RELIGIOSUS CATHOLICUS
–––––––––
Alphabetum istud scribe, o Religiose, in corde tuo quasi in libro vitae et per singulos dies chartulam tuam inspice, bonos mores assuesce, pauca sunt verba, sed multa mysteria. A contemptu sui incipit vita boni Religiosi et pervenit usque ad fruitionem et contemplationem Dei.
Audi ergo o homo Dei.
A. – Ama nesciri et pro nihilo reputari: hoc tibi utilius et salubrius erit quam laudari et exaltari ab hominibus.
B. – Benivolus esto bonis et malis et plenus charitate ad proximos, et nulli sis onerosus.
C. – Custodi cor tuum ab evagatione et crucem Christi libenter amplectere toto tempore vitae tuae hilariter portandam.
D. – Dilige silentium et solitudinem, quia silentium est pater orationis, solitudo est mater.
E. – Elige paupertatem et simplicitatem christianam, et paucis minimisque contentum eris.
F. – Fuge homines et saeculi rumores, quia non potes esse satis Deo et hominibus.
G. – Gratias age semper Deo et Beatissimae Virgini corde et ore qualitercumque res prospere tibi vel adverse succedant.
H. – Humilia te in omnibus in veritate et diabolus fugiet a te propter virtutem humilitatis valde sibi contrariam.
I. – In omnibus operibus tuis memorare inevitabilis mortis tuae, quia in paradiso vel in inferno erit sempiterna habitatio tua.
K. – Karissime reputa amicos qui te verbis et opere persequuntur, si vis Iesu Christo Magistro tuo assimilari.
L. – Labore, nuditate et votorum observatione acquiritur regnum Dei; divitiis et voluptatibus carnis preditur paradisus.
M. – Magnum donum Dei est corporis mentisque castitas; si habes tene, si non, postula a Deo cum lacrimis et impetrabis.
N. – Neminem spernas, nulli noceas, nunquam voluntarie quantumcumque minimum mendacium dicas.
O. – Obedientiam superioris in gravibus preceptis usque ad mortem prompte exequere; exemplo eius qui pro te crucifixus est.
P. – Primo aspectu non agas contra remorsum conscientiae tuae; et in dubiis ad Sacram Scripturam et ad consilium tui praelati recurre.
Q. – Quae ad te non pertinent de his non iudices neque te intromittas, et eris cum omnibus pacificus.
R. – Revertere saepe ad interiora cordis tui et quotidie memento reddere Altissimo vota tua.
S. – Sobrius esto semper in cibo et potu, in vestitu et dormitione et constans in adversis.
T. – Time Deum offendere in minimis negligentiis tuis, quia dum negligimus corrigere minima, labimur in maiora.
V. – Vende Deo omnia commoda tua et dabit tibi solatia maiora quam mundus, quae nemo novit nisi expertus.
X. – Xhristus sit vita tua, mors tua, meditatio tua, si aliud quaeris frustra laboras.
Y. – Ymnos et psalmos sapienter canere Religiosorum est; servire carni est pessimorum mors aeterna.
Z. – Zachaee, frater mi, festinans descende de altitudine mundanae sapientiae; et veni obsecro et disce in schola Dei et Beatae Virginis viam humilitatis et ardentissimae charitatis per quam possis ad sempiternae beatitudinis gloriam felicissime pervenire. Amen.
––––––––––––
G. M. Besutti OSM, Pietà e dottrina mariana nell'Ordine dei Servi di Maria nei Secoli XV e XVI. Edizioni "Marianum", Roma 1984, p. 27. (1)
Notae:
(1) Cf. 1) Thomas a Kempis, a) De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita. b) De imitatione Mariae. c) De imitatione Christi (O naśladowaniu Jezusa Chrystusa). d) Alphabetum monachi.
2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.
3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.
4) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.
5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos totius anni dies distributa.
6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.
7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.
8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam.
9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.
10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.
11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.
12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.
13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.
14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.
15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIII, Kraków 2023
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: