COLLATIO

 

DE CONTEMPTU SAECULI (1)

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––––

 

ARGUMENTUM

 

(Ex edit. Vatic.)

 

Mirifice hic nos ad mundi contemptum hortatur sanctus Bonaventura, septem propositis, quae si optime perpenduntur, facile nos inducunt ad saeculi fugam et ad aeterni et incommutabilis boni prosecutionem. Haec autem sunt labor amatores mundi fatigans, negligentia melioris boni ex amore mundi, vanitas rerum temporalium, fugacitas gloriae mundanae, periculum in quo versantur mundani, mutabilitas rerum temporalium, vulnus occultum peccati, quod infligunt suis amatoribus bona mundi: quae omnia mira brevitate prosequitur Auctor. Bona vero pars hujus collationis ex diversis locis S. Gregorii constat, ut alicubi in margine annotatur.

 

––––––

 

Septem sunt in mundo, quae si homo bene perpenderet, et attente consideraret, facile mundum contemneret, vinceret, et fugeret, et ad serviendum Deo se conferret. Deo enim servire, est servitium perdere.

 

Primum est labor amatores mundi fatigans. Quis enim in honore sine dolore, in praelatione sine tribulatione, in sublimitate sine vanitate esse poterit? Unde damnati in fine dicent (2): Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis, ambulavimus vias difficiles. Reprobi hic fatigantur in desideriis, postea cruciantur in tormentis. Magna est proinde securitas cordis, nihil habere concupiscentiae saecularis. Nam si ad terrena adipiscenda inhiat, securum tranquillumque nullatenus esse potest: quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne perdat. Nolite ergo, charissimi (3), diligere mundum neque ea quae in mundo sunt, scilicet delicias et divitias. Beatus homo, qui scit Christum Jesum, etiamsi alia nescit. Infelix qui scit omnia alia, illum autem nescit. Unde versus:

 

Hoc est nescire, sine Christo plurima scire.

Si Christum bene scis, satis est si caetera nescis.

 

Secundum est negligentia melioris boni, ex amore mundi. Amatores enim mundi adeo intenti et diligentes sunt circa bona terrena acquirenda, quod omnes negligunt aeterna. Amator enim mundi hujus, quanto amplius Dei obliviscitur, tanto plus a Deo derelinquitur, et mens ipsius obdurescit. Quanto quis malis adhaeret, tanto minus intelligit bona quae perdit. Contemnentes etiam Deum, minime sentiunt quantum sit mali quod sic agunt. Sancti etenim viri, quia nihil hujus mundi diligunt, sed coelestem gratiam appetunt, magna tranquillitate vivunt. Hujus autem mundi felicitas magna est infelicitas. O quam felix est, cui datum est mundum contemnere, et Christo servire! Omni libertate melior est servitus Christi.

 

(I) Tertium quod nos excitare debet ad contemptum mundi et rerum temporalium, est vanitas ipsarum. Laetitia saeculi vanitas est. Cum magna expectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit, et transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus evanescunt, et vae qui amant talia! Unde quidam:

 

Praeterit iste (a) dies, nescitur origo secundi,

An labor, an requies: sic (b) transit gloria mundi.

 

Ecce (4) mundus transit et concupiscentia ejus. Quid ergo vis, an amare temporalia, et transire cum tempore; an Christum amare, et in aeternum vivere? Unde (5) «perfecti viri indesinenter brevitatem praesentis vitae respiciunt; quasi quotidie morientes vivunt, et tanto sollicitius (c) ad ventura se praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant». Immensum est quod sine termino sequitur, et parum est quidquid finitur. Et quo verius summa cognoscunt, eo subtilius terrena despiciunt, quia illuminatae mentis oculos considerationis in aeterna figunt. Et ideo (6) «gaudia praesentis vitae, quae injusti aestimant magna (d), ipsi deputant ut stercora»; et ea quae saeculi amatoribus chara sunt, ipsi velut adversam rem fugiunt. Alienos enim sciunt esse a Deo, quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. O (7) gens sine consilio et sine prudentia, utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! Saperent damnatorum multitudinem, salvandorum paucitatem, et temporalium rerum vanitatem. Intelligerent tria, scilicet peccatorum multitudinem, bonorum omissionem, et temporis amissionem. Providerent tria, scilicet mortis periculum, extremum judicium, et aeternum supplicium. Mors quasi ad oculum demonstrat esse contemnenda quaecumque in hoc mundo ab impiis quaeruntur, scilicet divitias, delicias et honores. Labor quaerentium divitias vanus ostenditur, cum homo nudus in terra (e) revertitur. Et labor deliciarum inutilis probatur, quia corpus, nutritum deliciis, vermibus esca paratur. Ambitio honoris infructuosa cognoscitur, quia homo sub terra conditur, et homines et jumenta vadunt super eum. Augustinus (f) (8): Nolite ergo, charissimi, diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Dimittamus haec vana et inania. Conferamus nos ad solam inquisitionem eorum, quae finem non habent. Vita haec misera est, mors incerta subito obrepit, et post haec negligenti supplicia luenda sunt. Redite ergo (9), praevaricatores, ad cor, et adhaerete illi qui vos fecit. State cum illo, et stabitis; fallax et vanus est mundus, finis dubius, exitus horribilis, judex terribilis, et poena infinibilis.

 

(II) Quartum nos ad mundi contemptum sollicitans, est fugacitas gloriae mundanae. Dum enim libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, diuque victurum se arbitratur, subito rapitur a morte, et anima segregatur a corpore, pergitque miseriis plena, tremens ac dolens, in regionem penitus ignotam, occursantibus sibi daemonibus, etc. Ubi sunt amatores hujus saeculi, qui ante paucos dies nobiscum fuerunt? nihil ex eis remansit nisi cineres et vermes. Attende diligenter, qui sunt vel fuerunt. Homines fuerunt sicut et tu, comederunt et biberunt, duxerunt in bonis dies suos, et in puncto descenderunt ad infernum. Hic caro vermibus, illic anima sempiternis deputatur incendiis. Nolite ergo, fratres, diligere mundum; sed sequimini Christum, qui dixit (10): Regnum meum non est de hoc mundo. Ad coelestem patriam toto mentis desiderio suspirate, ut ipsam finaliter consequamini. Non sunt hic vera solatia: sed ibi potius est vera vita, ubi nunquam mors timebitur.

 

(III) Quintum, quod nos ab amore mundi retrahere debet, est periculum in mundo. Quid enim faciunt homines existentes in mundo? Quid enim faciunt homines saeculares secundum saeculum viventes, quam quod implicant se peccatis, et confodiunt animas suas magnis vulneribus suorum peccatorum, in tantum quod non possunt ea sentire? Adulteria, fraudes, furta, mendacia, et cuncta mala diffusa sunt. A maximo usque ad minimum (11) omnes sequuntur avaritiam. Unusquisque (12) ad uxorem proximi sui hinniebat. Quilibet quomodo substantiam suam faciat ampliorem, excogitat; nullus vel pauci, qualiter animam suam salvent. O quantum exultat nunc diabolus! Omnes in proclivo vitiorum sunt. Nullus vel pauci convertuntur; cuncta nobis superflua sunt expensa; terrenis inhiamus, terrena sapimus, Deum et ejus mandata contemnimus, terribilia judicia audientes non obstupescimus. Nolite ergo, charissimi, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt, quia jacula diaboli sunt; sed serviamus Christo: nihil est melius et utilius bona vita.

 

(IV) Sextum nos sollicitans ad fugiendum de mundo, est mutabilitas rerum temporalium. Unde legitur quemdam philosophum dixisse: Quando cogito de pace et quiete quae est in corde puro, et de delectatione quae est in intellectu Deum contemplante, de securitate et de spe quae est in corde Deum diligente; tunc judico, quod talibus intendere nihil aliud est, quam deiformiter vivere. Caecus est, qui aliis deditus est, quia deificum est omne quod creatum est. Quae est ista vita nostra, nisi cursus ad mortem; et quid est vivere, nisi diu torqueri? Si enim sublimiter pensetur, omne quod agitur, poena est, miseria est. O amatores mundi, ad quem laboratis finem? Cur vosmetipsos affligitis circa nihil, cum Creatorem omnium possidere valeatis? Quid amplius quaeritis? Quid homini sufficit, cui Conditor ipse non sufficit? O (13) filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Nolite (14) diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quicumque ergo vult ad terram promissionis pervenire, id est, gloriam supernae patriae obtinere, necesse est ut per virgam crucis transeat mare rubrum, ab Ægypto intrans desertum, vitam deliciosam et tenebras peccatorum deserens, assumat vitam laboriosam, et moriatur cum Christo in cruce poenitentiae, ut sic in hora mortis suae mereatur audire illud dulce verbum, quod dictum est latroni (15): Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.

 

(V) Septimum et ultimum, quod nos debet compescere ab amore rerum mundialium, est occultum vulnus peccati, quod bona mundi suis amatoribus infligunt. Difficile enim est ut, inter vanitates saeculi quis positus, a vitiis maneat illibatus: proximus periculo, diu tutus non eris. Felix est ergo illa anima, quae hujusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, sed veritatis securitate purgatur; quam ita delectat lex Dei, ut omnes delectationes lasciviae vincat. Cui ergo sapit Christus, amarus est illi mundus, quia gustato spiritu Christi, desipit omnis caro. Unde beatus Augustinus ad Dominum (16): «Peto, ut omnia mihi amarescant, ut tu solus dulcis animae meae appareas, qui es dulcedo ineffabilis, per quam cuncta amara dulcorantur. Tua dulcedo Laurentio craticulam dulcem fecit. Pro tua dulcedine (17) ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Ibat Andreas securus et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem properabat. Pro hac emenda, pellem propriam Bartholomaeus dedit. Pro hac gustanda, veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc ut gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus, clamavit quasi ebrius dicens (18): Domine, bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula. Hic moremur et (g) contemplemur, quia nullo alio indigemus. Unam scintillam dulcedinis iste gustavit, et omnem aliam dulcedinem fastidivit. Quid putas dixisset, si magnam illam dulcedinis multitudinem divinitatis gustasset, quam abscondisti timentibus te? Hanc dulcedinem tuam ineffabilem et illa gustaverat virgo Agatha, de qua legimus, quod laetissima (h) et gratulanter ibat ad carcerem, quasi ad epulas invitata. Hanc, ut reor, et ipse gustaverat qui dicebat (19): Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te! Et iterum (20): Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus». Haec Augustinus (i). Qui ergo nihil de ista dulcedine Dei gustat, sordidari terrenis desideriis non evitat. Magnum donum Dei est, vitia et delicias hujus mundi abdicasse. Ululate ergo, miseri dilectores hujus mundi, qui corpus ante tempus destruitis, et animam interficitis. Unde infirmitates multae, et mors tam repentina, nisi ex ciborum nimia copia, et frequenti mulierum usu? Dum dulciter (j) creditis, certe deluditis vosmetipsos; pro corpore obliviscimini animam, et ecce corpus simul cum anima ante tempus destruitis. Epulamini et inebriamini, non enim post mortem amplius facietis. Seminate corruptionem, et de corruptione colligetis divinam sententiam, quam justus ille judex dabit in magno judicio Dei dicens (21): Ite, maledicti, in ignem aeternum. Heu, cor lapideum, si cum talem tibi cogitas ob hujus mundi parva solatia imminere sententiam, non formidas! Sed forte quis dicat, quod vir qui in peccatis vixit toto tempore vitae suae, in mortis articulo accepta poenitentia, a Deo veniam obtinebit. Heu, quam vana suspicatio, et falsa meditatio! Raro accidit ut in morte mereatur divinam obtinere indulgentiam, qui, dum sanus est et validus, Deum offendere non formidat. Hoc teneo (k), hoc verum puto, quod ei non bonus est finis, cui semper fuit mala vita. Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (22), ait Psalmista: Mors vero (23) peccatorum pessima. Nolite ergo, charissimi (24), diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, sed (25) fugite de medio Babylonis. Exite de Ur Chaldaeorum, incendio scilicet vitiorum. Fugite, et salvate animas vestras. Convolate ad urbes refugii, ad loca videlicet religiosa, ubi possitis de praeteritis agere poenitentiam, in praesenti obtinere gratiam, et fiducialiter futuram gloriam praestolari.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis, LUDOVICUS VIVES, BIBLIOPOLA EDITOR, MDCCCLXVIII (1868), pp. 165-168. (*)

 

Notae:

(1) Cf. Edit. Argentin., an. 1495, part. I; edit. Vatic., an. 1596, tom. VII, pag. 102; edit. Ven., an. 1611, tom. I; edit. Lugd., an. 1647, tom. II, pag. 99; edit. Ven., an. 1754, tom. VI, part. I, pag. 28.

 

(2) Sap. V, 7.

 

(3) I Joan. II, 15.

 

(4) I Joan. II, 17.

 

(5) Ex B. Greg., Moral., lib. VII, c. XIV, al. XXX, n. 45.

 

(6) Ex eod., lib. XV, c. III, al. IV, n. 5.

 

(7) Deut. XXXII, 28-29.

 

(8) I Joan. II, 15.

 

(9) Isa. XLVI, 8.

 

(10) Joan. XVIII, 36.

 

(11) Jerem. VIII, 10.

 

(12) Ibid. V, 8.

 

(13) Psal. IV, 3.

 

(14) I Joan. II, 15.

 

(15) Luc. XXIII, 43.

 

(16) Imo auctor Soliloq., c. XXII, inter Oper. Augustin., append. tom. VI.

 

(17) Act. V, 41.

 

(18) Matth. XVII, 4.

 

(19) Psal. XXX, 20.

 

(20) Psal. XXXIII, 9.

 

(21) Matth. XXV, 41.

 

(22) Psal. CXV, 15.

 

(23) Psal. XXXIII, 22.

 

(24) I Joan. II, 15.

 

(25) Jerem. LI, 6.

 

(a) Caet. edit. ista.

 

(b) Item requies sit.

 

(c) Al. solidius.

 

(d) Suppl. bona.

 

(e) Leg. terram.

 

(f) Joannes.

 

(g) Al. te.

 

(h) Al. laetissime.

 

(i) Suppl. vel quilibet alius auctor Soliloquiorum spuriorum.

 

(j) Suppl. vivere.

 

(k) Caet. edit. tendo.

 

Tituli marginales:

(I) Vanitas temporalium.

 

(II) Fugit gloria mundi.

 

(III) Periculum in mundo.

 

(IV) Mutabilitas rerum temporalium.

 

(V) Vulnus occultum peccati

 

(*) Cf. 1) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium.

 

2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) Thomas a Kempis, De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: