Materiae
meditationum et concionum
ex
Evangeliis et Epistolis Dominicarum
in singulos hebdomadarum dies per totum annum distributae
in
usum Sacerdotum
a
GEORGIO PATISS,
sacerdote Societatis Jesu
––––––––
Judaei a Deo rejecti sunt (a)
Erit enim tunc tribulatio magna. Impletum est in Judaeis et illud Prophetae: "Non erit ejus populus, qui eum negaturus est" (1). Judaei rejecerunt Messiam et regnum ejus, et ideo a Deo quoque rejecti sunt. Nam 1. ejus doctrinae, miraculis, prophetiis, beneficiis, admonitionibus, minisque omnibus resistentes, eum a se rejecerunt, et in potestatem exterorum et ethnicorum tradiderunt, coram judice clamantes: "Non habemus regem, nisi Caesarem" (2); ideo a Deo quoque in potestatem hostium suorum traditi sunt; ab illo enim tempore sine regimine, sine patria, sine legibus, sine juribus propriis per omnes nationes gentium dispersi vivunt: "Et captivi ducentur per omnes gentes" (3).
2. Domini divinitatem, et cum hac fidem suam in Messiam publice et juridice negarunt, eumque propterea, quia se Filium Dei declaravit, tamquam blasphemum capitis damnarunt: "Ecce, nunc audistis blasphemiam; quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis" (4); ideo et ipsi a Deo, qua populus Dei, abjecti sunt, ut Propheta id praedixit: "Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. – Deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis; et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio" (5); et Christus ipse: "Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote, quia appropinquavit desolatio ejus" (6); et ex illo tempore adimpletur prophetia: "Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine theraphim" (7).
3. Judaei tandem Dominum persecuti sunt adhuc sepultum, eumque obdurati persequuntur exinde semper in Ecclesia sua; quapropter et ipsi, a Deo et hominibus abjecti et contriti, orbem terrarum pererrant: "Qui et Dominum occiderunt et Prophetas, et nos persecuti sunt" (8); quorum imaginem ipsa civitas Jerusalem exhibet: "Ita factum est, ut civitas post interitum judaicae gentis, incolis mox in eam peregrinae nationis confluentibus, permutatis civibus, etiam ipsa Aelia appellaretur ex cognomento imperatoris Aelii Adriani; et ut, in Romanorum jus conversa, ritum pariter mutaret et nomen" (9); quod praedictum est a Domino: "Jerusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora nationum" (10). Et haec omnia, ut Dominus, flens super istam civitatem, dixit: "Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae" (11); quia Messiam suum et regnum ejus infelix populus rejecit: "Usque ad Christum Judaei, etsi peccatores, ut filii sunt habiti, et ut filii castigati; crucifixo Domino, desierunt esse filii, et facti sunt hostes, et ut tales eradicati absque ulla salutis spe reliqua. Sicut enim illi tale facinus commiserunt, quale nunquam commissum est, nec est committendum; sic et super illos talis sententia venit, qualis nunquam venit, nec veniet" (12). Igitur: "Inexcusabilis est omnis homo, quem et admonitum poenitere non vult a malo" (13); hinc: "Mali remedium cape, cape lapsus tui repositum in poenitentia pharmacum" (14).
–––––––––––
Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum in singulos hebdomadarum dies per totum annum distributae in usum Sacerdotum a Georgio Patiss, sacerdote Societatis Jesu. Pars quarta. (Permissu Superiorum). Ratisbonae. Instit. Librar. pridem G. J. Manz. 1887, pp. 260-261 (b)
Notae:
(1) Daniel. c. IX, v. 26.
(2) Joann. c. XIX, v. 15.
(3) Luc. c. XXI, v. 24.
(4) Matth. c. XXVI, v. 65. 66.
(5) Dan. c. IX, v. 26. 27.
(6) Luc. c. XXI, v. 20.
(7) Ose. c. III, v. 4.
(8) I. Thessal. c. II, v. 15.
(9) Euseb. Hist. Libr. IV, c. 6.
(10) Luc. c. XXI, v. 24.
(11) Ibid. c. XIX, v. 44.
(12) S. Chrysost. cit. a Corn. a Lap. in Matth.
(13) S. Aug. De cult. agri. Dom. c. 3.
(14) S. Basil. Seleuc. Orat. 29.
(a) Titulus ab ed. Ultra montes.
(b) Cf. 1) P. Georgius Patiss SI, a) Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum (Podręcznik do rozmyślań i kazań na niedziele całego roku). b) Żydzi zostali odrzuceni przez Boga.
2) P. Parthenius Minges OFM, a) De religione iudaica postchristiana (O religii żydowskiej po ustanowieniu chrześcijaństwa). b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. c) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. d) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
3) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.
4) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
5) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.
6) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.
7) P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI, Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata.
8) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio Terminorum theologicorum. c) Breviloquium. d) Collatio de contemptu saeculi.
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: