DE HAERETICORUM DISCIPLINA ET MORIBUS

 

QUINTUS SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS

 

La vraie foi ne peut se trouver dans la licence et le désordre, qui règnent dans les églises des hérétiques. La dépravation de leurs mœurs et l'absence totale de la discipline sont une preuve manifeste de la fausseté de leurs croyances. De praescriptionibus adversus haereticos, cap. 41-43.

 

1. Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate, sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens. In primis quis catechumenus, quis fidelis, incertum est: pariter adeunt, pariter audiunt, pariter orant; etiam ethnici si supervenerint, sanctum canibus et porcis margaritas, licet non veras, jactabunt. Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cujus penes nos curam lenocinium vocant. Pacem quoque passim cum omnibus miscent. Nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni, quam edocti. Ipsae mulieres haereticae quam procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere. Ordinationes eorum temerariae, leves, incon­stantes: nunc neophytos collocant, nunc seculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obli­gent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui cras lector; hodie presbyter, qui cras laicus; nam et laicis sacerdotalia munera injungunt.

 

2. De verbi autem administratione quid dicam, quum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi? Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si jacentibus elevationem operentur; quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione. Nostra suffodiunt, ut sua aedificent. Adime illis legem Moysi, et prophetas, et creatorem Deum; accusationem eloqui non habent. Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum, quam extructiones jacentium ruinarum. Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum, nec suis praesidibus reverentiam noverunt. Et hoc est quod schismata apud haereticos fere non sunt; quia quum sint, non parent: schisma est unitas ipsis. Mentior si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit valentinianis quod Valentino, idem marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur. Plerique nec ecclesias habent; sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, sine lare vagantur.

 

3. Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quampluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis. Quaerite et invenietis, ubique meminerunt. Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari potest; doctrinae index disciplina est. Negant Deum timendum; itaque libera sunt illis omnia et soluta. Ubi autem Deus non timetur, nisi ubi non est? Ubi Deus non est, nec veritas ulla est. Ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi Deus, ibi metus in Deum, qui est initium sapientiae; ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et adlectio explorata, et communicatio deliberata, et promotio emerita, et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio modesta, et ecclesia unita, et Dei omnia.

 

Quintus Septimius Florens Tertullianus

 

 

Flores e Patribus et Scriptoribus Ecclesiae latinae selecti, ad usum juventutis humaniorum litterarum studiosae. Tomus II. Editio quarta. Mechliniae MDCCCCII (1902), pp. 11-13. (*)

 

Notae:

(*) Cf. 1) Andreas Retke, Patrologiae Compendium. Tertullianus. 2) Quintus Septimius Florens Tertullianus, Liber de praescriptionibus adversus haereticos, [in:] Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. IX. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1880. Editio altera, pp. 1-146.

(Nota ab ed. Ultra montes).

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------


-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: