TRACTATUS

 

DE

 

ROMANO PONTIFICE

 

CUM PROLEGOMENO DE ECCLESIA

 

P. DOMINICUS PALMIERI SI

 

––––––––––

 

DE ECCLESIAE CAPITE

 

SEU

 

DE ROMANO PONTIFICE

 

––––––––

 

PARS. II.

 

DE VI AC RATIONE PRIMATUS ROMANI

 

–––––––

 

ARTICULUS II.

 

DE POTESTATE ROMANI PONTIFICIS ERGA SOCIETATES AB ECCLESIA DISTINCTAS

 

THESIS XXI.

 

Inter auctoritatem religiosam, quae propria est Romani Pontificis et potestatem politicam christiani Principis ea exsistit ex ipsis rerum naturis habitudo, ut haec sit illi ne dum negative sed et positive subordinata, licet indirecte.

 

I. Subordinatio, de qua loquimur, in eo est quod alterum altero inferius sit et ab eodem dependens. Negative subordinatam unam potestatem alteri dicimus, cum inferior intra limites quoque obiecti sui illud agere non potest (prohibente id ipso naturae iure) quod redundet in damnum superioris, atque ab iis actibus abstinere debet, quos altera potestas iudicat non licere. Positive subordinatam unam potestatem alteri dicimus, cum inferior ita dependet ut debeat per actus suos, altera id exigente, ad eius bonum et commodum conferre.

 

Prior subordinatio potestatis civilis ad auctoritatem Ecclesiae ideoque et Romani Pontificis obtinentis plenitudinem eius auctoritatis, manifesta est. Etenim ex ipsis rerum naturis homo debet esse civis et religiosus; hoc alterum vero ratione finis est praestantius et magis necessarium. Hinc potestas civilis in exercitio sui debet habere rationem religionis saltem negative, h. e. impedire non debet homines ab assecutione finis ultimi: ratio evidens est; quia potestas ea est in bonum hominum: finis autem eorundem praeferendus est ceteris bonis. Neque potestas civilis potest iure esse athea; haec enim potestas est a Deo iuxta Apostolum (Rom. XIII. 1): cuius doctrinae sensus non is est ut omnis potestas immediate a Deo conferatur; hic enim sensus nec necessarius est et frequenter falsus est in quavis sententia de origine potestatis civilis, si de omnibus superioribus sermo sit quibus in civili societate parendum est, ut loqui videtur Apostolus. Sed sensus est, divina ordinatione exsistere potestatem in societate, quae est quaedam participatio potestatis Dei, qui solus a se ius habet obligandi homines, ita ut sine hac participatione nemo possit habere ius obligandi alios imperio suo; haec scilicet vis regendi coactive actiones eorum qui sunt natura pares et ab invicem independentes, ex aequo ordinati immediate in Deum, solum ab eo, qui hominum superior natura est eorumque conditor, originem habere debet. Atqui nequit esse athea potestas quae a Deo est et instituta est in bonum eorum qui necessario ordinantur in Deum, sicut nequit esse athea ea potestas a qua originem ducit, et a qua tantum vim habet.

 

Quod si exsistat potestas religiosa positive instituta a Deo, cui omnis iurisdictio religiosa pro hominibus sit concredita, multoque magis si sit potestas ordinis supernaturalis pro hominibus ad finem supernaturalem elevatis: potestas civilis 1° nullum ius habet amplius in res religiosas et sacras, quae superioris ordinis sunt et a Deo, Domino utriusque ordinis, alteri potestati sunt commissae (cf. quae diximus de Matrim. §. 4. prop. 5.): sequitur 2° in hypothesi institutae a Deo potestatis religiosae distinctae, quod potestas civilis pariter negative saltem, sicut diximus, habere rationem debeat ordinis illius religiosi et potestatis eius a qua idem regitur.

 

Praeterea potestas religiosa Primatus instituta a Deo est magistra infallibilis moralitatis, non vero potestas civilis: haec vero potestas ius nullum habet praecipiendi quod inhonestum est, Princeps autem christianus tenetur se subiicere magisterio Ecclesiae: cum ergo Ecclesia vel Romanus Pontifex docet legem aliquam aut institutionem esse inhonestam nec sine peccato servari posse; illi iudicio submittere se debet potestas illius et a re prohibita abstinere. Ergo.

 

II. Verum oportet ut potestas civilis habeat quoque positive rationem religionis: h. e. non tantum non impediat bonum religionis exercitiumque eius potestatis, qua societas religiosa gubernatur: sed et positive conferat, cum necesse est idque potestas religiosa exposcit, ad bonum religionis, ad auxilium vel praesidium eiusdem potestatis religiosae. Quod quidem praesidium multipliciter ferri potest secundum triplicem potestatem, legislativam, iudicialem, coercitivam. Si nimirum potestas religiosa arbitretur expedire bono religionis, ut quasdam leges ferat auctoritas civilis earumque transgressores iudicet et puniat, vel ut a quibusdam legibus ferendis, etsi non per se malis, vel iudiciis instituendis abstineat, ut vim suam coercitivam exerceat in perturbatores ordinis religiosi, ipsa iubere potest principem haec praestare, isque iure exsequi ea tenetur.

 

Haec est certa doctrina Bonifacii VIII. in Bulla Unam Sanctam (Extravag. comm. I. 1. tit. 8. de Maioritate et obedientia). Docet enim gladium materialem, qui in Ecclesia est, esse oportere sub gladio spirituali et esse adhibendum pro Ecclesia, ad nutum Sacerdotis; dependentiam ergo habet potestas civilis a religiosa: si adhibendus pro Ecclesia; ergo non solum non est gladius adhibendus contra Ecclesiam aut eius bonum impedire non debet, sed in commodum et favorem Ecclesiae adhibendus est. Constitutionem porro Bonifacii VIII. Leo X. sacro approbante Concilio Lateranensi Sess. 11. innovavit et approbavit sine praeiudicio declarationis Clementis V. quae incipit Meruit. Declaratio vero haec Clementis V. confirmat Bonifacii docrinam. Ait enim Clemens (cf. Extravag. comm. I. V. tit. 7. c. 2.) per definitionem et declarationem Bonifacii VIII regem Francorum Philippum et regnum eius non amplius esse subiectos Ecclesiae Romanae quam antea exsistebant. Scilicet Bonifacius non ius novum condidit, sed ius antiquum et divinum authentice declaravit et idcirco Christianissimus Rex subiectus erat Romanae Sedi post Bullam Bonifacii non secus ac prius.

 

Quaeritur quanta sit vis huius prioris partis Bullae (a) in qua traditur subiectio gladii temporalis gladio spirituali: non enim doctrina ibi asserta videtur habere vim definitionis fidei; nam formulae exhibentes definitionem fidei in extrema tantum Bullae parte comparent ac doctrinam afficiunt de necessaria omnibus subiectione ad Roman. Pontif. (Porro subesse Romano Pontifici, omni humanae creaturae declaramus, dicimus, defnimus, pronunciamus omnino esse de necessitate salutis). Non contendimus certum esse certitudine quam consequatur obligatio credendi, quod ibi definitio fidei habeatur praeter hanc explicitam conclusionem; quoad hanc enim tantum Romanus Pontifex clare significat, se supremi doctoris munere fungi illudque ut necessario tenendum omnibus explicite proponit.

 

Verum pars doctrinalis, quae praecedit de subiectione auctoritatis temporalis spirituali, ita nexa est cum extrema conclusione, ut theologica certitudine constet, id quod definitum est eam quoque continere. Sane hic est processus bullae. Ecclesia, extra quam non est salus, una est, unum corpus. Unius Ecclesiae unum est caput, Christus videlicet et Christi vicarius Petrus Petrique successor. In Ecclesia duplex est potestas, seu duplex gladius, temporalis et spiritualis, sed ille pro Ecclesia, hic ab Ecclesia exercendus, hic sacerdotis manu, ille manu regum et militum sed ad nutum sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati; quia utraque potestas est a Deo, quae autem a Deo sunt, ordinata sunt, quod non foret nisi gladius esset sub gladio et tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Spiritualis vero potestas praecellit temporali. Haec spiritualis potestas collata est divinitus Petro, cui qui resistit Dei ordinationi resistit, nisi duo fingat esse principia, quod falsum et haereticum est. Porro etc.

 

Iam vero vides 1° omnia quae ultimam conclusionem praecedunt, aptissime invicem cohaerere: una scilicet est Ecclesia, extra quam non est salus, unum caput Christus et Petrus, una potestas suprema et quia duplex reperitur in Ecclesia potestas, temporalis et spiritualis, ea huic subiici debet et ad eius nutum exerceri, ut ordo sit et unitas. Vides 2° haec quae traduntur de unitate Ecclesiae, unitate capitis ac potestatum subordinatione, non esse obiter et per accidens dicta, sed data opera de iis agi ac ipsa ad substantiam totius Constitutionis spectare; iis enim demptis non eadem constitutio doctrinalis formaliter haberetur: ea enim non ex sola conclusione, sed ex tota serie sermonis contextuque propositionum coalescit. Vides 3° praecedentia necti veluti principia cum ultimis verbis conclusionis; unitas enim Ecclesiae, unitas capitis et debita subordinatio omnium uni, quae enunciantur in praecedentibus, ratio sunt cur necesse sit omnem humanam creaturam subiectam esse Romano Pontifici, quod in fine constitutionis affirmatur. Iam vero 4° in praecedentibus asseritur explicite necessitas subiectionis principum temporalium, quatenus tales sunt, potestati spirituali. Ex iis autem consequitur ultima verba omni humanae creaturae complecti quoque reges qua tales, docerique proinde ea definitione necessitatem illius subiectionis potestatis temporalis erga spiritualem, quae explicata est superius. Probatur consequentia: nam amplitudo consequentis pendet ex amplitudine antecedentis, idque certe consequens universaliter expressum comprehendit quod disserte veluti eius pars enunciatum est in praemissis; atqui in praemissis enunciata est disserte subiectio regum qua tales sunt ecclesiasticae potestati: ergo. Igitur analysi instituta huius constitutionis constat rem definitam, h. e. omnes subiici oportere Rom. Pontifici, complecti quoque reges christianos, qua tales, seu politicam potestatem.

 

Ita certe accepta fuit ea aetate haec Constitutio, et haec ratio fuit cur Rex Christianissimus excandesceret.

 

Doctrina Bonifacii antiqua est; nam eadem est sententia Patrum. Quorum doctrina cognosci potest tum ex testimoniis citatis in Proleg. sub §. 18. n. 7. quibus debitum subordinationis politicae potestatis auctoritati ecclesiasticae traditur, tum speciatim ex comparatione frequenter instituta inter habitudinem civilis societatis ad Ecclesiam et habitudinem corporis ad animam quae iam apparet in Constitutionibus Apostolicis l. 2. c. 34. «Vos (sermonem convertens ad Principes et praefectos ait Nazianzenus orat. 13. n. 8.) lex Christi meae potestati meoque subiecit imperio. Imperamus enim et ipsi, addo, maiori imperio et perfectiori; nisi vero aequum sit spiritum carni et caelestia terrenis cedere». Et Isidorus Pelusiota l. 3. ep. 249. «Ex sacerdotio et regno rerum administratio conflata est. Quamvis enim permagna utriusque differentia sit; illud enim velut anima est, hoc velut corpus: ad unum tamen et eundem finem tendunt, hoc est ad hominum salutem». Cui consentit doctissimus Ivo epist. 51 ad Henricum Regem Angliae, ipsum monens, ut regnum terrarum caelesti regno, quod Ecclesiae commissum est, subditum esse debere semper cogitet. «Sicut enim sensus animalis subditus debet esse rationi, ita potestas terrena subdita esse debet ecclesiastico regimini et quantum valet corpus nisi regatur ab anima, tantum valet terrena potestas nisi informetur et regatur ecclesiastica disciplina». Eadem formula utitur s. Thomas 2a 2ae q. 60. a. 6° ad 3m inquiens quod «potestas secularis subditur spirituali sicut corpus animae et ideo non est usurpatum iudicium, si spiritualis praelatus se intromittat de temporalibus quantum ad ea in quibus subditur ei secularis potestas». Quam doctrinam authentice professi sunt Patres constantienses in condemnatione errorum Wiclephi: «sicut se habet spiritus ad corpus, et regio spiritus ad regionem corporis, sic proportionabiliter iudex ecclesiasticus ad iudicem terrenum et forum ecclesiasticum ad temporale: sicut dicit ven. Hugo de s. Victore et Alexander de Ales, et alii doctores et sacri canones». Cf. hanc condemnationem in Append. Conc. Constant. n. 23. ad art. 12. Haec ratio loquendi constans et communis fateri cogit ad doctrinam Ecclesiae spectare, quod ea comparatione enunciatur de habitudine inter ecclesiasticam et civilem potestatem. Enunciatur autem subordinatio potestatis civilis ecclesiasticae, non qualis est vivificati ad vivificans; nam in Ecclesia catholica certa est doctrina, ambas potestates esse distinctas et in suo ordine independentes, sed qualis est inferioris ordinati ad bonum superioris et habentis quoad ipsum rationem instrumenti ad id quod superius est finisque rationem habet ac causae principalis: nam haec est proprie altera habitudo corporis ad animam et hac exclusa nulla est alia. Atqui talis subordinatio potestatis civilis ad ecclesiasticam exigit ut ad nutum huius ea positive concurrat in eius auxilium et praesidium; ita enim corpus obedit et inservit animae ut instrumentum eius: ergo.

 

Et sane inter potestatem civilem in societate Christiana et potestatem religiosam 1° nexus quidam exsistit; nectuntur enim tum ratione eorundem subiectorum, quae ab utraque potestate reguntur, tum ratione finium, ad quos eadem subiecta dirigit utraque potestas; ordo etiam societatis civilis et ordo societatis religiosae mutuo se iuvare possunt: nexus vero 2° non est coordinationis; potestates enim se habent inter se sicut fines earum: finis vero potestatis civilis, qui est ordo in societate civili et finis potestatis alterius, qui est bonum religiosum, non sunt coordinati, quemadmodum coordinati non sunt finis ultimus hominis et felicitas quaedam temporalis; qui fines ratio sunt cur et ordo in societate civili et bonum religiosum in societate religiosa sit per utramque potestatem respective curandum. Sed est 3° nexus subordinationis; nam finis, qui est felicitas temporalis, est quoad homines subordinatus fini ultimo qui per religionem obtinetur. Est autem 4° potestatis civilis ad religiosam subordinatio medii, eius nempe quod in bonum subordinatorum referri potest et debet, cum utile est ad finem eorundem et id subordinans exigit. Sunt scilicet quaedam media, quae per se sunt ordinata ad finem aliquem, ut ideo exsistant quia est ille finis, sic sacramenta pro sanctificatione: sunt alia media quae pro certo fine per se necessaria non sunt et sine eo esse possunt; eo tamen fine exsistente, illi subordinantur, ut qui ius habet consequendi huius finis, ius quoque habere possit et habeat, si media ea illi praesto sunt, utendi eis ad finem. Sic etiam sine cultu religioso templorum posset esse aurum et argentum in natura: posito autem quod homines velint aut debeant dedicare templa, ius habent utendi auro et argento ad eorum ornatum veluti mediis in hunc finem subordinatis.

 

Porro in hac classe mediorum dicimus reperiri potestatem civilem respectu potestatis ecclesiasticae. Etenim potestas civilis est instituta unice in bonum eorum, qui tamen ad unum finem ultimo sunt ordinati, qui est bonum religiosum; ad quod propterea assequendum ius habet homo ut adiuvetur in hac vita per cetera bona, quae propter ipsum exsistunt illique sunt collata, quae idcirco rationem induunt medii ad hunc finem: est ergo subordinatio potestatis civilis ecclesiasticae potestati subordinatio medii. Porro huiusmodi ius fidelium exercet potestas religiosa, quae pro curando bono religioso hominum ultimique finis assecutione est instituta. Ius enim ipsa habet exigendi quod hominibus ad hunc finem est necessarium: cum autem sit vera potestas iurisdictionis eaque versetur circa ea omnia quae ad finem religiosum referuntur atque superior sit potestate civili, sicut finis suus fine illius; iure praecipere principi christiano potest quod sibi utile vel necessarium arbitretur. Iam vero talis subordinatio est positiva: ergo iurisdictioni Primatus, quae est plenissima potestas religiosa, subordinatur positive potestas politica.

 

Secundum haec verissime dicebat Innocentius III. (epist. 197. l. 2.) voluisse Christum ut Petri successor «non solum inter principes, sed super principes sederet et de principibus iudicaret» atque (epist. 209.) «Christum b. Petro non solum universalem Ecclesiam sed totum seculum gubernandum reliquisse». Porro tantundem est quod potestas civilis subordinetur positive potestati religiosae eique pareat in aliquo faciendo et quod eidem pareat in aliquo omittendo; eadem est enim formaliter subordinatio et utramque pariter eodem titulo finis religiosus postulare potest: ergo et quoad haec subordinatur positive potestas civilis potestati religiosae. «Haec (ait Ioannes Archiep. Cantuariensis Eduardo Regi Angliae an. 1281. penes Mansi Conc. tom. 24. p. 426.) attendentes imperatores catholici leges suas omnes sacris canonibus subdiderunt, ne schismatici vel haeretici putarentur. Cum igitur ad vos, excellentissime domine rex, pertineat pax inclita imperii et vos etiam tenemini leges vestras canonibus subiicere et contrarias abolere».

 

COROLLARIUM. Ex his sequitur quod Innocentius III. (c. Novit de Iudiciis) non est amplexus omnem materiam in qua christiani reges auctoritati Pontificis subesse debent cum inquit: «non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum (Regem Franciae Philippum) spectat iudicium, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura». Nam non solum ratione intervenientis peccati, propter cuius punitionem Reges christiani non secus ac ceteri fideles subsunt Pontifici, se exerere potest potestas Pontificis in ipsos Reges, sed ratione habita naturae ac finium utriusque potestatis.

 

III. Verum haec positiva subordinatio est ne directa an indirecta? Iam diximus superius subordinationem directam unius potestatis alteri potestati in eo esse ut potestas subordinata, respectu sui proprii finis, regatur a potestate superiore ideoque ab hac pendeat quoad omnes actus suos et ita proinde, ut superior quoslibet actus suos irritare possit aut validos efficere. Atqui non ita subordinatur potestati religiosae potestas civilis. Nam potestas a Christo data Petro est formaliter potestas religiosa per se ordinata ultimo in finem supernaturalem consequendum in altera vita, immediate ordinata ad cultum divinum in hac vita procurandum eo modo quo Christus instituit. Nulla vero civilis potestas formaliter est collata Petro. Quocirca potestas ecclesiastica curam per se non habet felicitatis temporalis, quae finis est societatis civilis et ideo in iis omnibus, in quibus sola felicitatis temporalis ratio occurrit, civilis potestas, quae ad eam dirigere debet, est independens; cum ipsa et non alia propter hunc finem exsistat. Nec, quamvis ordo civilis conducere possit ad ordinem religiosae societatis, opus est, ut omnes actus civilis potestatis regantur a religiosa; quia ordo et quies religiosae societatis exposcit quidem ut societas civilis recte et iuste gubernetur, sed non determinat modum, qui multiplex esse potest diversis legibus et institutis. Quare cum dependentia potestatis civilis a religiosa rationem omnem suam mutuetur a fine, finis vero religiosae potestatis non postulet, ut modum etiam ipsa determinet quo civilis societas regatur, sive determinet formam regiminis, leges etc.; hinc deest ratio sufficiens cur potestas religiosa dirigat actus omnes potestatis civilis. Non igitur directe subordinatur potestas civilis potestati religiosae.

 

Restat ergo ut subordinetur indirecte. Et sane ratio subordinationis est excellentia finis potestatis religiosae, ad quem cetera, quae propter hominem instituta sunt, subordinari debent et auxilium et praesidium, si opus est, praebere. Subordinatio vero ratione finis est solum indirecta. Haec porro subordinatio non excluditur ex eo quod sola potestas religiosa sit formaliter data Petro; nam potestas formaliter religiosa eo quod ordinata in finem excellentiorem cui finis potestatis civilis subordinatur, est simul potestas indirecta utendi hac altera potestate; neque ad hunc usum requiritur in utente potestas formaliter civilis. Itaque quamvis ipsa persona Principis sit directe subiecta iurisdictioni Romani Pontificis, attamen quatenus ille potestate sua utitur in regimine suae societatis, subiectus est indirecte; quia eatenus subest, quatenus postulante fine spirituali ius habet Romanus Pontifex dirigendi exercitium illius potestatis, isque parere tenetur. Porro hanc subordinationem esse ex ipsis rerum naturis, liquet ex data demonstratione, quae petita est ex essentiis rerum. Iure naturae scilicet hypothetico (supposita nempe exsistentia Ecclesiae) id postulatur.

 

Ineptissime vero quis hanc subordinationem negaret, eo quod potestas civilis sit immediate a Deo: nam et hoc modo dato (cf. Proleg. §. 16.), quid prohibet aliquid a Deo immediate procedere cum subordinatione ad aliud? Nonne animalia a Deo immediate sunt, et tamen homini subordinata? Nonne corpus et anima Adami immediate a Deo fuerunt et nihilominus corpus animae subordinatum? An de elementis materiae chimici disponere non poterunt, quia ea sunt immediate a Deo? Nihil est ergo ineptius hoc argumento.

 

Haec est doctrina s. Thomae. Nam in 2. dist. ult. in exposit. textus post a. 3m q. 2a ait: «ad 4m dicendum quod potestas spiritualis et secularis utraque deducitur a potestate divina, et ideo in tantum secularis potestas est sub spirituali, in quantum est ei a Deo supposita, scilicet in his quae ad salutem animae pertinent et ideo ex his magis est obediendum potestati spirituali quam seculari». Cf. verba eius ex hoc eodem loco recitata in thesi 14.

 

IV. Diximus iurisdictioni Primatus esse subordinatam potestatem Principis christiani. Iurisdictio enim, quae non in abstracto sed in concreto exercetur, personam requirit in quam feratur eaque subdita esse debet: qualis est Princeps christianus. Cum vero princeps subditus Ecclesiae non est, potestas quidem eius civilis ex divina ordinatione est talis, ut Ecclesiae subordinari debeat; quemadmodum vult Deus omnia regna mundi Ecclesiae suae aggregari omnesque reges agnos fieri Romani Pontificis: verum in regem non subditum nequit auctoritatem suam Romanus Pontifex exercere. Quid vero tunc fieri possit aut liceat vel non liceat, si praesertim tota regni societas sit christiana, alterius loci est disputare.

 

Ergo ne Princeps christianus in peiore conditione versatur quam infidelis? Ineptum et impium id est asserere. Sane 1° princeps, qui Christianus fiat, nullum ius amittit quod prius habebat; non enim prius habebat ius in sacra ordinis supernaturalis, sed tantum ad summum in quandam religionem naturalem et quidem in statu praesenti ex hypothesi, ignorantiae scilicet verae religionis quam solam Deus vult. Hoc autem ius in religionem naturalem, si quod est, retinet adhuc Princeps christianus, in hypothesi scilicet quod sola exsisteret religio naturalis, vel etiam in hypothesi quod habeat subditos infideles, qui converti nolint ad fidem: quorum ritus et instituta temperare potest ut terminos naturalis honestatis non excedant. At 2° dependentia a potestate religiosa non est imperfectio, sed perfectio; perfectio est enim coniungi supernaturali ordini ab eoque regi et ad supernaturalem finem ordinari: quemadmodum perfectio est naturae humanae Christi non in se, sed in alio subsistere et generatim posita institutione ordinis supernaturalis, perfectio est naturalium rerum illi famulari. Ceterum 3° an dicendus est in peiore esse conditione fidelis quam infidelis, quia illius libertas pluribus legibus est limitata, e. g. ieiunandi, suscipiendi sacramenta, sanctificandi dies festos etc.? cur ergo dicunt deterreri merito Principes paganos ne christiani fiant, si ea subordinatio potestatis eorum ad potestatem religiosam asseratur? Tandem 4° plurima certe sunt bona quae obtinent principes in societate christiana, non tantum prout privatae personae sunt, sed prout sunt principes, quae enumerare longum esset. Unde nihil amittunt Principes, plura vero consequuntur.

 

COROLLARIUM. Ex probatis sequitur 1° Principes ex hoc officio nullam sibi posse auctoritatem vindicare in res ecclesiasticas et sacras; se enim tenent ex parte mediorum, quorum non est regere, sed regi, curam scilicet Ecclesiae gerunt reges non ut domini, sed ut ministri, non ut iudices sed ut exsecutores (cf. Becanum in Duello de primatu regio c. 8.). 2° Ad potestatem religiosam spectare iudicium: an et quomodo singulis in adiunctis praesidium religiosae societati a civili potestate suppeditandum sit; iudicium enim de usu mediorum pertinet ad eum qui curam habet finis: et 3° propter eandem rationem esse potestatis religiosae arbitrari, quid Ecclesia exigere possit a potestate civili, et quid haec potestas civilis possit in iis quae ad Ecclesiam spectant. 4° Cum finis temporalis, qui est finis societatis civilis et finis spiritualis, qui est societatis religiosae, concurrunt quibusvis in rebus, sicut finis prior posteriori subordinari debet, ita civilem potestatem potestati religiosae cedere in iis debere. 5° Merito proscriptam esse prop. 54. Syllabi: «Reges et Principes non solum ab Ecclesiae iurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus iurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia».

 

–––––––––––

 

 

Tractatus de Romano Pontifice cum Prolegomeno de Ecclesia. Auctore Dominico Palmieri Societatis Iesu. Editio altera, aucta et in nonnullis emendata. Prati. EX OFFICINA LIBRARIA GIACHETTI, FILII ET SOC. 1891, pp. 548-557. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

ROGERIUS FREDDI

 

PRAEPOSITUS PROVINCIAE ROMANAE SOCIETATIS IESU

 

Cum operis, cui titulus Tractatus de Romano Pontifice etc. conscripti a P. Dominico Palmieri sacerdote nostrae Societatis alteram editionem aliqui eiusdem Societatis revisores, quibus id commissum fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint: facultatem concedimus, ut typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet, videbitur.

 

In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas et sigillo Societatis nostrae munitas dedimus.

 

Romae die commemorationis omnium fidelium defunctorum. Anno 1890.

 

(L. S.)

 

––––––––––––––––––––

 

IMPRIMATUR

 

16 Iunii 1891 – Can. Archid. IOACHIM GORI, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(a) Negarunt quidam recentiores, Bullam, qualis nunc prostat, esse authenticam vimque habere legis. In Periodico Rivista Universale di Firenze luglio 1877. negatur canonica eius auctoritas; quia exstat solum inter extravagantes: quia Leo X. eam, quam laudavit, non inseruit suae Constitutioni; ideoque nescimus, quae et qualis fuerit: quia a nullo theologo postea citata. Addit quidam Doctor (in Revue des qq. Historiques Paris, Iul. 1879.), argumenta intrinseca; quibus apparet potius fuisse schema Bullae edendae, quam Bulla edita. Alter (ibid.) ostendit, eam magna ex parte desumptam esse ex opere inedito Aegidii Romani, de Ecclesiastica potestate libri tres.

 

Verum certe Bulla aliqua a Bonifacio edita fuit; secus quo spectaret declaratio Clementis? Leo vero dicendus est eam probasse, quae inter Extravag. exstabat; haec enim omnibus nota erat. Ceterum vetus commentarius proditus est in eam Bullam, auctore Cardinali aequali Bonifacii VIII., ubi eadem Bulla integra refertur.

 

(1) Cf. 1) Józef kardynał Hergenröther, Pontyfikat Bonifacego VIII. Kościół i państwo. Władza papieska. 2) P. Clarus Vascotti OFM, Institutiones historiae ecclesiasticae Novi Foederis. Bonifacius VIII (1294 – 1303). – Philippus Pulcher rex Franciae. 3) P. Petrus Albers SI, Enchiridion historiae ecclesiasticae universae. T. I-III. Neomagi in Hollandia 1909-1910. 4) Sac. Bernardus Jungmann, Dissertationes selectae in historiam ecclesiasticam. T. I-VII. Ratisbonae 1880-1887. 5) Iosephus card. Hergenröther, a) Handbuch der allgemeinen Kirchengeschichte. Erster Band. Zweite Auflage. Freiburg im Breisgau 1879. b) Histoire de l'Église. III. Paris 1886. c) Katholische Kirche und christlicher Staat: in ihrer geschichtlichen Entwickelung und in Beziehung auf die Fragen der Gegenwart. Freiburg i. Br. 1873. d) Anti-Janus. Eine historisch-theologische Kritik der Schrift "Der Papst und das Concil von Janus". Freiburg i. Br. 1870. e) Catholic Church and Christian state; a series of essays on the relation of the Church to the civil power. Vol. I-II. London 1876. f) Anti-Janus: an historico-theological criticism of the work entitled "The pope and the Council, by Janus". Dublin 1870. (Nota ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: