Sanctus Joannes a Cruce, Doctor Ecclesiae.

 

Cautelae spirituales

 

a veris Religiosis observandae adversus animae hostes

 

S. JOANNES A CRUCE

 

PRIMUS CARMELITA DISCALCEATUS

 

DOCTOR ECCLESIAE (DOCTOR MYSTICUS)

 

––––––

 

RELIGIOSUS brevi tempore desiderans pervenire ad sanctam recollectionem, spirituale silentium, nuditatem et paupertatem spiritus, ubi pacificum refrigerium, et Spiritus Sancti delectabilis aura percipitur, ubi etiam anima unitur Deo, ac se ipsam extricat universis creaturarum obstaculis, daemonisque astutias et deceptiones declinat, nec non seipsam, a seipsa expedit; subjectis se documentis exerceat, oportet.

 

Inprimis animadvertendum est, universa damna, quae incurrit anima, a praedictis adversariis, mundo videlicet, daemone, et carne proficisci. Mundus caeteris duobus imbecillior est. Daemon ad cognoscendum obscurior. Caro vero omnium pertinacior, cujus aggressiones tamdiu durant, quamdiu vetus homo perseverat. Ut autem quemlibet istorum inimicorum quis omnino debellet, omnes tres vincat, oportet. Quorum uno debilitato, reliqui duo viribus deficiunt, quando vero omnes tres superati sunt, nullum aliud ipsi animae superest bellum.

 

ADVERSUS MUNDUM.

 

Ut omnino devites damna, quae tibi mundus inferre potest, tribus hisce cautelis utaris oportet.

 

CAUTELA I.

 

Prima cautela sit: ut aequali erga omnes amore feraris, aequali oblivione: sive cognati tui sint, sive ignoti, cor tuum tam ab illis quam etiam ab his abstrahendo, imo quodammodo ab istis magis, veritus ne caro et sanguis foveantur, et vivificentur ab amore naturali, qui inter cognatos semper viget. Hunc amorem incessanter mortificare debet, qui perfectionem spiritualem adipisci desiderat. Omnes homines velut extrarii et ignoti tibi sint, et hac ratione melius satisfacies obligationi tuae erga illos, quam si affectum tuum, soli Deo debitum, eis impendas. Neminem plus altero diligas, secus enim graviter errabis. Ille siquidem majori dilectione dignus est, quem Deus plus amat, tu autem ignoras quem Deus magis diligat. Caeterum si tu aeque omnium oblivisceris, prout tibi convenit, ad sanctam istam introversionem consequendam; immunis eris ab errore, in amando eos, qui plus minusve amari merentur. Nihil de illis cogites, nec bona, nec mala: sed quantum fieri potest, ipsos devita. Quod si observare neglexeris, non poteris esse religiosus; neque ad sanctam recollectionem pervenire, neque imperfectiones inde procedentes declinare. Si vero hac in re indulseris tibi, tecumque dispensare volueris, sive in uno, sive in alio, decipiet te daemon, vel tu temetipsum, sub aliquo boni, vel mali colore. Si haec feceris, securus eris, sin minus, non poteris imperfectiones et nocumenta ex creaturarum adhaesione animae advenientia devitare.

 

CAUTELA II.

 

Secunda adversus mundum cautela respicit bona temporalia. Quocirca, ut vere hujus generis nocumenta vitare, et excessus appetitus contemperare possis, ab omni genere possessionis debes abhorrere, nullaque rei alicujus sollicitudine angi: non cibi neque vestitus, nec alterius rei creatae, etiam diei crastinae: sed hanc curam altioribus applicare, inquisitioni scilicet regni Dei: hoc est, ut sis Deo fidelis: sic enim (ut ait D. Math.) reliqua adjicientur nobis (1). Equidem tui non obliviscetur is, cui de brutis cura est. Hoc si feceris, silentium et pacem in sensibus consequeris.

 

CAUTELA III.

 

Tertia cautela summopere tibi necessaria est ad hoc, ut in monasterio cavere scias universa damna circa Religiosos occurrentia. Quam quod plerique non adhibuerint, non solum animae suae pacem, ac bonum amiserunt, sed etiam in multa inciderunt, et in dies incidunt mala et peccata. Haec igitur sit cautela, ut nimirum caveas omni studio cogitare, et multo magis loqui de his, quae Religiosum aliquem nominatim concernunt, non de illius indole, non de conversatione, non denique de illius rebus, etiam gravioribus, nec sub praetextu zeli, aut emendationis aliquid dicas alteri, quam ei, cui suo tempore id dicere expedit. Nunquam etiam scandalum patiaris, aut mireris, quidquid demum videas audiasve: sed animam tuam in oblivione omnium istorum immunem serva. Licet enim vivas inter Angelos, dum alios curiose attendis, multa tibi videbuntur non bona, eo quod illorum substantiam non percipias. Quapropter statue tibi exemplum uxoris Loth, quae quod in Sodomitarum excidio conturbata retrospexerit, quidnam ageretur contemplatura, punitione divina, in statuam et petram salis conversa fuit: ut ex eo intelligas, Dei voluntatem esse, quod licet inter daemones vivas, ita tamen te inter illos vivere vult, ut ne quidem ad ipsorum facta cogitationis caput retrovertas, sed ea, tanquam ad te minime pertinentia, omnino relinquas, hoc solum spectando ut animam tuam puram coram Deo conserves, absque eo quod vel minima cogitatio hujus vel illius rei idipsum impediat. Atque adeo illud pro certo habeas, quod nunquam in Conventibus et Communitatibus Religiosis deerit offendiculum aliquod, cum daemones nunquam desint, satagentes deturbare Sanctos: quod et Deus ipse ad illorum exercitium et experimentum permittit. Tu vero nisi, prout dictum est, prospexeris tibi, non secus, ac si non esses in monasterio, quantumvis allabores, Religiosus esse non poteris, neque ad sanctam nuditatem et introversionem pervenire, neque inibi latentia damna subterfugere. Si enim aliter te gesseris, quantumvis optimo fine ac zelo ducaris, sive in uno sive in alio a daemone deprehenderis, et sane satis multum ab illo deprehensus es, quoties praebes aditum animae circa aliquid hujusmodi sese distrahendi. Memento, quid dicat S. Jacobus Apostolus: Si quis putat, (inquit), se religiosum esse, non refraenans linguam suam, hujus vana est religio (2). Quod non minus de interiori, quam etiam de exteriori lingua intelligendum est.

 

CONTRA DAEMONEM.

 

Tribus cautelis uti debet quisquis ad perfectionem aspirat, ut daemonis secundi hostis manus effugiat: quocirca notandum est, inter varias, quas daemon usurpat cautelas, ut personas spirituales decipiat, ordinariam magisque frequentem esse eam, quae sub specie boni, non vero sub specie mali, eis illudit, optime quippe novit ille, malum manifeste cognitum vix eas admissuras. Idcirco nunquam non debes timere, etiam id quod apparet bonum, tunc maxime, cum illud non praestas ex obedientia. Tutum et sanum erit hac in re illius consilium sequi, a quo illud capere teneris.

 

CAUTELA I.

 

Sit itaque cautela prima adversus daemonem: ut nunquam movearis ad faciendum aliquid (quod ex statuto Ordinis facere non teneris) quantumvis bonum et charitate plenum videatur, cum tibi, tum etiam cuivis alteri, intra vel extra claustrum existenti, absque praescripto obedientiae, meritum et securitatem tribuentis. Sic enim faciendo, proprietatem vitas, daemonemque et damna, quae ignoras subterfugis, de quibus suo tempore Deus a te rationem exiget, quam cautelam nisi diligenter observes tum in minimis, tum etiam majoribus, non poteris non decipi a daemone, sive parum, sive multum, quantumvis recte te agere arbitreris. Licet enim aliud non incurreres nocumentum, quam non sequi in omnibus obedientiae ductum, satis notabile esset, si quidem culpabiliter erras; Deo enim obedientia magis placet, quam sacrificia: porro Religiosi actiones non ipsius, sed superioris sunt: quas si ab illo subtraxerit, tanquam infructuosae, et perditae requirentur ab eo.

 

CAUTELA II.

 

Secunda cautela sit talis; ut nunquam Praelatum tuum, quicunque ille sit, aliter aspicias, quam si aspiceres ipsum Deum, quippe qui vice Dei tibi datus est. Nota vero diligenter daemonem humilitatis juratum hostem, hac in re plurimum se ingerere. Caeterum si Praelatum (uti dictum est) intuearis, maximum inde lucrum, et profectum percipies, sin minus jacturam et detrimentum immensum. Unde sedulo invigila, ne illius conditionem attendas, non modum, non artes, non alias ipsius agendi rationes, nam si secus feceris, maximo te damno afficies, divinam enim obedientiam, pro humana commutabis, solumque ad obediendum movebunt vel non movebunt te modi, et respectus, quos sensibiliter vides in superiore, non vero ipse Deus invisibilis, cui in persona illius inservis. Et sic obedientia tua vana erit, vel certe eo infructuosior, quo tu vel ob adversam Praelati conditionem amplius gravaris, vel ob gratam placidamque magis hilarescis. Equidem dico tibi daemonem, dum ad hos Praelati modos attendendos inducit, maximam Religiosorum ad perfectionem tendentium multitudinem pessumdare: quorum obedientia exigui admodum pretii est coram Deo, eo quod obediendo ad ista oculos suos converterint. Nisi hac in re vim intuleris tibi, ita ut eo usque pervenias, quod tibi perinde sit (quatenus ad tuum privatum sensum spectat) utrum is vel ille Praelati locum teneat; nullatenus esse poteris spiritualis, neque vota tua fideliter custodire.

 

CAUTELA III.

 

Tertia cautela, directe contra daemonem pugnans, est: ut serio studeas te ipsum jugiter humiliare verbo et opere; de aliorum bonis ita congaudens, sicut de tuis; cupiensque ut in omnibus rebus illi praeferantur tibi, idque sincero corde. Qua ratione vinces in bono malum, daemonem procul pelles, cordisque possidebis laetitiam. Et hoc ipsum praestare stude erga illos potius, quibus minus afficeris, quam erga alios: certo tibi persuadens, quod nisi hoc pacto te gesseris, nec ad veram perventurus charitatem, nec in ea progressus facturus sis. Ama semper edoceri potius ab omnibus, quam velle docere etiam omnium minimum.

 

CONTRA CARNEM ET SENSUALITATEM.

 

Tribus se cautelis muniat oportet, qui de se ipso ac sensualitate propria (quae est tertius animae hostis) desiderat reportare victoriam.

 

CAUTELA I.

 

Prima cautela sit: ut tibi persuadeas alium ob finem ad monasterium te non venisse, nisi ut poliaris, et exagiteris ab omnibus: quare ut subterfugias imperfectiones et inquietitudines, quae circa conditionem et conversationem Religiosorum possent contingere; utque ex omnibus eventibus fructum percipias; convenit te cogitare, omnes quotquot sunt in monasterio, esse officiales sive ministros ad exagitandum te missos, sicuti revera sunt. Ab his enim exercendus es verbo, ab illis opere, ab aliis cogitatione adversum te: in quibus omnibus ita subditus esse debes, quemadmodum imago vel statua sculptori, pictori, et inauratori fubjicitur. Quod nisi fideliter observaveris, neque propriam sensualitatem ac sensus superare, neque in monasterio cum Religiosis, sicut par est, conversari, neque sanctam adipisci pacem, nec denique innumera offendicula et mala devitare poteris.

 

CAUTELA II.

 

Secunda cautela sit: ut nunquam facere praetermittas opera ob gustus vel saporis defectum, si ad Dei servitium illa fieri expediat; neque illa facias ob solam suavitatem et saporem, quem ex illis percipis, nisi forte illa facere expediat aeque ac insipida. Etenim nisi hoc efficias, fieri non potest ut animi constantiam acquiras, et superes infirmitatem tuam.

 

CAUTELA III.

 

Tertia cautela sit: quod vir spiritualis nunquam in suis exercitiis debet collimare oculos ad illorum gustum et saporem, ut ei inhaereat, eoque intuitu solo talia exercitia praestare; neque quod in eis amarum est subterfugere, quin imo quod laboriosum et insulsum est, debet inquirere, et amplecti: sic enim coërcetur et frenatur sensualitas. Alias enim, nec amorem proprium superabis, nec Dei amorem lucraberis vel consequeris.

 

FINIS.

 

Sanctus Joannes a Cruce, Doctor Ecclesiae.

 

Mons Carmeli, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Góra doskonałości lub Góra Karmel. Dzieło św. Jana od Krzyża.

 

–––––––––––

 

 

Opera Mystica V. ac Mystici Doctoris B. Joannis a Cruce, primi Religiosi Discalceati Ordinis B. V. M. de Monte Carmelo, et Seraphicae Virginis Theresiae fidelissimi coadjutoris. Ex Hispanico Idiomate in Latinum nunc primum translata, per R. P. F. Andream a Jesu Polonum ejusdem Ordinis Religiosum. Una cum Elucidatione Phrasium Mysticarum, quas Author in his suis Operibus usurpat. Quorum seriem versa pagina docebit. Coloniae Agrippinae. Sumptibus JACOBI PROMPER, Bibliopol. Anno M. DCC. X. (1710), pp. 441-445. (a)

 

Notae:

(1) Matth. 6, 33.

 

(2) Jacob. 1, 26.

 

(a) Cf. 1) Św. Jan od Krzyża, Doktor Kościoła, a) Przestrogi duchowne. b) Wnijście na Górę Karmelu. c) Noc ciemności i Pieśń duchowa.

 

2) S. Vincentius Ferrerius OP, Tractatus de vita spirituali.

 

3) Sac. Claudius Arvisenet, Sapientia Christiana.

 

4) Thomas a Kempis, De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita.

 

5) P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa.

 

6) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

7) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam.

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Joannes Card. Bona OCist., a) Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum. b) Opuscula ascetica selecta.

 

12) Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus, Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

 

13) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

14) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

15) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

16) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Żywot Pana naszego Jezusa Chrystusa w pobożnych rozmyślaniach zawarty. c) Declaratio Terminorum theologicorum. d) Breviloquium. e) Collatio de contemptu saeculi.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Opera Mystica V. ac Mystici Doctoris B. Joannis a Cruce, primi Religiosi Discalceati Ordinis B. V. M. de Monte Carmelo, et Seraphicae Virginis Theresiae fidelissimi coadjutoris. Ex Hispanico Idiomate in Latinum nunc primum translata, per R. P. F. Andream a Jesu Polonum ejusdem Ordinis Religiosum. Una cum Elucidatione Phrasium Mysticarum, quas Author in his suis Operibus usurpat. Quorum seriem versa pagina docebit. Coloniae Agrippinae. Sumptibus JACOBI PROMPER, Bibliopol. Anno M. DCC. X. (1710).

 

Opera Mystica V. ac Mystici Doctoris B. Joannis a Cruce, primi Religiosi Discalceati Ordinis B. V. M. de Monte Carmelo, et Seraphicae Virginis Theresiae fidelissimi coadjutoris. Ex Hispanico Idiomate in Latinum nunc primum translata, per R. P. F. Andream a Jesu Polonum ejusdem Ordinis Religiosum. Una cum Elucidatione Phrasium Mysticarum, quas Author in his suis Operibus usurpat. Quorum seriem versa pagina docebit. Coloniae Agrippinae. Sumptibus JACOBI PROMPER, Bibliopol. Anno M. DCC. X. (1710), pag. 441.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXII, Kraków 2022

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: