibus et castellis ingeruntur pro luce tenebrae; pro melle, vel potius in melle venenum passim omnibus propinatur. Transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Novum cuditur populis et gentibus Evangelium, nova proponitur fides, fundamentum aliud ponitur praeter id quod positum est. De virtutibus et vitiis non moraliter, de Sacramentis Ecclesiae non fideliter, de arcano sanctae Trinitatis non simpliciter nec sobrie disputatur: sed cuncta nobis in perversum, cuncta praeter solitum, et praeterquam accepimus, ministrantur.

 

3. Procedit Golias procero corpore, nobili illo suo bellico apparatu circummunitus antecedente quoque ipsum ejus armigero Arnaldo de Brixia. Squama squamae conjungitur, et nec spiraculum incedit per eas. Siquidem sibilavit apis quae erat in Francia, api de Italia (4): et venerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. In victu autem et habitu habentes formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes, eo decipiunt plures, quo transfigurant se in angelos lucis, cum sint Satanae. Stans ergo Golias una cum armigero suo inter utrasque acies, clamat adversus phalangas Israel, exprobratque agminibus sanctorum, eo nimirum audacius, quo sentit David non adesse. Denique in suggilationem doctorum Ecclesiae, magnis effert laudibus philosophos; ad inventiones illorum et suas novitates catholicorum Patrum doctrinae et fidei praefert: et cum omnes fugiant a facie ejus, me omnium minimum expetit ad singulare certamen.

 

S. Bernardus Claraevallensis et Petrus Abelardus

 

4. Denique scripsit mihi, sollicitante quidem ipso, archiepiscopus Senonensis, diem statuens congressionis, quo ille in praesentia ejus et coepiscoporum suorum deberet, si posset, statuere prava dogmata sua, contra quae ego ausus mutire fuissem. Abnui, tum quia puer sum, et ille vir bellator ab adolescentia: tum quia judicarem indignum, rationem fidei humanis committi ratiunculis agitandam, quam tam certa ac stabili veritate constat esse subnixam. Dicebam sufficere scripta ejus ad accusandum eum; nec mea referre, sed episcoporum, quorum esset ministerii de dogmatibus judicare. Ille nihilo minus, imo eo amplius levavit vocem, vocavit multos, congregavit complices. Quae de me ad discipulos suos scripserit, dicere non curo. Disseminavit ubique, se mihi die statuto apud Senonas responsurum. Exiit sermo ad omnes, et non potuit me latere. Dissimulavi primum: nec enim satis rumore populari movebar. Cedens tamen (licet vix, ita ut flerem) consilio amicorum, qui videntes quomodo se quasi ad spectaculum omnes pararent, timebant ne de nostra absentia et scandalum populo, et cornua crescerent adversario; et quia error magis confirmaretur, cum non esset qui responderet aut contradiceret, occurri ad locum et diem, imparatus quidem et immunitus, nisi quod illud mente volvebam, Nolite praemeditari, qualiter respondeatis: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X, 19): et illud, Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6). Convenerunt autem praeter episcopos et abbates plurimi viri religiosi, et de civitatibus magistri scholarum, et clerici litterati multi, et Rex praesens erat. Itaque in praesentia omnium, adversario stante ex adverso, producta sunt quaedam capitula de libris ejus excerpta. Quae cum coepissent legi, nolens audire exivit, appellans ab electis judicibus, quod non putamus licere. Porro capitula judicio omnium examinata, inventa sunt fidei adversantia, contraria veritati. Haec pro me, ne levitate, aut certe temeritate usus in tanto negotio putarer.

 

5. Verum tu, o successor Petri, judicabis, an debeat habere refugium sedem Petri, qui Petri fidem impugnat. Tu, inquam, amice sponsi, providebis, quomodo liberes sponsam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Sed ut paulo audacius loquar cum domino meo, attende etiam tibi ipsi, amantissime Pater, et gratiae Dei quae in te est. Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, ipse te constituit super gentes et regna? Ad quid, nisi ut evellas, et destruas, et aedifices et plantes? Qui ergo tulit te de domo patris tui, et unxit te unctione misericordiae suae, attende, quaeso, ex tunc et deinceps, quanta fecit animae tuae; quanta per te Ecclesiae suae, quanta in agro dominico, coelo et terra testibus, tam potenter quam salubriter evulsa sunt et destructa; quanta rursum bene aedificata, plantata, propagata. Suscitavit Deus furorem schismaticorum in tuo tempore, ut tuo opere contererentur. Vidi stultum firma radice, et statim maledictum est pulchritudini ejus. Vidi, inquam, vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. Oportet autem, ait, haereses et schismata esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant (I Cor. XI, 19). Et in schismate quidem jam, ut dictum est, Dominus probavit te, et cognovit te. Sed ne quid desit coronae tuae, en haereses surrexerunt. Itaque ad consummationem virtutum, et ne quid minus fecisse inveniamini a magnis episcopis antecessoribus vestris, capite nobis, Pater amantissime, vulpes quae demoliuntur vineam Domini, donec parvulae sunt: ne, si crescant et multiplicentur, quidquid talium per vos non fuerit exterminatum, a posteris desperetur. Quanquam non jam parvulae nec pauculae, sed certe grandiusculae et multae sint, nec nisi in manu forti vel a vobis exterminabuntur. Jacinctus multa mala ostendit nobis: nec enim quae voluit, fecit, vel potuit. Sed visus est mihi patienter ferendus de me, qui nec personae vestrae, nec curiae in curia illa pepercit: quod melius Nicolaus iste meus, imo et vester, viva referet voce (5).

 

–––––––––––

 

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III: Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CLXXXII. S. Bernardus abbas Clarae-Vallensis. – S. Bernardi abbatis primi Clarae-Vallensis Opera omnia sex tomis in quintuplici volumine comprehensa. Post Horstium denuo recognita, aucta et in meliorem digesta ordinem, necnon novis praefationibus, admonitionibus, notis et observationibus indicibusque copiosissimis locupletata. Tertiis curis D. Joannis Mabillon presbyteri et monachi Benedictini e congregatione S. Mauri. Editio nova. Accessere appendices amplissimae vitam Sancti Doctoris et ejus aetatem illustrantes. Volumen primum. S. Bernardi Operum duos priores tomos complectens. Parisiis 1879, col. 351-357. (a)

 

Notae:

(1) Scripta anno Christi 1140.

 

(2) Id est schisma Petri Leonis.

 

(3) Petrum Abaelardum.

 

(4) Ita genuina lectio, quae alludit ad versum decimum octavum capitis septimi Isaiae, Sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti et api, quae est in terra Assur. Apis de Francia Abaelardus; apis de Italia Arnaldus de Brixia, urbe Italiae, de quo vide notas in epistolam 195.

 

(5) Eadem verba leguntur in fine epistolae nunc 338, ad Haimericum. Quis sit iste Jacinctus seu Hyacintus, incertum. An is qui postea creatus cardinalis a Lucio II, cognomento Bobo, tituli Sanctae Mariae in Cosmedin. De eo mentio facta videtur in epistola 508, apud Chesnium tomo II. Nicolaus erat Clarae-Vallensis monachus, postea S. Bernardi notarius, de quo ad epistolam 298.

 

(a) Cf. 1) S. Bernardus Claraevallensis, a) List 189, do Papieża Innocentego II, z roku 1140. b) Epistola XVIII, ad Petrum Diaconum Cardinalem. (List 18, do Diakona Kardynała Piotra, z roku 1127).

 

2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) Thomas a Kempis, De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, a) De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. b) Opera dogmatica. c) De Mariae gloriis.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

16) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.

 

17) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium scholis accomodatum.

 

18) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

19) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Patrologiae cursus completus, Series Latina, in qua prodeunt Patres, doctores scriptoresque Ecclesiae Latinae, a Tertulliano ad Innocentium III: Accurante J.-P. Migne. Patrologiae Latinae Tomus CLXXXII. S. Bernardus abbas Clarae-Vallensis. Parisiis 1879.

 

S. Bernardi abbatis primi Clarae-Vallensis Opera omnia sex tomis in quintuplici volumine comprehensa. Post Horstium denuo recognita, aucta et in meliorem digesta ordinem, necnon novis praefationibus, admonitionibus, notis et observationibus indicibusque copiosissimis locupletata. Tertiis curis D. Joannis Mabillon presbyteri et monachi Benedictini e congregatione S. Mauri. Editio nova. Accessere appendices amplissimae vitam Sancti Doctoris et ejus aetatem illustrantes. Volumen primum. S. Bernardi Operum duos priores tomos complectens. Parisiis 1879.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIII, Kraków 2023

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: