DIONYSIUS CARTUSIANUS
DOCTOR ECSTATICUS
––––––––––
COMMENTARIA
IN PRIMAM QUINQUAGENAM
PSALTERII
––––––––
ARTICULUS XCIII
DECLARANDI jam psalmi iste est titulus: Psalmus David, quum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. Hic autem titulus planus est scientibus historiam secundi libri Regum: in qua narratur quemadmodum David cum uxore Uriae adulterium fecit (1); et postea, scilicet post mortem Uriae, quando David duxit eam in conjugem, tunc Nathan venit ad David, et eum de tanto piaculo arguit. Advertensque David crimen commissum, vehementissime doluit, atque ex cordiali poenitentia hunc psalmum conscripsit: in quo (in persona propria, seu cujuslibet intime poenitentis) affectuosissime loquitur, humillime orat, ardentissima verba effundit. Tanta enim est virtus et dignitas psalmi istius, ut ab ejus praeconio lingua deficiat.
AIT ergo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. O verbum salubre, o consilium unicum, o singulare refugium! Quum ignoret peccator quid agere, quid incipere, quo se vertere debeat, hoc unicum ei manet solatium, tutum refugium, prudentissimumque consilium, ut dicat: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quum propriorum scelerum mole opprimitur, quum ingratitudinis suae excessu terretur, dum peccatorum suorum multitudine ac magnitudine contabescit, hoc solum restat, ut dicat: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Ideo enim scriptum est: Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te (2).
Denique duo praecipue pensanda sunt poenitenti, imo cuilibet viatori oranti, videlicet propria miseria et divina misericordia: quatenus ex consideratione suae miseriae ad orationem festinet, se ipsum humiliet et accuset; ex consideratione autem misericordiae Dei respiret, spem veniae sumat, Deumque cum incessabili fiducia invocet. Si enim peccator vitiorum suorum enormitatem perpendens, divinam justitiam solummodo penset, desperare poterit potius quam orare: quemadmodum accidit Cain, qui dixit, Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (3); ac Judae proditori, qui quum dixisset, Peccavi tradens sanguinem innocentem, abiens, laqueo se suspendit, et crepuit medius (4). Nihilo minus considerare debet peccator divinam justitiam, ut sciat se puniendum, ac timeat; divinam quoque potentiam, ut sciat se non posse evadere aut resistere; atque divinam sapientiam, ut sciat se non posse latere. Sed quoniam horum consideratione aliud nihil incutit reae conscientiae, nisi horrorem ac moerorem, restat ut ad solam Dei misericordiam se convertat, et ex ejus contemplatione consolationem fiduciamque concipiat. Unde beatus Job considerans omnipotentiam, sapientiam atque justitiam Judicis sui, ad solam misericordiam se transferens, ait: Non justificabitur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor. Et si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea (5).
Peccator itaque in conspectu summi Judicis omnia inspicientis, se ipsum constituens, et peccatorum suorum enormitatem exhorrens, perpendens quoque se divinae justitiae rigorem tolerare non posse, nec divinae sapientiae oculum aliquid posse latere, neque divinae potentiae se posse resistere, ad solam misericordissimi Creatoris pietatem confugiens, dicat: Miserere mei, Deus: id est, quoniam ego miser, tuque misericors, ideo miserere mei, compatiendo, non indignando; ignoscendo, non ulciscendo; succurrendo, non relinquendo. Noli in me ostendere virtutem tuae justitiae, ne sim vas contumeliae seu irae in interitum (6), sed abyssum tuae clementiae, ut sim vas misericordiae in salutem. Non intres in judicium cum servo tuo (7), neque secundum peccata mea restituas mihi (8); sed quoniam ego multum miser sum (peccata enim miserum faciunt peccatorem), et tu multum misericors, ideo, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: quae quum sit immensa, omnem miseriam meam in infinitum excedit. Sicut igitur magnitudo maris guttam aquae quasi nihil absorbet; sic misericordiae tuae immensitas, o Domine, omnem miseriam meam consumat et aeternaliter deleat.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Deus naturaliter misericors est, et proprium est sibi, misereri ac parcere. Propter quod scriptum est, Quia solus pius est (9). Miseratio autem Dei active significata, est ipsa misericordia Dei, secundum quod actualiter miseretur. Et quamvis misericordia Dei et miseratio ejus in ipso Deo sit una ac simplex, dicuntur tamen misericordiae Dei multae, et miserationes ejus quamplurimae, propter diversitatem seu multitudinem suorum effectuum. Miseratio vero Dei passive accepta, est misericordiae suae effectus. Est igitur sensus: Secundum multitudinem miserationum tuarum, id est, secundum quod tu multis modis variisque auxiliis misereri potes: secundum hoc, dele iniquitatem meam, quoniam infinitis modis et indeficientibus auxiliis succurrere vales: et hanc, precor, multitudinem miserationum tuarum ostende in me. Vel sic: Secundum multitudinem miserationum tuarum, id est, secundum quod prioribus sanctis et peccatoribus conversis multipliciter misertus es: secundum hoc, postulo ut mihi misericordiam multiformem impendas, et iniquitatem omissionis et commissionis ab anima mea deleas. Non oro, o Domine, ut secundum multitudinem meritorum meorum mecum agas, sed secundum multitudinem miserationum tuarum iniquitatem meam amoveas. Et hoc est quod Daniel postulat: Per temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam. Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi, Domine; placare, Domine; ne moreris (10). Porro nunquam mortale peccatum deletur, nisi gratia infundatur. Per hoc ergo quod orat iniquitatem suam deleri, implicite postulat gratiam sibi infundi.
Amplius lava me ab iniquitate mea, id est, per infusionem gratiae tuae purga animam meam a macula quam peccando incurrit, et praesta mihi compunctionem internam ac fontem lacrimarum, quibus ab immunditiis vitiorum laver, quemadmodum praecipitur mihi: Lava a malitia cor tuum (11). Et a peccato meo munda me, dimittendo poenam et culpam, ornandoque mentem claritate gratiarum et virtutum. Peccata namque animam meam deturpant ac maculant, atque diabolo similem faciunt, et sanctae Trinitati difformem, omneque bonum gratiae tuae ab ea impediunt: sicut Jeremias propheta ait, Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis (12); et Isaias, Iniquitates vestrae diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis (13). Unde in libro Job legitur: Numquid grande est ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent (14). Quoniam ergo, o Domine, Isaia teste, hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum (15); oro, lava me ab iniquitate mea, quatenus impleatur in me quod scriptum est de te: Non immittet Dominus ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est; revertetur, et miserebitur nostri. Deponet omnes iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra (16). Imple quoque in me quod quaerentibus te per Isaiam promisisti: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (17).
Ideo autem peto a peccato mundari, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Non illam abscondo, nec me ipsum excuso, nec daemoni, nec alteri illam imputo, sed peccatum meum confiteor. Quoniam ergo initium bonorum, est confessio malorum seu recognitio peccatorum, ignosce mihi, et spiritualem vitam in me ordire ac renova. Tu ergo, si misericordiam consequi cupis, peccatum tuum agnosce, nec in oculo fratris tui festucam inspicias, sed trabem quae in oculo tuo est adspice (18), dicque quod scriptum est: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi (19). Hinc apud Jeremiam Dominus ait excusanti se ipsum: Ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi (20). Si autem vis scire quid sit vere iniquitatem propriam recognoscere, audi Manassen orantem, et dicentem: Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitatem meam agnosco. Peto rogans te, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis (21). Et peccatum meum contra me est semper, id est, semper displicet mihi, et detestor illud. Alia littera habet, Coram me est semper, et redit in idem. Nam sensus est: Semper objicio illud considerationi meae, et inspicio illud, quatenus ipsum deplangam.
Tibi soli peccavi: quia omne peccatum est contra legem tuam aliquo modo; nec peccatum in proximum vel se ipsum habet rationem peccati, nisi in quantum originaliter contrariatur aut dissonat ordini tuae sapientiae atque justitiae, quoniam tu es mensura, causa, et fons universae sanctitatis. Et malum coram te feci, id est, te praesente, et omnia inspiciente, non sum veritus facere malum: et in hoc aggravatur iniquitas mea, quoniam tuam praesentiam tam parum curavi. Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris. Secundum expositores communiter, subintelligitur aliquid hoc loco, videlicet, Remitte mihi, seu Miserere mihi. Ut sit sensus: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, et peto ut mihi remittas ac miserearis, ut justificeris, id est, justus ac verax inveniaris, in sermonibus tuis, quibus per os sanctorum Prophetarum poenitentibus veniam promisisti, sicut est illud: Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis (22). Et vincas, id est, in justitia ceteros excedas ac superes, quum judicaris, id est, dum aliis judicium tuum innotescit, ac per hoc judicant te bene et recte fecisse, sicque judicium tuum justificant.
Sed melius arbitror ut nihil subintelligatur: imo si bene pensemus, nihil subintelligendum videbitur. Debemus enim sequi expositionem Apostoli. Apostolus vero introducit atque allegat ad Romanos haec verba hoc modo: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris (23). Patet ergo, quod secundum intentionem Apostoli, sanctus David ad hunc sensum praedicta verba induxit, quod Deus ex nostra iniquitate justificatur, et vincit quum judicatur. Et hoc ex sequentibus verbis Apostoli clarius liquet: subdit enim, Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? (24) Sciendum tamen, quod Deum ex nostro peccato justificari, et glorificari, et vincere quum judicatur, intelligi potest dupliciter. Primo, causaliter et directe: et ita verum non est. Secundo, occasionaliter et indirecte seu consecutive: et ita verum est, sicut inducit Apostolus. Et iste est sensus litteralior, quamvis prima expositio stare possit. Est itaque sensus: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut ex hoc occasionaliter et consecutive, justificeris in sermonibus tuis, quibus dixisti per Prophetas, nullum hominem esse sine peccato, sed omnem hominem esse mendacem (25) verbo aut opere, seu aliquo vitio: quia ut in libro Job scriptum est, Nemo mundus a sorde (26). Vel, In sermonibus tuis, quibus peccatorem damnas et punis, justum vero salvas atque glorificas. Malum namque meum a te bene ordinatum, id est juste punitum seu pie indultum, cedit ad gloriam tuam: quemadmodum in Enchiridio Augustinus fatetur; imo in omnibus reprobis relucet, et commendatur justitia tua atque potentia.
Denique, ut plenius loquar, verba praedicta quadrupliciter exponi possunt. Jam enim duobus modis exposita sunt. Tertio autem exponuntur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, id est, quatenus consecutive seu concomitanter justus appareas in verbis quibus promisisti te incarnandum ex semine meo. Dum enim ego tam dire peccavi, et tu nihilo minus imples quod promisisti, patet quod non propter merita mea, sed propter tuam justitiam qua promissa adimples, humanam naturam ex stirpe mea assumas, et vincas alios in aequitate, quum judicaris a populo non te debere promissa implere propter enormitatem peccatorum meorum. – Quarto exponitur sic: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut justificeris, id est, quatenus tu solus verus comproberis in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris sic vel sic debuisse fecisse; vel, quum a Pilato atque Judaeis judicaris ad mortem (27), qui sine dolo et culpa exsistis, et propter mea delicta omnia pateris: sicque per modum sequelae ex meo peccato justificaris.
Deinde Propheta fragilitatem ac pronitatem mortalis naturae ad culpam commemorat, quatenus per hoc Deum ad pietatem ac veniam provocet et inclinet, secundum quod Noe in Genesi ipse Deus spopondit: Nequaquam, inquiens, ultra maledicam terrae propter homines; sensus enim et cogitatio cordis humani, proni sunt ad malum ab adolescentia sua (28). Ait ergo David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: tanquam dicat, Bene misereri te decet mihi fragili peccatori, quia ecce in vitiis conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quoniam ergo fomes peccati mihi innatus est, mirum non est quod in peccatum prolapsus sum.
Sed quomodo potest homo in iniquitatibus concipi, quum subjectum peccati et virtutis non sit nisi in anima seu intellectuali essentia, qua corpori humano non statim in conceptione infunditur? Iterum quaeritur, quomodo in iniquitatibus concipiatur, quum non concipiatur nisi in originali peccato, quod non est nisi unum peccatum, sicut originalis justitia non erat nisi una virtus. Et respondendum, quod originale peccatum cum semine transfunditur; non est tamen in semine ut in subjecto, sed ut in radice: et ergo anima mox quum semini sic infecto infunditur, maculatur et originali peccato coinquinatur. Cujus exemplum est de semine leprosi. Leprosus enim non nisi leprosum generat, et lepra cum semine transfunditur; non est tamen in semine ut in subjecto, sed quasi in radice: anima vero infusa, statim proles contrahit lepram ex seminis infectione. Ad secundum dicendum, quod originale peccatum formaliter unum est, utpote carentia originalis justitiae debitae inesse; materialiter vero est multa, propter quatuor animae vulnera ex originali peccato secuta, quae sunt, ignorantia, malitia, infirmitas et concupiscentia: sicut superius dictum est.
Tertio quaeri potest, quomodo parentes originale peccatum transfundant, quum tamen in Baptismo dimissum sit peccatum originale merito passionis dominicae. Et respondendum, quod licet dimissum sit quantum ad reatum poenae seu maculam, non tamen fomes seu inclinatio omnino exstinguitur, quamvis debilitetur. Sed tunc fortius investigatur, quomodo peccatum istud transfundi in omnibus possit, quum tamen ipse concubitus maritalis omni possit peccato carere, imo et virtuosus ac meritorius esse, in quantum est actus justitiae, qui ab Apostolo praecipitur, dicente, Uxori vir debitum reddat, et uxor viro (29) (nullum autem peccatum, seu peccato inseparabiliter annexum, precipitur); item in quantum est actus religionis; tertio, in quantum est actus sacramenti. Et respondendum, quod parentes peccatum originale non transfundunt secundum quod particulares et proximae causae generationis exsistunt, vel quia in ipso concubitu semper seu inevitabiliter peccent, sed in quantum ex corrupta radice prodierunt. Per hoc quippe proles originale peccatum incurrit, unde ad originalem justitiam aliquo modo tenetur: non autem ad eam tenetur in quantum a primis parentibus nascitur, sed secundum quod a primis parentibus propagatur, tam secundum rationem seminalem, quam secundum corruptam substantiam.
Ecce enim veritatem dilexisti. Quasi dicat: Quia tu veritatem diligis, ego propriam culpam sine excusatione confiteor; et quia ago quod complacet tibi, decet te mihi propitium fieri. Unde ait Salvator: Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (30). Deus autem veritatem potissimum diligit: nam similitudo est causa amoris. Quoniam ergo Deus naturaliter verus est, et essentialiter veritas increata, constat quod veritatem naturaliter diligit. Incerta, id est futura contingentia: de quibus proprie est prophetia, et quae praevidere Deo proprium est, juxta illud Isaiae: Quae ventura sunt annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos (31); et occulta sapientiae tuae, id est profunda et alta mysteria de Divinitate ac summa Trinitate, Christique incarnatione, passione, resurrectione et ascensione, manifestasti mihi, per illuminationem Spiritus Sancti, clarius, purius et copiosius quam ceteris vatibus: quia non per symbolicam illuminationem seu per sensibiles formas, sed per anagogicam irradiationem, id est per intelligibilem atque internam illuminationem sine sensibilium repraesentatione formarum, accepi a Spiritu Sancto quaecumque in hoc libro conscripsi.
Adsperges me, Domine, hyssopo. In Levitico legitur, quemadmodum Dominus jusserit mundandum a lepra, adspergi hyssopo ut mundaretur (32). Dum ergo ait, Adsperges me hyssopo, designat se spiritualem incurrisse lepram, a qua petit purgari hyssopi adspersione, id est humilis poenitentiae contritione. Hyssopus namque est herba brevis, loco saxoso radicitus haerens, pulmonisque inflationem repellens ac sanans. Idcirco per eam poenitentia designatur: quae in Christo (qui petra vocatur) fundatur (33), cordisque superbiam sanat, et hominem in propriis oculis parvum et modicum efficit. Et mundabor a macula interiori. Lavabis me, lotione spirituali per gratiae infusionem, et super nivem dealbabor, id est, ampliori spiritualis munditiae ornatu atque candore splendebo, quam sit nivis albedo. Spiritualis enim puritas, corporalem puritatem omnino excedit. Et hoc est quod per Ezechielem Dominus ait: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (34). De hac adspersione, mundatione et lotione Salvator etiam ait: Tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans (35). Et alibi: Collyrio, inquit, inunge oculos tuos, ut videas (36). – Vel sic: Adsperges me hyssopo, id est fide et fructu seu merito sanguinis Christi: cujus utique fide ac fideli adspersione salvati sunt omnes veteres Sancti; et mundabor: quia per meritum sanguinis Christi ab omni culpa purgamur. Lavabis me in fonte Baptismatis: quod ad catechumenos praesertim refertur; et super nivem dealbabor: quoniam in Baptismo universa peccata donantur, juxta illud, Salvos nos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum (37).
Auditui meo, exteriori et interiori, dabis gaudium de indulgentia peccatorum, et laetitiam de restitutione gratiarum. Ad litteram Deus dedit sancto David hoc gaudium, hancque laetitiam, dum ei per Nathan prophetam atque per inspirationem internam, veniam repromisit, gratiamque rependit (38). Nos quoque gaudium et laetitiam a Deo recipimus, dum nos per sacram Scripturam consolatur, dicendo illud: Si impius egerit poenitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius (39). Et iterum: Revertimini et vivite, quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (40). Nec his dissonat quod Salvator affirmat: Non est, inquiens, voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus ex pusillis istis (41). Propter quod alibi habetur: Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (42). Denique magnam nobis ingerit laetitiam, dum se tam paratum, imo paratissimum offert ad gratiam infundendam, secundum quod ipse protestatur: Omnis qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur (43). Et iterum: Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se (44). Per instinctum quoque occultum Spiritus Sancti dat nobis Deus gaudium et laetitiam: quia (ut ait Apostolus) ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei (45). Et iterum: Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (46). Et exsultabunt ossa humiliata. Nomine partis designatum est totum, ut sit sensus: De infusione gaudii et laetitiae exsultabo ego peccator et poenitens, qui usque ad ossium humiliationem, seu corporis inclinationem, genuflexionem seu prostrationem humiliavi me ipsum. Vel: Exsultabunt ossa humiliata, id est, interior laetitia ex sua plenitudine in corpus redundabit, et ossa corporis certis indiciis interiorem jucunditatem ostendent. Sicut enim spiritus tristis exsiccat ossa (47), sic spiritus hilaris impinguat atque laetificat ossa. Vel: Exsultabunt, id est, hilariter et fortiter agent, ossa humiliata, id est virtutes animae, quae ante poenitentiam oppressae, sopitae, otiosaeque erant, sed post poenitentiam hilariter et ferventer operari coeperunt, quoniam ubi abundavit iniquitas, abundat et gratia (48).
Averte, o Domine, faciem tuam, id est considerationem tuam, a peccatis meis, et obliviscere ea, id est, per modum obliviscentis te habe in non ulciscendo et ignoscendo. Et hoc utique Deus piissimus libenter faciet, si tu ipse peccata tua adspicias, ponderes, defleas, corrigas, atque devites: alioqui faciet tibi quod de perseverantibus in peccato per Amos prophetam ait: Juravit Dominus: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (49). Unde negligenti et propria mala non deploranti, ait Apostolus: An divitias bonitatis Dei et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (50). Itaque, o Domine, Averte faciem tuam, id est justitiae tuae animadversionem, a peccatis meis, ut nec gratiam in praesenti, nec gloriam in futuro mihi propter eorum demerita abstrahas; et omnes iniquitates meas dele, dimittendo poenam et culpam, recipiendoque me ad amicitiam tuam, ac si nunquam peccassem.
Cor mundum crea in me, Deus: id est, esse spirituale et meritorium age et inchoa in me per gratiae creationem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (51). Cordis enim munditia, omnium exercitiorum nostrorum finis ultimus esse debet, secundum quod Salomon admonet: Omni custodia custodi cor tuum (52). Et si veram cordis puritatem adipisci desideras, hunc versum mente et ore sic iteres, tractes, cogites, ores et depromas, quomodo naribus tuis anhelitum attrahis. Magna namque est et ineffabilis virtus versus hujus atque sequentium. Et spiritum rectum innova, id est, Spiritum Sanctum de novo infunde, in visceribus meis, id est in intimis animae meae, dando gratiam, sapientiam, caritatem, ceterasque virtutes ac dona Spiritus Sancti. Ne projicias me propter peccata mea, a facie tua, id est a pietatis tuae adspectu et conservatione; et spiritum sanctum tuum, id est inhabitationem gratiosam et piam praesentiam Spiritus Sancti, ne auferas a me, sed in bono conserva me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, id est contemplationem jucundam de Christo, in quo omnium salus consistit. Hanc enim videtur David per culpam ad tempus perdidisse, et spiritum propheticum amisisse. Unde nec proprii peccati enormitatem advertit. Nos quoque eam peccando amittimus: quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (53). Idcirco pro ejus restitutione, augmento et conservatione indesinenter orare debemus. Et spiritu principali, id est Spiritu Sancto, confirma me, stabiliendo cor meum in gratia ejus: quia ut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor (54). Nemo enim coronatur, nisi legitime certet (55); nec salvabitur, nisi qui usque in finem perseveraverit (56): quod nulli possibile est, nisi quem Deus Spiritu Sancto confirmat.
Ecce in versibus istis beatissimus David supergloriosissimae Trinitatis fidem atque mysterium evidenter demonstrat. Nam nomine Dei, designat Patrem; nomine spiritus recti, principalis et sancti, exprimit Spiritum Sanctum; nomine autem salutaris, explicat Filium, de quo Petrus ait, Non est in alio aliquo salus (57). Similiter Isaias propheta Trinitatem divinarum personarum clare fatetur, dum per eum Dominus ait: Ego primus et ego novissimus (58). Et post pauca iste primus et novissimus subdit: Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus (59). Ibi per primum et novissimum intelligitur Christus, qui in Apocalypsi ait, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis; et rursus, Ego sum primus et novissimus et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni (60). Dum ergo Christus se missum a Domino et Spiritu ejus testatur, Trinitatis mysterium clarissime demonstratur.
Docebo iniquos vias tuas: id est, gratiam mihi a te concessam, aliis communicabo, eosque ad poenitentiam salutarem inducere meo exemplo studebo, atque praecepta divina observare eos exhortabor. Hoc ad sanctum David tanquam ad populi principem pertinebat: imo ad quoslibet aliquo modo pertinere videtur, secundum illud, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (61). Propter quod Paulus ait: Fratres, et si homo praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris (62). Unde Dionysius dicit, quod omnium divinarum perfectionum altissima est, Dei cooperatorem exsistere in reductione animarum ad primum principium. Et impii ad te convertentur, ex mea doctrina: quod valde meritorium est, quemadmodum scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (63). Et Daniel dicit: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (64). Sed quis dignus est ita illuminari divinitus, ut sit ipse ad aliorum informationem idoneus? Respondeat nobis illustrissimus Isaias qui ait: Quem docebit Dominus scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere (65), id est eos qui carnales delicias atque sensuales voluptates devitant, et solidum cibum capere possunt (66); qui in carne viventes, non secundum carnem ambulant (67), nec mundi vanitates admittunt. Hinc enim videmus multos ad alios instruendos multum paratos; sed parum aut nihil proficiunt, quoniam non ex Spiritu Sancto, sed proprio sensu loquuntur, habentque verba frigida, arida, non acuta, penetrativa et calida. Quibus singulis ait Apostolus: Confidis te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium (68), etc. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? Qui gloriaris in lege, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
Libera me de sanguinibus, id est peccatis praeteritis, praesentibus et futuris, Deus omnium, Deus salutis meae, in cujus potestate salus mea consistit, a quo tota perfectio mea procedit, et omne bonum animae meae dependet; et exsultabit, id est, cum exsultatione cantabit et dicet, lingua mea justitiam tuam, id est justa judicia tua, quibus obstinatos condemnas, poenitentibus misereris, orantes exaudis, toto corde conversis abundantiam gratiae tribuis, et peccatorem propria peccata confitentem justificas. Domine, labia mea aperies, id est, ex interiori devotione et gratia facies labia mea in actum bonae locutionis prorumpere, sic quod ex monitione Spiritus Sancti ad loquendum procedam, non quasi ex me ipso inductus. Qui enim a se ipso loquitur, gloriam propriam quaerit (69). Et os meum annuntiabit laudem tuam: quia tunc vere dignus ero laudator, si labia mea a te aperiantur, quemadmodum alibi dicis: Aperi (70) os tuum, et ego implebo illud (71).
Deinde David causam allegat, cur decuit Deum sibi ignoscere. Quoniam si voluisses sacrificium legale, dedissem utique sacrificium pro satisfactione mei excessus; sed holocaustis legalibus et figurativis non delectaberis. Sacrificia enim veteris legis nec continebant gratiam, neque per se accepta erant, sed ex devotione offerentis dumtaxat. Idcirco per ea nullus Deum placare potuit, nisi qui ante oblationem vel saltem in ea gratiam habuit. Unde ait scriptura Geneseos: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus (72). Primo enim respexit ad offerentem, deinde ad hostiam. Indiguit itaque David ante sacrificiorum oblationem vel in ea gratiam adipisci. Quilibet quoque fidelis de se ipso haec verba dicere potest: quia si Deo placerent, etiam in novo Testamento sacrificia legalia permanerent, et pro satisfactione a Christianis immolarentur. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: id est, anima pro peccatis gemens ac tristis, est sacrificium Deo acceptum: quia se ipsam Deo offert, propriam voluntatem ei subjiciens ad agenda et patienda quae sunt Deo placita. Unde Ecclesiasticus inducit: Salutare sacrificium est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate (73). Et Baruch: Anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat gloriam et justitiam tibi Domino (74). Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies, sicut per Isaiam testatus es: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? (75) Et Job ait: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et salvabitur innocens (76). Et Ecclesiasticus: Oratio humiliantis se coelos penetrabit (77).
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et (78) aedificentur muri Jerusalem. Versus iste cum sequenti, primo exponendus est litteraliter; et est sensus: O Domine, in tua bona voluntate qua promisisti mihi quod filius meus Salomon aedificaret tibi templum, fac benigne Sion, id est, pie adimple in monte Sion quod promisisti, ut scilicet in eo aedificetur templum nomini tuo (79); et aedificentur muri Jerusalem, id est parietes templi vel muri civitatis, quos David vidit in spiritu saepius destruendos. Tunc, id est templo aedificato, acceptabis sacrificium justitiae, quod tibi juste offertur, oblationes, quae non totaliter incendebantur, et holocausta, quae omnino comburebantur; tunc imponent ministri templi super altare tuum, in templo, vitulos, quia secundum legem vitulus erat animal aptum ad offerendum.
Moraliter vero sic exponuntur: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua, qua hominibus semper gratiam repromittis, dummodo convertantur ad te, Sion, id est Ecclesiae militanti, te per fidem speculanti, conservando eam in fide et gratia Christi, et aedificentur muri Jerusalem, id est praelati Ecclesiae, qui sunt aliorum defensores ac muri seu firmamentum. Hi ergo spiritualiter aedificentur, id est, in profectu virtutum et gratia confirmentur: quemadmodum dicit Apostolus, Quae aedificationis sunt, invicem custodiamus (80); et, Unusquisque proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem (81). Vel: Aedificentur muri Jerusalem, id est, duo populi Judaei et Graeci in unam Ecclesiae fidem concurrent, et unus in Christo populus fiant, sicut Apostolus dicit: Non est distinctio Judaei et Graeci (82). Tunc acceptabis in Ecclesia catholica sacrificium justitiae, id est sacrificium laudis et Eucharistiae, oblationes orationum et eleemosynarum, exteriorumque rerum, et holocausta, id est, propriarum voluntatum meram atque spontaneam abnegationem, eorum videlicet qui se totos divino cultui offerunt, cuncta contemnunt, nec aliquid sibi proprium retinent. Tunc imponent super altare tuum: quod est humanitas Christi, per quam omnia nostra officia fiunt accepta; vitulos, id est se ipsos, sequendo vestigia ejus, et ejus exemplo se ipsos quotidie mortificantes, sicut testatur Apostolus: In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (83). Vel: Imponent super altare tuum vitulos, id est, in fide Ecclesiae offerent tibi laudes divinas: sicut apud Osee scriptum est, Reddemus vitulos labiorum nostrorum (84).
Porro anagogice exponuntur haec sic: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, id est triumphanti Ecclesiae te per speciem contemplanti, et aedificentur muri Jerusalem, id est, ruina angelorum malorum reparetur per salvationem hominum electorum. Tunc, quando videlicet venerit quod perfectum est (85), maxime post diem generalis judicii, quando omnino reaedificati erunt muri coelestis Jerusalem (86), quae est mater nostra (87), de qua nobis quotidie gloriosa dicuntur (88) (utinam et digne desiderentur): tunc, inquam, o Domine, acceptabis sacrificium justitiae, id est laudes perpetuas, purissimas, atque perfectas, oblationes, quibus omnes Beati in patria se totos offerunt tibi, stantes semper inavertibiliter conversi et fixi in te; et holocausta, id est actus caritatis perfectos. Sancti enim in patria praeceptum de amando Deum perfecte adimplent, quod in via fieri nequit: et hi actus caritatis, holocausta dicuntur, quia per eos intellectuales creaturae in divinum amorem totaliter resolvuntur. Tunc imponent super altare tuum, id est in coelo empyreo, vitulos labiorum, sicut expositum est; vel, Vitulos, id est se ipsos, quoniam igne divini amoris incenduntur, liquefiunt, et in Deum penitus transformantur.
Ecce excellentissimum psalmum audivimus, qui non solum verborum suorum sensu nos instruit, sed etiam auctoris sui exemplo nos plurimum erudit. Quis enim de se ipso praesumere potest, quum videat auctorem psalmi hujus, sanctum David, post tantam divinorum adeptionem charismatum, tam graviter cecidisse, non solum in adulterium, sed et in homicidium? Qui quum in juvenili aetate tam perfectus et humilis exstitisset, ut nec inimicum suum letalem laedere vellet, aut laedi permitteret, sed bonum pro malo reddens, eum a morte eriperet qui totis viribus se interficere laborabat (89), qui leonem et ursum devicit, qui gigantem dejecit (90), qui tantas tamque sacratissimas revelationes suscepit, jam senectute potitus, in tam immania se peccata prostravit. Denique, quis desperare possit, dum audit virum adulterum et homicidam ad tantam perfectionem reductum? Studeamus ergo, carissimi, cum sancto David veraciter poenitere, atque in omnibus non simulatam humilitatem amplecti: quia (ut ait Leo Papa) tota christianae sapientiae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit: quam Dominus Jesus ab utero Matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine et elegit, et docuit. Et iterum: Tota, inquit, victoria Salvatoris, qua et diabolum superavit et mundum, humilitate est concepta, humilitate confecta. Unde Christus testatur: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno coelorum (91). Ad quod nos post hujus incolatum exsilii statim perducat Creator omnipotens, trinus et simplex, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
PRECATIO.
Miserator Deus, faciem tuam a peccatis nostris averte, et omnes in conspectu tuo iniquitates nostras dele; lava nos ab injustitia nostra, ut dono gratiae tuae emundati, in sancta ac tibi placita conversatione semper maneamus.
FINIS COMMENTARIORUM IN PRIMAM QUINQUAGENAM PSALTERII
–––––––––––
Doctoris Ecstatici D. Dionysii Cartusiani In Sacram Scripturam Commentaria. Cura et labore monachorum Sacri Ordinis Cartusiensis. Tomus VI. In Psalmos (XLIV-CL). Monstrolii. TYPIS CARTUSIAE SANCTAE MARIAE DE PRATIS. MDCCCXCVIII (1898), pp. 39-48.
Doctoris Ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera omnia in unum corpus digesta ad fidem editionum Coloniensium. Cura et labore monachorum Sacri Ordinis Cartusiensis, favente Pont. Max. Leone XIII. In Psalmos (XLIV-CL). Monstrolii. TYPIS CARTUSIAE S. M. DE PRATIS. MDCCCXCVIII (1898).
Notae:
(1) II Reg. XI, XII.
(2) II Par. XX, 12.
(3) Gen. IV, 13.
(4) Matth. XXVII, 4, 5. Act. I, 18.
(5) Job. IX, 2, 3, 15, 20, 21.
(6) Rom. IX, 21-23.
(7) Ps. CXLII, 2.
(8) Ps. CII, 10.
(9) Apoc. XV, 4.
(10) Dan. IX, 17-19.
(11) Jer. IV, 14.
(12) Ibid. V, 25.
(13) Is. LIX, 2.
(14) Job XV, 11.
(15) Is. XXVII, 9.
(16) Mich. VII, 18, 19.
(17) Is. I, 18.
(18) Matth. VII, 4, 5.
(19) Job XXXIII, 27.
(20) Jer. II, 35.
(21) Oratio Manassae.
(22) Osee XIV, 5.
(23) Rom. III, 4.
(24) Ibid. 5.
(25) Ps. CXV, 11.
(26) Job XV, 14; XXV, 4.
(27) Matth. XXVII, 26.
(28) Gen. VIII, 21.
(29) I Cor. VII, 3.
(30) Joann. VIII, 32.
(31) Is. XLI, 23.
(32) Lev. XIV, 2, 4, 6, 7.
(33) I Cor. X, 4.
(34) Ezech. XXXVI, 25.
(35) Matth. VI, 17, 18.
(36) Apoc. III, 18.
(37) I Petr. III, 21.
(38) II Reg. XII, 13.
(39) Ezech. XVIII, 21, 22.
(40) Ibid. 32, 23.
(41) Matth. XVIII, 14.
(42) Sap. I, 13.
(43) Matth. VII, 8; Luc. XI, 10.
(44) Luc. XI, 13.
(45) Rom. VIII, 16.
(46) II Cor. 1, 22.
(47) Prov. XVII, 22.
(48) Rom. V, 20.
(49) Amos VIII, 7.
(50) Rom. II, 4, 5.
(51) Matth. V, 8.
(52) Prov. IV, 23.
(53) Sap. I, 4.
(54) Hebr. XIII, 9.
(55) II Tim. II, 5.
(56) Matth. X, 22; XXIV, 13.
(57) Act. IV, 12.
(58) Is. XLVIII, 12.
(59) Ibid. 16.
(60) Apoc. I, 17, 18; XXII, 13.
(61) I Petr. IV, 10.
(62) Galat. VI, 1.
(63) Jacob. V, 20.
(64) Dan. XII, 3.
(65) Is. XXVIII, 9.
(66) Hebr. V, 14.
(67) II Cor. X, 3.
(68) Rom. II, 19-21, 23.
(69) Joann. VII, 18.
(70) Dilata.
(71) Ps. LXXX, 11.
(72) Gen. IV, 4.
(73) Eccli. XXXV, 2.
(74) Baruch II, 18.
(75) Is. LXVI, 2.
(76) Job XXII, 29, 30.
(77) Eccli. XXXV, 21.
(78) alias ut.
(79) I Reg. VII, 12, 13.
(80) Rom. XIV, 19.
(81) Ibid. XV, 2.
(82) Ibid. X, 12.
(83) Philipp. I, 20, 21.
(84) Osee XIV, 3.
(85) I Cor. XIII, 10.
(86) Amos IX, 11.
(87) Galat. IV, 26.
(88) Ps. LXXXVI, 3.
(89) I Reg. XXIV, 5-8; XXVI, 7-12.
(90) I Reg. XVII, 34-36, 49.
(91) Matth. XVIII, 3, 4.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, MMXIX, Kraków 2010, 2019
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: