PATROLOGIAE COMPENDIUM

SCHOLIS ACCOMODATUM

 

Tertullianus

 

ANDREAS RETKE

SACRAE THEOLOGIAE DOCTOR

 

Quintus Septimius Florens Tertullianus natus est Carthagine in Africa patre centurione proconsulari, medio circiter secundo saeculo (1), in ethnica superstitione educatus, latinis et graecis litteris probe excultus, juri Romano navavit operam tanto cum studio, ut legum Romanarum peritissimus evaserit. Dein rhetoricam professus est, et causas etiam in foro dicebat. Quousque ethnicis sacris addictus esset, vitiis indulsit, ut ex ejus libro de Poenitentia colligitur, at Christianam amplexus religionem, candidis et severis excelluit moribus. Quo autem tempore, quave occasione conversus fuerit, incompertum est. Post conversionem conjugium iniit (2), sed postea missis saecularibus negotiis sacerdotio initiatus est (3). Romae complures annos transegit, sed utrum Romanae ecclesiae an Carthaginensis presbyter fuerit, non omnino constat (4). Plurimis, quae in lucem edidit operibus valde inclaruit, quantis vero ingenii dotibus et eruditione polleret, ex magnis, quibus eum antiqui Patres (5) prosecuti sunt encomiis facile est judicare. Sed tantus vir, qui columna Ecclesiae videbatur, senio jam proximus, post tertii saeculi initia, turpissima defectione in Montani prolapsus est haeresim, tristissimum humanae fragilitatis exhibens exemplum. Cujus tam subitae commutationis non alia forsan assignari potest causa, nisi quod ingenio ejus ardenti et severo, quo in omnia extra modum ferebatur, Montanisticae sectae nimia severitas et morum rigor apparens valde congrueret. Nam post defectionem Catholicos ut corruptos, carnales, crassos et Spiritu Dei destitutos continuo insectabatur. Vixit autem ad decrepitam usque aetatem ad annum circiter 220.

 

Character. "Acris et acuti erat ingenii at non satis accurati et recti. Plus splendoris saepe ejus inest ratiociniis, quam solidi. Afficit et perstringit potius novis et inusitatis elocutionibus, quam vi rationum convincit. Res affectatae sunt et interdum aliquanto inflatae. Lepore grandi at parum genuino eas exprimit. Praeter modum saepe loquitur; in om­nibus fere effervescit et effertur, figuris et hyperbolis scatet. Multa scientia et eruditione repletus erat, qua apposite admodum utebatur. In satyra excellebat, ejus sales urbani et mordaces erant. Adversarios dextre impugnabat, et eos ra­tionum inter se cohaerentium multitudine obruebat. Denique ni ratiociniis persuadet, consensum saltem extorquet splendida ratione dicendi. Ejus oratio laconica, dictiones validae et in ejus scriptis quot verba, totidem fere sententiae. Non immerito tamen in iis tria carpit Lactantius vitia non contemnenda: «Tertullianus, inquit, plurima erat litteratura, verum in loquendo parum facilis, parum comptus, et multum obscurus». Singula ejus opera illis laborant vitiis alia plus alia minus. Clarior et liquidior est sed minus elegans in libris polemicis, obscurior et durior in locis communibus. Ejus opera pulcherrima et utilissima sunt: Apologeticus, Praescriptiones, libri de Poenitentia, Baptismo, Oratione et hortationes ad Patientiam et Martyrium" (6).

 

Opera Tertulliani, quae extant, genuina in quatuor possunt classes distingui in apologetica contra ethnicos et Judaeos, polemica contra haereticos, moralia et tandem quae post lapsum specialiter ad tuendos Montani errores exaravit.

 

I. Opera apologetica.

 

1. Apologeticus ineunte Septimii Severi persecutione c. a. 200 in Africa scriptus et ad antistites imperii Romani i. e. ad praesides provinciarum directus, liber est pariter styli elegantia et argumentorum vi commendandus. In eo Tertullianus persecutiones, quibus Christiani vexabantur, ostendit iniquas, accusationes et objecta, quibus impetebantur, praeclare diluit et Christianorum religionis praestantiam, ethnicorum vero dementiam, splendide demonstrat.

 

2. Ad nationes libri duo ejusdem fere sunt argumenti ac Apologeticus, sed alia brevius, alia plenius, pleraque ve­ro novo eoque meliori ordine explanant. Libri tamen isti non integri extant, sed lacunis deformantur.

 

3. De testimonio animae perexiguum at pulcherrimum est opusculum, in quo Tertullianus demonstrat animam naturaliter et quasi invitam agnoscere unum dumtaxat esse Deum et animam post mortem corporis vivere; eamque cognitionem, cum omnibus innata sit, a Deo manare asserit.

 

4. Ad Scapulam (7), qui sub Caracalla imperatore Africae praeses, Christianos miserrime premebat, Tertullianus religionem christianam defendit et Scapulam variis rationibus a persecutione avocare conatur.

 

5. Adversus Judaeos. In hoc libro praemissis paucis, quibus populum Christianum praestare genti Judaeorum evincit, ostendit ritus legis Mosaicae ad tempus tantum institutos esse. Disquirit deinde, utrum, qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur; et tan­dem originem erroris Judaeorum ex duplici adventu Christi minus recte distincto derivat.

 

II. Polemica contra haereticos (8).

 

1. De praescriptionibus haereticorum. Opus hoc praestantissimum Tertullianus ita inscripsit, quia haereticorum doctrinam propter novitatem non esse admittendam demonstrat. "Nobis, inquit, curiositate opus non est post Jesum Christum nec inquisitione post Evangelium". Probat igitur Christi fidem es­se veram et divinitus datam, ab Apostolis sincere promulgatam, eamque in apostolicis ecclesiis vigere. Unde illam doctrinam, quae traditioni in apostolicis ecclesiis servatae sit consona, necessario Christi esse doctrinam asserit, contra vero recentiorem dissonam esse et haereticam ideoque fugiendam. (*)

 

Hoc quidem opere generaliter adversus omnes haereses edito alia etiam opera specialiter contra quosdam haere­ticos scripsit.

 

Huc pertinent:

 

2. Adversus Marcionem libri V. Marcion duo esse principia docebat, duos nempe deos dissimiles bonum unum ac mitem, a quo Novum Testamentum promulgatum est, saevum alterum et ferocem, qui hujus mundi est opifex et Veteris Testamenti auctor. Tertullianus in praeclaro hoc opere haec aliaque ejusmodi deliramenta confutat, et christianam doctrinam de unitate Dei, de mundi creatione, Christi incarnatione explicat, et de Veteri Testamento praeclare disputat.

 

3. Adversus Praxeam, qui omne in natura divina personarum discrimen impie sustulerat, Tertullianus mysterium SS. Trinitatis defendit.

 

4. Adversus Hermogenem, qui Gnosticorum deliramenta secutus materiam esse Deo coaeternam fingebat, Tertullianus de creatione mundi accuratius disserit, et ipsam materiam a Deo esse creatam evincit.

 

5. Contra Valentinianos. Tertullianus horum haeretico­rum errores et figmenta non tam serio expugnat, quam lepide potius et cum irrisione describit.

 

Alia sunt opera, in quibus Tertullianus errores confu­tat haereticorum, catholicam autem veritatem tuetur, quin tamen ea adversus aliquem speciatim direxerit haereticum. Hujusmodi sunt sequentia:

 

6. De carne Christi, quo in opere contra plures haereti­cos probat Christum veram assumpsisse carnem nostrae similem in utero Virginis.

 

7. De carnis resurrectione. Liber hic contra Saducaeos et contra haereticos resurrectionem negantes est exaratus.

 

8. Scorpiacum sic inscriptum, quia antidotum est contra venenum haereticorum praesertim Gnosticorum scorpionibus similium, cum martyrii necessitatem tum praestantiam tuetur.

 

9. De anima. Liber hic contra philosophorum et haere­ticorum sententias scriptus de animae naturae et qualitatibus prolixe disputat, ab erroribus tamen non est immunis.

 

III. Opera moralia.

 

1. De baptismo. Liber hic bifariam dividitur, prior pars ad dogma posterior ad disciplinam pertinet. In priori tractat de baptismi necessitate, efficacia, de figuris, quibus olim adumbratus erat; in posteriori de baptismi iteratione prohibita, de baptismi ministro, tempore et de praeparatione ad baptismum.

 

2. De poenitentia. Duo distinguit poenitentiae genera, eorum nempe qui ad baptismum praeparantur, et eorum qui post baptismum in gravia peccata infeliciter lapsi ex iisdem operosa exurgunt poenitentia. In priori parte neccessitatem urget sese probandi et diu parandi vera poenitentia ad ba­ptismi gratiam consequendam, in posteriori parte de poeni­tentia agit peccatorum post baptismum, quam exomologesim vocat. Hujus actus operosis exercitiis depictis ad arripiendum ultimum hoc salutis remedium omni, qua potest, exhortatione Christianos excitat.

 

3. De oratione. In priori parte orationem Dominicam subtiliter explicat; in altera, quo mentis affectu, quo externo habitu, quo loco, quo tempore orandum sit, praeclare disserit.

 

4. De patientia. Hoc in opere Tertullianus magna cum eloquentia nullam non affert causam et rationem, qua Christiani ad patientiam excitari possunt et ab impatientia deterreri.

 

5. Ad Martyres. In perexiguo hoc at vere eximio opusculo Tertullianus martyres felices praedicat licet in vincula conjectos, et omnibus, quibus potest, rationibus eos adhortatur ad ferenda patienter vincula et supplicia et constanti animo ad finem usque perseverandum.

 

6. De idololatria. Hoc in libro non modo idolis sacra faciendo idololatriae crimen committi demonstrat, sed et multis aliis rationibus, quas satis curiose exquirit.

 

7. De spectaculis. Christianos a frequentandis spectaculis deterret, ostendens, quam sint inverecunda, et iis, qui vanitatem saeculi ejurarunt infesta.

 

8. Ad uxorem libri duo. Uxorem suam pari utriusque consensu a se separatam Tertullianus in priori libro hortatur, ne, si ipse prius e vita discessurus esset, nuptias iterum cogitaret: in posteriori praecipit ei, si iterum velit nubere, ut Christiano nubat.

 

9. De corona (9). Militis factum tuens, qui coronam capiti suo imponere renuerat, corona caput redimire Christianis prohibitum esse, militiam vero ipsis non convenire contendit.

 

10. De cultu feminarum libri duo contra luxum in cultu et habitu muliebri scripti sunt.

 

11. De pallio breve ac perquam lepidum scriptum est, in quo Tertullianus rationem reddit, cur deposita toga, quam Romani gestabant, palium habitum graecorum induerit.

 

Libri, quos Tertullianus aperte ad tuenda Montanistarum placita exaravit, sunt:

 

1. De fuga persecutionis, in quo tempore persecutionis fugere aut dare pecuniam, ne fiat vexatio, absolute prohibi­tum esse contendit.

 

2. De velandis virginibus, in quo ritum, ut virgines velato capite in ecclesiam ventitarent, tanquam summi momenti Paracleti praeceptum mordicus tuetur.

 

3. De pudicitia (10), in quo contra Ecclesiam probare conatur ei non competere potestatem remittendi peccata fornicationis et adulterii.

 

4. De monogamia et Exhortatio ad castitatem, in qui­bus secundas nuptias absolute damnat ut adulterium.

 

5. De jejuniis, in quo nova et austeriora Montanistarum jejunia ita defendit, ut Catholicos tanquam gulae nimis indulgentes acerbissime cavilletur.

 

 

Patrologiae Compendium scholis accomodatum opera Andreae Retke Sacrae Theologiae Doctoris. In Caesarea Romano Catholica Ecclesiastica Academia Petropolitana Homileticae et Patrologiae Professoris. Varsaviae 1889, pp. 81-87.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------


-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Certus et praefinitus Tertulliani natalis annus latet.

 

(2) Id apparet ex libris ejus ad uxorem, quae Christiana erat.

 

(3) Ex libris Tertulliani non apparet eum presbyterum fuis­se, at id S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis luculenter testatur.

 

(4) Carthaginensis presbyter potius dicendus est, cum et Carthagine ortus ibidemque ferme semper degerit.

 

(5) Nempe Lactantius, Eusebius, Hieronymus, Ruffinus, Augustinus, Vincentius Lirinensis.

 

(6) Dupin Biblioth. tom. I, pag. 165.

 

(7) Librum ad Scapulam Tertullianus jam post lapsum exa­ravit, sed nihilominus Christianorum causam ingenue tuetur.

 

(8) Dempto libro de Praescriptionibus cetera omnia polemica contra haereticos opera Tertullianus jam post lapsum exaravit, nullum tamen in eis dogmaticum errorem commisit, cum, ut ipse aperte fatebatur, disceptationis summam inter se et Catholicos nequaquam in fidei doctrina sed in disciplina reposuerit.

 

(9) Ex moralibus Tertulliani operibus libri De corona, De cultu feminarum et De pallio sunt post ejus lapsum exarati, et dempto opusculo De pallio, cujus leve et indifferens est argumentum, Montanisticum rigorem spirant.

 

(10) Hoc in uno opere Montanisticus rigor Tertullianum in apertam impulit haeresim, licet ejus quoque de secundis nuptiis sententia in libris De monogamia et De castitate ab haeresi excusari non possit.

 

(*) Cf. Quintus Septimius Florens Tertullianus, Liber de praescriptionibus adversus haereticos, [in:] Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. IX. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1880. Editio altera, pp. 1-146. (Nota ab ed. Ultra montes).

 


 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: