P. EDUARDUS HUGON OP
––––––––––
Iubilari appetente anno, quo universus orbis, omnium mentium plausu omniumque cordium affectu concelebrat, profecto decuit ut nostrum Angelicum de ipso dissereret.
Oportet imprimis supremum veritatis Magistrum revereri et audire, ac propterea conabor ego in eius Litteris Encyclicis doctrinalem respectum inquirere atque ostendere quomodo ex his documentis coalescat verum reapse doctrinae corpus, compactum et connexum, in quo omnia in unum mire concinunt.
Singulas itaque Litteras Encyclicas ex ordine inspiciamus.
I.
Primum quidem documentum: «Ubi arcano Dei», die XXIII decembris MDCCCCXXII, de pace Christi in regno Christi quaerenda, est veluti brevis sed integer tractatus de ordine supernaturali, cuius necessitatem et efficaciam prae oculis ponit.
Agnoscit utique Summus Pontifex naturam humanam non esse intrinsece corruptam, imo fuisse in hominibus eos natura insitos benignitatis misericordiaeque sensus, quos tamen violentiae ius paulatim obstupefecit (1).
His omnino consonant quae ex Augustino (2) recolebat Pius VI, contra Pistorienses (3), in natura scilicet nostra remansisse affectus quosdam laudabiles, velut extrema lineamenta et reliquias imaginis Dei.
At mox asserit Pius XI hominem fuisse divinitus elevatum, in eoque vigere felicitatis appetitum; qui nonnisi in Deo possesso, minime autem in bonis externis, queat satiari. Nam bona illa, «ut per se vilia sunt et abiecta, animum sane non possunt explere hominis, quem a Deo factum destinatumque ad Dei fruendam gloriam, necesse est sollicitum semper et inquietum vivere, donec in Deo conquiescat» (4).
Quibus praesuppositis, probatur non posse, in praesenti generis humani conditione, servari perfecte legem naturalem nisi homo supernaturali Christi auxilio adiuvetur.
Nam apud longe plurimos diuturna consuetudo «vim naturae obtinet, et caeca illa lex dominatur, quam Paulus Apostolus in membris suis legi mentis repugnantem ingemiscebat» (5).
Hinc teterrima tyrannis triplicis concupiscentiae (6). «Nam concupiscentia carnis, id est voluptatum, cupiditatibus nullam capitaliorem pestem dixeris cogitari posse, non solum ad domus sed ipsas civitates perturbandas; ex concupiscentia oculorum, idest habendi cupiditate, acerbae illae nascuntur contentiones civilium ordinum, suis cuiusque commodis plus nimio inservientium; superbia vitae autem, id est studio ceteris omnibus dominandi, adductae partes politicae sic inter se digladiari consueverunt, ut nec crimine maiestatis, nec perduellione, nec ipso patriae parricidio abstineant» (7).
Ut autem refrenentur illae cupiditates, non solum in homine individuo, sed in tota societate et inter oppositas gentes, requiritur virtus superior, quae et integritatem morum afferat et humanae personae dignitatem illustret; sicque apparet necessitas auxilii divini, quo pax vera stabilitur. «Cum igitur et civitates et respublicae sanctum et solemne habuerint vel in domesticis vel in externis relationibus, doctrinis praescriptisque Iesu Christi obsequi, tum demum et apud se pace fruentur bona et mutua utentur fiducia, controversiasque, si quae forte suboriantur, pacifice diriment.
Quodsi in hoc genere aliquid ad hunc diem tentatum est, id aut nullum aut exiguum sane successum habuit, maxime in iis rebus quibus inter se acerbius populi conflictantur» (8).
Ex his sequitur ut pax veri nominis exsistere nulla possit nisi Christi doctrinae, praecepta, exempla fideliter teneantur ab omnibus, in publicis privatisque vivendi rationibus; quod si feliciter fiat, statuetur regnum Christi in mentibus hominum singulorum, in societate domestica, in societate civili.
Ouapropter liquet quaerendam esse pacem Christi in regno Christi (9).
At pax et regnum Christi in praesenti statu nequeunt ab Ecclesia seiungi.
Hinc breviter recolitur oeconomia Ecclesiae, ad cuius essentiam requiritur sacerdotium et ad integritatem ipse quoque status religiosus; nam, «cum religiosarum familiarum alumni hoc suum habeant, ut Christi, non modo praecepta, sed etiam consilia servent exerceantque, et perfectae christianae vitae speciem ad vivum sua vita exprimant, maxime conferunt ad Christi regnum et domi confirmandum et foris dilatandum» (10).
Quibus omnibus profecto demonstratur ordinis supernaturalis, ut monuimus, necessitas et efficacia.
At inde quoque colligitur quae sit vera nationum societas verumque ius gentium.
Recolatur porro iam a Leone XIII, in suis Litteris ad episcopos Brasiliae, 5 maii an. 1888, tradita fuisse vera principia: «Quum decursu rerum et temporum, perseverante opera Ecclesiae, societas civitatum ad similitudinem familiae coaluerit, christiana et libera» (11). Iuxta Leonem igitur, societas nationum, vel potius civitatum, debet ad similitudinem familiae renovari, debetque esse christiana et libera, sicut paulatim coaluit perseverante Ecclesiae opera.
Pius XI optat quoque ut sit, sicut «aetate media, vera illa nationum societas, quae christianorum populorum communitas fuit. In qua, etsi re saepius omnino violabatur ius, ipsius tamen iuris sanctitas manebat in causa vigens, tuta veluti norma ad quam nationes ipsae iudicarentur» (12).
Quid sit vero ius gentium ex eodem documento concluditur. Nam agnoscit Papa in iure gentium sanctitatem quamdam inditam, quam sola Ecclesia custodire potest, quaeque idcirco altior est hominum institutis, sed naturali iuri ceu fundamento nititur: «At divinum est institutum, quod iuris gentium sanctitatem custodire potest; institutum scilicet et ad nationes omnes pertinens et nationibus supereminens omnibus, maxima quidem praeditum auctoritate ac plenitudine magisterii venerandum, Ecclesia Christi: quae una ad tantum idonea munus apparet tum ex divino mandato, tum ex natura ipsa et constitutione sua, tum denique e tanta saeculorum maiestate, ne belli quidem tempestatibus oppressa, sed potius mirabiliter aucta» (13).
Hac retenta notione iuris gentium, intelligitur quam utile foret confici pro universis gentibus quemdam Codicem legum, his consonum temporibus, in quo collecta fuissent et praecepta iuris naturalis vel ethices christianae, ubique ac semper, sive pacis sive belli tempore, inviolate servanda, et leges quae aut necessariae aut cum necessariis connexae videantur, ut illae etiam quae ex populorum pactionibus aut usibus communiter seu peraeque ab omnibus custodiuntur.
Ex quo brevi compendio elucet quam liquido laudatum documentum et theologicam doctrinam de necessitate gratiae Christi confirmet et ambitum sanae philosophiae ampliet ac fecundet.
II.
Succedunt Litterae Encyclicae de Sancto Francisco Salesio, tertio pleno saeculo ab eius obitu, die XXVI mensis ianuarii, anno MDCCCCXXIII; et, quamvis potius paraeneticae et historicae, doctrinam tamen magni momenti asserunt et vindicant, scilicet «vitae sanctimoniam haud esse singulare beneficium, quod aliquibus concedatur, ceteris posthabitis, sed communem omnium sortem et commune officium; virtutum vero adeptionem, etsi in labore posita est – qui labor voluptate animi solaciisque omne genus compensatur – esse tamen unicuique parabilem divinae gratiae praesidio, quod nulli denegatur». Ouae assertio, de gratia omnibus concessa, est prae oculis habenda.
Animadvertatur quoque mansuetudinem in hoc documento dici exteriorem divinae caritatis ornatum, quae apostolatui, cum sacerdotum tum laicorum ingentem vim addit ad societatem hominum emendandam (14).
III.
Sequuntur Litterae Encyclicae Studiorum ducem, die XXIX iunii, an. MDCCCCXXIII, saeculo sexto exeunte a Sanctorum coelitum honoribus Thomae Aquinati decretis.
Ouatuor praesertim titulis Aquinatem Papa exornat, illum appellando Studiorum ducem, non modo Angelicum, sed etiam Communem seu universalem Ecclesiae Doctorem; imo et Eucharisticum, nam, si considerentur quae ipse de Eucharistia scripsit vel pro Eucharistia gessit, et illud ipsius Christi praeconium: Bene, Thoma, scripsisti de me, sane mirabitur nemo quod hic doctoris Eucharistici quoque cognomen accepit (15).
Vis porro doctrinalis in hoc documento maxime viget, sive in ordine speculativo, sive in ordine practico, ad vitam spiritualem fovendam.
In ordine quidem speculativo Summus Pontifex vindicat, ex principiis nostri Angelici, potestatem seu valorem humanae mentis, iterumque damnat agnosticismum tam nervose reprobatum encyclicis Litteris Pascendi. Recolit Papa argumenta quibus Thomas Deum esse docet eumque unum dici ipsum Esse subsistens, ea remanere hodie quoque, sicut aevo medio omnium firmissima ad probandum.
Simulque tradit additionem a Pio X factam, adeoque demonstrari, esse praeclaram concilii Vaticani interpretationem.
In concilio quidem Vaticano deest verbum demonstrari, licet certo cognoscere per ea quae facta sunt et demonstrare sit unum et idem, ut animadvertebat Illm. Gasser, relator deputationis de Fide. Concilium voluit asserere cognitionem certam et mediatam, per medium creaturarum, seu per ea quae facta sunt. At cognitio certa per medium est ipsa demonstratio: quoad rem igitur, licet non quoad verba, concilium iam indicabat posse demonstrari.
Pius porro X, quo efficacius errores modernistarum confutaret, explicite posuit: «hoc est, per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci adeoque demonstrari etiam posse profiteor» (16). Noluit Pius X novam definitionem condere, sed, authentice interpretando concilium, declaravit rem nunc esse fide credendam: «Iisdemque (argumentis S. Thomae) liquido confirmatur Ecclesiae dogma in Concilio Vaticano solemniter enuntiatum, quod Pius X praeclare sic interpretatur: "Deum rerum omnium principium et finem naturali rationis lumine per ea quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse"» (17).
Hinc habetur: 1° sicut Pius X praeclare interpretatur concilium Vaticanum, ita Pius XI mentem Pii X authentice declarat; 2° argumenta quae commendat Ecclesia ad exsistentiam Dei demonstrandam esse quinque vias S. Thomae.
Subinde exponit Pontifex propriis ac genuinis fundamentis constitui apologeticam, bene definito discrimine, quod inter eas res quae rationis et quae fidei sunt, intercedit, accurateque naturali a supernaturali ordine distincto. Quocirca proclamatur sanctum omnibus quicumque doctrinae christianae defensionem susceperunt, esse illud Aquinatis effatum: «Assentire iis quae sunt fidei non est levitatis, quamvis supra rationem sint» (18).
Commendantur Angelici principia de singulis scientiis ecclesiasticis, imo de sacra exegesi; et Pius XI iterum ponit ex S. Thoma, assertum quod iam Leo XIII, in encyclicis Litteris Providentissimus, et Benedictus XV, in encyclicis Litteris Spiritus Paraclitus, sanxerunt: «Auctor principalis Scripturae Sacrae est Spiritus Sanctus... Homo autem fuit auctor instrumentalis» (19).
In ordine autem practico, Papa tradit brevem quidem sed accuratum totius vitae spiritualis conspectum, qui quatuor praecipuis capitibus resumitur.
Imprimis doctrinae cum pietate, eruditionis cum caritate societas; quia mirabili quadam cognatione inter se scientia veri nominis et illa, virtutum omnium comes, pietas continentur (20).
Alterum principium, in exercitio virtutum iugiter attendendum, est istud: amorem Dei nunquam non oportere crescere, ex ipsa forma praecepti: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo... Quae ipsa est causa quare sub praeceptum perfectio charitatis cadat tamquam illud quo omnes pro sua quisque condicione niti debent.
Tertium inde habetur assertum, nempe qui scientiam spiritualem intendit addiscere, eum oportet esse spiritu vere supernaturali imbutum. «Nam, quemadmodum regionem aliquam longinquam bene habere cognitam non dicitur qui eius descriptionem quamvis subtilem cognoverit, sed qui aliquamdiu ibidem vixerit, sic intimam Dei notitiam sola scientiae pervestigatione nullus assequitur nisi etiam cum Deo coniunctissime vivat».
Ouarto demum ex his innotescit quae sint virtutes ab Angelico petendae.
Humilitas quidem, instar fundamenti, quo ceterae nitantur, exemplo Thomae: dum philosophi suae propriae claritudini fere serviunt, hic in tradenda doctrina omnino sese obscurare studet, ideo nimirum ut sola de se lux coelestis veritatis effulgeat.
Deinde castimonia et munditia cordis est tanti pretii, ut, si Thomae pudicitia, tum cum in extremum discrimen adductam videmus, cecidisset, verisimile sit nequaquam Ecclesiam suum doctorem Angelicum habituram fuisse.
Accedit unio utriusque sapientiae, acquisitae scilicet et infusae, qua fit homo perfectus in divinis, non solum discens, sed et patiens divina (21).
Haec porro sunt coniuncta cum summa sanctarum precum assiduitate, quae mentem efficiunt docilem ad afflatus et lumina Sancti Spiritus et accipienda et sequenda.
Demum a sancto doctore pietatem in augustam Virginem, cuius dulce nomen suis pagellis inscribere consueverat, et amorem in divinum Sacramentum petere licebit, et spiritus fervorem quo sacrum faciebat et divinae Maiestati grates, eodem perfecto, persolvebat.
Hinc cum Ioanne XXII concludere licebit: «Ipse plus illuminavit Ecclesiam quam omnes alii Doctores; in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae».
IV.
Epistola encyclica: Ecclesiam Dei, d. XII dec. MDCCCCXXIII, in Natali CCC Sancti Iosaphat Martyris, Archiepiscopi Polacensis Ritus Orientalis, effert doctrinam de unitate Ecclesiae, optatque ut dissidentes Orientales ad salutaria pascua revertantur (22).
Meminit imprimis Christum voluisse unum Apostolorum esse collegium, dupliciter coagmentatum arctissimo vinculo: intrinsecus quidem fide eadem et caritate; extrinsecus autem unius in omnes regimine, cum Apostolorum principatum Petro contulerit tamquam perpetuo unitatis principio ac visibili fundamento.
Iam vero nihil unquam tam hostiliter inimicus homo, quam Ecclesiae unitatem regiminis, quacum «unitas spiritus in vinculo pacis» coniungeretur, appetiit; qui, si nequaquam adversus Ecclesiam ipsam praevalere potuit, effecit tamen ut filios non paucos atque etiam integros populos ab eius gremio complexuque distraheret.
Hinc narrat Papa vitam et mortem S. Iosaphat, qui fuit apud Slavos huius unitatis praeco et martyr.
Addit non tam disputationibus aut incitamentis aliis, quam sanctae vitae exemplis officiisque hanc esse unitatem promovendam, imprimis vero caritate erga Slavos fratres ceterosque Orientales.
Indicat autem augustum Eucharistiae sacramentum tamquam pignus causamque praecipuam unitatis, mysterium illud fidei, cuius amorem studiosamque consuetudinem illi dissidentes conservarunt.
Alterum unitatis reconciliandae vinculum cum Orientalibus Slavis in eorum singulari studio erga magnam Dei Virginem ac pietate continetur, eos ab haereticis compluribus seiungens nobisque efficiens propiores.
Recurrendum est etiam ad sanctos orientales, qui nobiscum orant ad unitatem restituendam.
Ostenditur demum Petrus in successoribus suis nunquam deficiens, Pastoris aeterni vicarius, qui christiani gregis et agnos et oves pascit universos ac moderatur.
V.
Litterae encyclicae Maximam gravissimamque, d. XVIII ianuarii MDCCCCXXIV, de consociationibus dioecesanis in Gallia, specialia adiuncta perpendunt et quaestionem practicam solvunt; at iterum doctrinam universalem vindicant, quam congruit hic recolere: «quotiescumque autem in "laicitate", ut dicunt, sensus inest vel propositum Deo et Religioni infestum adversumque, a Deo et a Religione alienum, "laicitatem" ipsam omnino improbamus atque improbandam esse aperte declaramus» (23). Et paulo superius Papa meminit «plenae illius perfectaeque libertatis, quam sibi iure divino debitam necessariamque, ut ubivis, sic apud vos, aut interrumpi aut imminui Ecclesia pro officio et natura sua pati non potest».
Ouapropter prae oculis habendum omnino est et iure divino libertatem perfectam Ecclesiae deberi, et intrinsece malam et impiam esse laicitatem, prout illam adstruunt adversarii.
VI.
Splendet potissimum vis doctrinalis in encyclicis Litteris Quas primas, die XI decembris an. sacro MDCCCCXXV, de Festo Domini Nostri Iesu Christi Regis constituendo.
Statuitur vera notio regiae potestatis, qua Christus debet regnare in nostris mentibus, voluntatibus, cordibus, et qua non solum ut Deus, sed etiam ut homo in res creatas universas obtinet summum atque absolutissimum imperium (24).
Christum esse Regem in Scripturis sacris passim legimus, tum Veteris, tum Novi Testamenti; quod omnino confirmat lex supplicandi per annuum sacrae liturgiae orbem.
Ouo fundamento autem illa dignitas consistat, seu quo titulo Christus sit rex, exponit nervose Summus Pontifex, nempe et titulo unionis hypostaticae, et respectu nostri, titulo acquisitionis et redemptionis.
Sufficit profecto unio hypostatica: «Scilicet eius principatus illa nititur unione mirabili quam hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo ut Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut eius imperio Hominis angeli pareant et subiecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae unionis nomine Christus potestatem in universas creaturas obtineat» (25).
Ouae asserta opinioni Scotistarum, de incarnatione independenter ab hominum lapsu et redemptione, nullatenus favent. Asserit omnino et nos quoque asserimus Christum vi unionis constitui universorum haeredem et regem; at probandum esset futuram fuisse unionem hypostaticam etiamsi homo in statu innocentiae permansisset.
Litterae illae Encyclicae citant ex psalmis et prophetis textus messianicos praenuntiantes regem redemptorem; qui tandem abolebit peccatum et regnum peccatorum: «oportet ipsum regnare donec, in exitio orbis terrarum, ponat omnes inimicos sub pedibus Dei et Patris» (26). Non meminit Papa alicuius regni quod non sit ad nostram redemptionem et salutem ordinatum; et id concinit prorsus thomisticae sententiae de motivo incarnationis propter redemptionem (27).
Verum novus respectu nostri accedit titulus: «At vero quid possit iucundius nobis suaviusque ad cogitandum accidere, quam Christum nobis iure non tantum nativo sed etiam quaesito, scilicet redemptionis imperare?» (28).
Deinde exponitur potestatem illam esse legislativam, qua valeat Dominus leges et praecepta condere; iudiciariam, ut praemia et poenas iure suo deferat; executionis quoque, utpote cuius imperio parere omnes necesse sit, et ea quidem denuntiata contumacibus irrogatione suppliciorum, quae nemo possit effugere.
Concludit Pius XI regium illum principatum nullo restringi limite, «ita ut verissime in potestate Iesu Christi sit universitas generis humani».
Statutis porro regni Christi vi et indole, necesse fuit ut hic principatus festiva quadam solemnitate agnosceretur et celebraretur; nam celebritates plus habent efficacitatis quam gravissima ecclesiastici magisterii documenta: siquidem haec in pauciores eruditioresque viros plerumque cadunt, illae universos fideles percellunt ac docent; haec semel, illae quotannis ac perpetuo, ut ita dicamus, loquuntur; haec mentes potissimum, illae et mentes et animos, hominem scilicet totum salutariter afficiunt (29).
Uberrimae consequuntur inde utilitates, respectu Ecclesiae, quae ostenditur societas perfecta; respectu societatis civilis, quae regi debet iuxta ius a Christo promulgatum; et praesertim respectu status religiosi, cui debet respublica libertatem praestare.
Summus Pontifex solemni documento confirmat Aquinatis doctrinam (30) de statu perfectionis, quem tria sacra vota constituunt: «ipsa perfectioris vitae professione efficientes (religiosi), ut sanctitas illa quam divinus Conditor insignitam Ecclesiae notam esse iussit, perpetuo auctoque in dies splendore ante oculos omnium emicet et colluceat» (31).
VII.
Pulcherrima quae tradit Summus Pontifex de sacris missionibus, in Litteris encyclicis d. XXVIII febr. an. MDCCCCXXVI, quamquam apostolicum scopum praesertim intendunt, non tamen vi doctrinali carent (32).
Asseritur quippe: 1°. Universalitas redemptionis per Ecclesiam procurandae: «Neque enim ad aliud nata Ecclesia est, nisi ut regno Christi ubique terrarum dilatando, universos homines salutaris redemptionis participes efficiat». Quum autem fructus redemptionis sit donum omnium pretiosissimum, «ceteris caritatis operibus testimoniisque praestat officium communicandi tantum thesaurum miserrimis ethnicis, qui extra septa infeliciter vagantur».
2°. Necessitas gratiae ad id muneris adimplendum: «at vero nihil profecturi sunt, omnia in irritum cadent, nisi gratia Deus sua infidelium tetigerit animos mollitosque ad se traxerit».
3°. Paucitas eorum qui utilitatem sanguinis Christi recipiunt; nam Papa luget «ingentem eorum numerum, qui redemptionis beneficiis ad hunc diem carent» (33).
4°. Officium coaptandi indigenas in clerum: «quod nisi pro viribus effeceritis, non tam mancum fore censemus apostolatum vestrum, quam Ecclesiae in regionibus istis constitutioni atque ordinationi diutius moram allatum iri ac tarditatem».
Imo 5°. Opportunitas ne indigenae sacerdotes inferiore loco remaneant, sed etiam ad summum gradum evehantur et praesint: «Est praeterea cur sacerdotes indigenas ne patiamini inferiore veluti loco haberi et humilioribus ministeriis addici, quasi non eodem ipsi, ac missionales vestri, sacerdotio potiantur aut non sint eiusdem omnino apostolatus participes; quin etiam eos in oculis ferte, ut qui conditis vestro sudore ac labore Ecclesiis futurisque catholicorum communitatibus praeesse aliquando debeant» (34).
Ouibus sane elucet cur voluerit ipse Papa indigenas sacerdotes ad episcopatum promovere et propriis manibus, apud S. Petrum, consecrare.
VIII.
Sufficiat commemorare Litteras encyclicas: Rite expiatis d. XXX aprilis an. MDCCCCXXVI (35). De sancto Francisco Assisiensi septingentesimo ab eius obitu exeunte anno, quarum vis est potius historica, ascetica et mystica, ad virtutes omnes excolendas «ad sanandam exsecandamque horum temporum vitiositatem» (36).
In Litteris autem Apostolicis d. XVIII mensis novembris an. MDCCCCXXVI, Iniquis afflictisque... fortiter describitur asperrima rei catholicae condicio in foederatis Mexici civitatibus.
Iterum docetur «in Ecclesia, societate sui iuris perfecta, a Christo hominum Redemptore ac Rege ad communem salutem, constituta, plenam sui obeundi muneris libertatem inesse divinitus» (37).
Postmodum concluditur, ex S. Hilario: «Hoc enim Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, cum laeditur, tunc intelligatur, cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur» (38).
IX.
Absoluta prorsus dicenda est doctrina de Ecclesia prout traditur in Litteris encyclicis Mortalium animos, d. VI ianuarii an. MDCCCCXXVIII, de vera religionis unitate fovenda (39).
Refellit imprimis opinionem de unitate quaerenda in nonnullarum professione doctrinarum, quasi populi, etsi de rebus divinis alii aliud tenent, in communi quodam spiritualis vitae fundamento conveniant. Sed liquet induci hoc modo naturalismum et paulatim atheismum: unde manifesto consequitur ut ab revelata divinitus religione omnino recedat quisquis talia sentientibus molientibusque adstipulatur.
Late autem exponit et nervose confutat alium errorem, de unitate christianos inter omnes fovenda, quatenus, quotquot Christi nomen invocant, ii debeant a mutuis criminationibus abstinere et mutua tandem aliquando caritate coniungi, ut demum panchristianismus quidam constituatur.
Officium colendi Deum vi creationis exurgit. Potuit quidem Deus regundo homini unam tantum praestituere naturae legem; et hic recolit Papa legem naturalem esse innatam, qua tenus Deus creando illam in nostro animo insculpsit; at vero praecepta ferre maluit quibus pareremus, et decursu aetatum, scilicet ab humani generis primordiis ad Christi Iesu adventum et praedicationem, hominem ipsemet officia docuit. Liquet inde veram religionem esse posse nullam praeter eam quae verbo Dei revelato nititur; quam quidem revelationem, fieri ab initio coeptam et sub Veteri Lege continuatam, Christus ipse Iesus sub Nova perfecit. At, si locutus est Deus, quod omnino constat, hominis est Deo et revelanti credere et imperanti obedire: utrumque autem ut nos, ad Dei gloriam nostramque salutem, recte ageremus, Unigenitus Dei Filius suam in terris Ecclesiam constituit, quam omnes christiani agnoscere debent esse unam.
Perbelle Pontifex refellit illam acatholicorum actionem et conspirationem quae ad consociandas christianas ecclesias pertinet, quasi fidei ac regiminis unitas – quae verae et unius Ecclesiae Christi insigne est – nec fere unquam exstitisset antea nec hodie exsisteret, et quasi Ecclesia per se, seu natura sua, in partes esset divisa, idest ex plurimis ecclesiis seu communitatibus peculiaribus constaret, iisdem privilegiis fruentibus.
Expositis recentissimis plurium opinionibus, redarguuntur qui «affirmant sese cum Ecclesia Romana, aequo tamen iure, idest pares cum pari, libenter acturos; at agere si possent, non videtur dubitandum quin ea mente agerent, ut per pactum conventum forte ineundum ab iis opinionibus recedere ne cogerentur, quae causa adhuc sunt, cur extra unicum Christi ovile vagentur atque errent.
Quae cum ita se habeant, pergit Pius XI, manifesto patet nec eorum conventus Apostolicam Sedem ullo pacto participare posse, nec ullo pacto catholicis licere talibus inceptis vel suffragari vel operam dare suam; quod si facerent, falsae cuidam christianae religioni auctoritatem adiungerent, ab una Christi Ecclesia admodum alienae. Num Nos patiemur – quod prorsus iniquum foret – veritatem eamque divinitus revelatam, in pactiones deduci?».
Vindicata autem catholica doctrina, concluditur: «planum est cur haec Apostolica Sedes nunquam siverit suos acatholicorum interesse conventibus: christianorum enim coniunctionem haud aliter foveri licet, quam fovendo dissidentium ad unam veram Christi Ecclesiam reditu, quandoquidem olim ab ea infeliciter descivere... qui, si humili prece caelestia lumina imploraverint, sane non est dubium quin unam Iesu Christi veram Ecclesiam sint agnituri eamque tandem ingressuri, perfecta nobiscum caritate coniuncti».
X.
Litterae encyclicae Miserentissimus Redemptor, VIII maii an. MDCCCCXXVIII, de communi expiatione sacratissimo Cordi debita, tradunt accuratissimam doctrinam de satisfactione et reparatione confirmantque omnino quae iam schola thomistica de redemptione docuerat.
Comparat Summus Pontifex consecrationem cum reparatione: in consecratione primum ac praecipuum est ut amori Creatoris creaturae amor rependatur; in reparatione autem ut eidem Amori, si quando aut oblivione neglectus aut offensa violatus sit, illatae quoquo modo iniuriae compensari debeat. Consecrationi igitur, qua devovemur et sancti Deo vocamur, ea sanctitate ac firmitate, quae, ut docet Angelicus (40), consecrationis est propria, addenda est expiatio, qua penitus peccata exstinguantur (41).
Hoc autem expiationis officium humano generi universo incumbit, propter illud universale peccatum quod nonnisi Filii Dei sanguine ablui potuit.
Sua facit hic Papa principia S. Thomae, scilicet de infinitate quae peccato inest et de impotentia creaturae ad satisfaciendum pro mortali peccato.
Dicit Angelicus: «Peccatum contra Deum commissum quamdam infinitatem habet ex infinitate divinae maiestatis: tanto enim offensa est gravior quanto maior est ille in quem delinquitur» (42). Dicit Pius XI: «infinitam peccati malitiam» (43). Dicit Angelicus: «Hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit pro peccato... Unde oportuit ad condignam satisfactionem ut actus satisfacientis haberet efficaciam infinitam, utpote Dei et hominis exsistens». Dicit Pius XI: «At nulla creata vis hominum sceleribus expiandis erat satis, nisi humanam naturam Dei Filius reparandam assumpsisset» (44).
Quamquam Papa non intendit rem definire, proponit tamen sententiam certam; ac proinde sustineri amplius nequit opposita sententia, cui olim adhaeserant Durandus, Scotus aliique plures theologi (45).
Addit vero Summus Pontifex nos posse et debere laudibus et satisfactionibus «quas Christus in nomine peccatorum Deo persolvit», nostras quoque laudes et satisfactiones adiicere.
Hic exponitur mira oeconomia sacrificii redemptionis, cuius nos participes fieri oportet: totam scilicet expiationis virtutem ab uno Christi cruento sacrificio pendere, quod sine temporis intermissione in nostris altaribus incruento modo renovatur; at, teste Cypriano, «sacrificium dominicum legitima sanctificatione non celebrari nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni» (46). Quanti autem momenti sit pro vita spirituali hoc pulcherrimum effatum, neminem latere potest praesertimque spectat sacerdotem qui sacrum facit, et fidelem qui ad sacram mensam accedit.
Inde aperitur necessitas et indoles reparationis. Menti alte sunt figenda haec verba Summi Pontificis: «Atque haec omnia eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius morti traderetur, eademque nunc etiam mortem ipsam per se essent Christo illatura iisdem cum doloribus maeroribusque coniunctam, quippe quae singula passionem Domini suo quodam modo renovare censeantur» (47). Inde apparet iterum vis peccati immensa. Quo pacto demum fieri debeat expiatio et reparatio et quam felices inde fructus oriri queant, exponit Summus Pontifex, recolendo altissimum dogma de sanctorum communione, simulque pulcherrima subiungit de Virgine Deipara, quam Mediatricem et Reparatricem appellat.
Animadvertere iucundum erit triplici iam titulo Mariam decorari: Mediatricem a Pio IX, Pio X, Benedicto XV et Pio XI (48); Coredemptricem a Benedicto XV, qui asserit: «ut dici merito queat ipsam cum Christo humanum genus redemisse» (49); tandem Reparatricem a Pio XI, hic, tum in ipso argumento, tum in precatione piaculari.
Pie igitur legenda est illa Precatio piacularis ad sacratissimum Cor Iesu, in qua et tota documenti doctrina resumitur et spirituales fructus nostrae devotioni et pietati exhibentur.
XI.
Maxima consideratione sunt attendendae Litterae encyclicae Rerum Orientalium, de studiis rerum Orientalium provehendis, d. VIII septembris, an. MDCCCCXXVIII.
In quibus argumentum illud sub respectu historico optime versatur, simulque practice plura statuuntur; dum hortatio fit ut orientalium rerum studia omni ope provehantur et animi vires ad tantum perficiendum opus intendantur.
XII.
Aliud demum recolendum est documentum, quo praestantissimae doctrinae punctum vindicatur a Summo Pontifice, in indictione anni sancti MDCCCCXXV, scilicet reviviscentia meritorum.
Iam quidem concilium Tridentinum dixerat: «Iustificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: "Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur laboris vestri"» (50). Directe quidem asserebat concilium reviviscere gratiam amissam; at non censenda est proprie reviviscere, nisi reviviscat simul meritum ipsi annexum, ac proinde innuebat quoque concilium reviviscentiam prioris meriti, cuius Deus, utpote iustus iudex, non obliviscitur.
At nondum erat expressa Magisterii supremi declaratio; nunc vero habetur in his verbis Pii XI: «quicumque enim poenitendo Apostolicae Sedis salutaria iussa, Iubilaeo magno vertente, perficiunt, iidem tum eam quam peccando amiserant meritorum donorumque copiam ex integro reparant et recipiunt, tum de asperrimo Satanae dominatu sic exuuntur ut libertatem repetant qua Christus nos liberavit, tum denique poenis omnibus quas pro culpis vitiisque suis luere debuerant, ob cumulatissima Christi Iesu, B. Mariae Virginis sanctorumque merita plene exsolvuntur» (51).
In quo documento plura, maximi quidem momenti, sunt animadvertenda: 1° Summam seu copiam meritorum posse totam seu ex integro reviviscere, dummodo omnia requisita concurrant; 2° Fieri liberationem a Satanae dominatum, et redintegrationem in pristinae libertatis statum; 3° ab omnibus poenis quos luere debuerant, vi indulgentiae iubilaris, liberari poenitentes; 4° id nobis evenire ob Christi et B. Mariae Virginis et Sanctorum merita, quae thesaurum Ecclesiae constituunt.
Ouae doctrina est iterum mentibus nunc alte figenda, quum novum iubilaeum universale extra ordinem ad totum annum MCMXXIX indicitur.
Haec pauca, quae de vi doctrinali Litterarum encyclicarum disseruimus, liquido evincunt Pium Papam XI intrepide fidem exposuisse, defendisse, vindicasse, illustrasse; nobisque pergratum est exclamare cum Propheta: «Et, filii Sion, exultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis Doctorem iustitiae» (52).
Romae, in Collegio Angelico.
P. EDUARDUS HUGON, O. P.
–––––––––––
"Angelicum" 6 (1929), pp. 13-31. (a)
Notae:
(1) Act. Apost. Sedis, XIV, 681.
(2) S. AUGUSTIN., De Spirit. et Litter., c. XXVIII; P. L., XLIV, 230. – Cf. nostr. Tract. Dogmat., II, 96-101.
(3) Bull. Auctorem fidei, prop. 24.
(4) Act. Apost. Sedis, XIV, 681.
(5) Ibid.
(6) I. IOAN., II, 16. – Cf. S. THOM., Ia IIae, q. 109, aa. 4 et 8, et nostr. Tract. dogm., II, 114, sq., 129 sq.
(7) Act. Apost. Sedis, XIV, 682.
(8) Act. Apost. Sed., 689.
(9) Ibid., 690, 691.
(10) Ibid., 694.
(11) LEONIS PP. XIII, Acta, VIII, 175.
(12) Act. Apost. Sed., XIV, 689.
(13) Ibid.
(14) Act. Apost. Sed., XV, 59, 60.
(15) Ibid., 309, 314, 320, 322.
(16) Motu proprio Sacrorum Antistitum, 1 sept. 1910; Act. Apost. Sed., 1910, 669 ss.
(17) Act. Apost. Sed., XV, 317.
(18) Ibid., 318. – Cf. S. THOM. QQ. disp. De Verit., q. XIV, a. 2.
(19) S. THOM., Quodlib., VII, a. 14, ad 5.
(20) Act. Apost. Sed., XV, 309, 310, 311, 312, 315, 321.
(21) IIa IIae, q. XLV, a. 1, ad 2, et a. 2, c.
(22) Act. Apost. Sed., XV, 574-582.
(23) Act. Apost. Sed., XVI, q. 10.
(24) Act. Apost. Sed., XVII, 596, 598.
(25) Ibid., 598.
(26) Act. Apost. Sed., loc. cit., 598.
(27) Cf. nost. Tract. Dogmat., II, 309 ss. et Revue Thomiste, sept. 1927.
(28) Act. Apost. Sed., loc. cit., 598.
(29) Ibid., 603.
(30) IIa IIae, q. CLXXXIV.
(31) Act. Apost. Sed., XVII, 609. – Cf. quae disseruimus in periodico Angelicum, fasc. I, 1927.
(32) Act. Apost. Sed., XVIII, 65, 68, 69.
(33) Ibid., 70.
(34) Act. Apost. Sed., 76, 77.
(35) Ibid., 153-175.
(36) Ibid., 172.
(37) Ibid., 468.
(38) Ibid., 476. – Cf. S. HILAR., De Trinit., lib. III, 4; P. 4, X, 202.
(39) Act. Apost. Sed., XX, 5-16.
(40) IIa IIae, q. 81, a. 8.
(41) Act. Apost. Sed., XX, 169.
(42) III P., q. 1, a. 2, ad 2.
(43) Act. Apost. Sed., XX, 172.
(44) Ibid., 170.
(45) De his cf. nostr. Tract. Dogmat., II, 301 sq., ubi explicatur quo sensu offensa sit infinita, scilicet, non ex parte voluntatis creatae, quae suscipere nequit infinitam malitiam, sed ex parte maiestatis offensae, quae quidem est infinita et per peccatum laeditur.
(46) S. CYPRIAN., Epist. 63, n. 381.
(47) Act. Apost. Sed., XX, 173.
(48) PIUS IX, bull. Ineffabilis, 1854; PIUS X, encyc. Ad diem illum, 2 Febr. 1904; BENED. XV, decret. S. Congr. Rit. pro Belgio, Ian. 1921.
(49) Epist. 18 mart. 1918, Act. Apost. Sed., X, 182.
(50) Conc. Trid., sess. VI, cap. 16.
(51) Act. Apost. Sed., XVI, 210.
(52) IOEL., II, 23.
(a) Cf. 1) Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei. 2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi. 3) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini. 4) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi. 5) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De indefectibilitate Ecclesiae. b) De necessitate Ecclesiae. 6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso. 7) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. 8) Sac. Constantinus Ioannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta. (Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: