Heresiarcha Martinus Lutherus et sathanas

 

Num haereticus ex natura criminis, an ex lege ecclesiastica ad Ecclesiam non pertineat?

 

SAC. F. H. REINERDING,
 

SS. TH. ET PH. DR. ET TH. PROF. IN SEMINARIO FULDENSI.

 

––––––––

 

His praemissis jam ad eam quaestionem transeamus, quid haereticos, quos ex constanti Ecclesiae praxi ad Ecclesiam non pertinere constat, ab Ecclesia separet, num ipsa haeresis, an auctoritas Ecclesiae excommunicatione eos percellentis. Quaestio haec non de eo est, num auctoritas Ecclesiae requiratur, ut haeretici speciali Ecclesiae doctrinae in re fidei obluctantes ad eam non pertinere cognoscantur, sed de eo, num in hypothesi, quod nulla Ecclesiastica lex eos excommunicaret, ipso tamen facto excommunicati forent.

 

Solutio hujus quaestionis a constitutione dependet, quam Ecclesia Divinitus accepit; quae constitutio, si Ecclesiae in re fidei pertinaciter resistentem ad eam pertinere non patitur, omnino postulat, ut haeretici Ecclesiae in re fidei obluctantes ipso facto excommunicati sint, et leges ecclesiasticae excommunicationis poenam in haereticos sancientes legem Divinam in Ecclesiae constitutione datam applicare dicendae sunt.

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

Jamvero, si naturam Ecclesiae inspiciamus, quid Ecclesia est aliud quam societas fidelium rectam fidem a Deo revelatam et ab Ecclesiae auctoritate propositam confitentium? Unde, qui veritatem Divinitus revelatam, ab Ecclesia autem nondum propositam impugnat, quamvis ideo veram fidem perdat, ad Ecclesiae tamen corpus specialia dogmata profitentis velut membrum mortuum pertinere potest, qui autem doctrinam Divinitus revelatam, quam Ecclesia ita credendam proposuerit, similiter negat, hunc ad Ecclesiam pertinere ipsa Ecclesiae natura non permittit.

 

Hoc tamen non obstat, quominus poena excommunicationis, qua Ecclesia haereticos percellit, aliquid ei poenae addat, quam haereticus per se incurrit. Etenim poena excommunicationis in omnibus suis partibus considerata multa continet, quae separatio ab Ecclesia formaliter non includit.

 

Heresiarcha Martinus Lutherus in inferno

 

––––––––––

 

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, pp. 250-251 (n. 430). (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Ks. Franz Heinrich Reinerding, Doktor Teologii, a) Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem. c) Czy heretyk nie przynależy do Kościoła ze względu na charakter przestępstwa, czy też z prawa kościelnego?

 

2) Sac. Nicolaus Pauwels, An haeretici sint in Ecclesia? (Czy heretycy są w Kościele?)

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Gregorius Papa XIII, Martyrologium Romanum.

 

8) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

9) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

10) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

11) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

12) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

13) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

14) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, Declaratio Terminorum theologicorum.

 

15) P. Joannes Dirckinck SI, Semita perfectionis. Fides.

 

16) Sac. Franciscus Amatus Pouget, Institutiones catholicae in modum catecheseos... Haeretici, schismatici, apostatae (Nauki katolickie w sposób katechizmowy... Heretycy, schizmatycy, apostaci).

 

17) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

18) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 246.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 247.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 248.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 249.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 250.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 251.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 252.

 

Theologiae fundamentalis tractatus duo. Scripsit F. H. Reinerding, SS. Th. et Ph. Dr. et Th. Prof. in Seminario Fuldensi. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. Monasterii Guestphalorum. SUMPTIBUS LIBRARIAE ASCHENDORFFIANAE. 1864, p. 253.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Święty Michał Archanioł. Prawda was wyswobodzi. Sanctus Michael Archangelus. Veritas liberabit vos.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: