TRACTATUS AMORIS DIVINI

 

S. FRANCISCUS SALESIUS

 

EPISCOPUS ET PRINCEPS GENEVENSIS

 

DOCTOR ECCLESIAE

 

––––––––––

 

LIBER IV.

 

De remissione, imminutione, ac omnimoda Charitatis amissione

 

––––––––

 

CAPUT VII.

 

Evitandum omnem curiositatem et humiliter acquiescendum sapientissimae Dei providentiae

 

––––––

 

Deus reprobavit Judaicum populum (a)

 

Amice mi, Theotime, nunquam, nunquam permittere debemus, ut ingenium nostrum instar trochi seu turbinis susque deque feratur, in gyrumque agitetur; neque cogitare nos meliorem rationem adinventuros, quam sit DEI voluntas, ea siquidem non solum summe est rationabilis, sed ipsa ratio omnium rationum; regula omnis bonitatis, lex omnis justitiae et aequitatis. Et licet Spiritus Sanctus loquens in Sacris Scripturis fere in omnibus reddat rationem de iis, quae desiderare possemus, quantum ad id, quod facit ejus providentia in deducendis mortalibus ad sanctum amorem et aeternam salutem; tamen pluribus in occasionibus declarat, ne latum quidem unguem recedendum esse a respectu et reverentia, quae ejus debetur voluntati, cujus nos voluntatis proposita, decreta, et beneplacita debemus adorare: illi enim, ut supremo et summe aequo judici, non convenit, ut sua motiva manifestet, sed sufficit quod simpliciter, nulla indicata ratione, DICAT. Quod si juxta charitatis regulam honorare debemus decreta supremorum tribunalium, quae facta et constituta sunt per corruptibiles judices terrae (qui et ipsi terreni sunt) credendo ea non facta absque legitimis motivis, esto, nos ea fugiant motiva: Heu! DEUS bone, quanta cum reverentia et veneratione obligamur ad adorandam aequitatem supremae providentiae, quae et in justitia, et bonitate infinita est! Ita mille in locis Sacrae Scripturae rationem invenimus, ob quam DEUS reprobavit Judaicum populum: Unde S. Paulus et S. Barnabas dixerunt Judaeis: Vobis oportebat primum loqui verbum DEI: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Actor. 13, 46). Et certe, qui sedato animo considerarit Caput 10. et 11. Epistolae ad Romanos, clare videbit populum Judaicum absque ratione a DEO non esse rejectum. Ratio tamen ista requiri non debet ab humano judicio, cujus officium est pure et simpliciter acquiescere Divinae voluntati, et decretum revereri, admirando illud cum amore ut infinite justum et incomprehensibile. Unde Paulus hoc modo concludit longum quem fecerat discursum, exclamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae DEI: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. 11, 33-34). Qua in exclamatione testatur Apostolus DEUM omnia facere, quae facit, magna sapientia, scientia, et ratione; negans tamen hominem interfuisse ejus consilio, cujus judicia et proposita infinite exaltata sunt supra hominis capacitatem. Nostrum est devote ejus adorare decreta, quia aequissima; non autem investigare motiva, quia in secreto apud se retinet reservatque, ut intellectum nostrum in debito respectu, humilitate, et officio in nobis, adversum se contineat.

 

–––––––––––

 

 

Tractatus Amoris Divini, constans libris duodecim. A seraphico, amantissimoque Dei Praesule S. Francisco de Sales, Episcopo, et Principe Genevensi idiomate Gallico conscriptus; deinde per R. P. Henricum Lamormaini, S. J. Sacerdotem, in Latinum traductus. Pars I. Complectens sex libros priores. Editio quarta auctior. Cui accedit Vita ejusdem Auctoris. Cum duplici Indice, uno Capitum, et altero Rerum Notabilium. Coloniae Agrippinae. Ex Officina Metternichiana. Anno MDCCXL (1740). Cum Permissu Superiorum, pp. 347-349. (b)

 

Tractatus Amoris Divini, constans libris duodecim. Per Reverendiss. et Illustriss. Dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus: inde Anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu Sacerdotem in Latinum traductus. Ac demum formis Matthaei Cosmerovii, in Aula Coloniensi editus. Viennae Austriae M. DC. XLIII. (1643), pp. 178-179.

 

Notae:

(a) Titulus ab ed. Ultra montes.

 

(b) Cf. 1) P. Parthenius Minges OFM, De religijne judaica postchristiana. 2) Sac. Franciscus Amatus Pouget, Institutiones catholicae in modum catecheseos. Cain et Abel, civitas terrena et Civitas Dei, Judaei et Jesus Christus. (Nota ab ed. Ultra montes).

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: