QUID PAPA

 

ET

 

QUID EST EPISCOPATUS

 

EX AETERNA AC DIVINA RATIONE

 

NECNON

 

QUAE EORUM PARTES IN ECCLESIAE

 

INFALLIBILI MAGISTERIO

 

EXPLANANDUM CURABAT

 

PETRUS SEMENENKO

 

EX CONGR. A RESURRECTIONE D. N. JESU CHRISTI S. TH. D.

SACRAE CONGREGATIONIS INDICIS CONSULTOR

PONT. COLLEGII POLONI IN URBE RECTOR

 

––––––––

 

PAPA ET EPISCOPATUS

 

LIBER PRIMUS

POLEMICUS

 

––––––

 

Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (a)

 

–––––

 

Conclusio tertia

 

Duo relativa potestatis Ecclesiasticae subjecta ita eamdem participant, ut alterum eorum, qui est Papa, semper idem sit formaliter qui et materialiter; alterum vero eorum, qui est Episcopatus, non sit semper idem formaliter qui et materialiter. Jam porro ille tantummodo Episcopatus, qui formaliter talis est, legitimum est potestatis ecclesiasticae alterum relativum subjectum.

 

Omni ex parte videtur nobis haec Conclusio probata.

 

Quod Papa semper sit idem formaliter qui et materialiter, id a nemine videtur in quaestione jure ponendum. Agitur enim de Papa certo, et nullo modo de dubio. Dubius Papa neque formaliter, neque materialiter, dicendus est Papa (b). Exemplum sumamus ex Episcopo. Ut Cajus vel Titius Episcopus sit materialiter, necesse est ut sit consecratus, et ut de ejus consecratione haud dubie constet; ut vero et formaliter etiam Episcopus sit, necesse ulterius est ut cum Sancta Sede communicet. De Papa vero et ita et non ita.

 

Nam ut Petrus vel Paulus materialiter Papa fiat, necesse est ut sit legitime electus et institutus, et ut de hoc in Ecclesia certe constet; et in his eadem est ratio Papae et Episcopi. Sed ut etiam formaliter idem sit Papa, nihil ultra requiritur; et hoc est utrorumque causae discrimen. Idcirco Papa secus ac Episcopus, eo ipso quod sit materialiter Papa, est illico et formaliter. Quum igitur dubii alicujus Papae agitatur causa, semper in materialem, et non in formalem, rationem inquiritur. Quapropter jure merito diximus: dubium Papam nullo modo hic in causam vocari, quum nequidem Papa sit; et stat quod in conclusione affirmavimus: Papam semper esse eumdem formaliter, qui et materialiter.

 

Nae, id nos haudquaquam fugit quam grave sit quod hic a nobis asseritur; proindeque rem hanc non facile e manibus dimittimus, et quamvis haec veritas jam videatur satis superque firmata, eam nihilominus omni ex parte corroborare perutile existimamus.

 

Diximus: eo ipso quod constet aliquem materialiter esse Papam, nihil ultra requiri ut idem et formaliter Papa dicatur. Quid enim potest requiri? Non invenio, nisi forte haec duo: primum ut communicet cum Episcopis (sicut Episcopi debent cum ipso communicare); deinde vero ut ne sit haereticus, neve canonibus ecclesiasticis contradicat. Atqui horum neutrum sanum est.

 

Et primo quidem Papa ex necessitate communicat cum Episcopis, sed eo solo nomine quod materialiter sit Papa, et eo ipso jam sit formaliter. Ad hoc enim ipsum ut communicet cum Episcopis tamquam Papa, jam requiritur ut formaliter sit Papa, neque posset communicare cum Episcopis tamquam Papa, nisi prius omnino formaliter Papa esset. Nullus hic consensus Ecclesiae, nulla acceptatio ex parte Episcoporum postulatur, sicut inversa ratione similes conditiones ab Episcopis exiguntur; qui nisi Papa consentiente, ab eo instituti, ab eoque acceptati, non possunt legitimi, id est formaliter Episcopi esse. Qui aliud contenderet, omnem Ecclesiam sursum deorsum versaret; quod neque adversariorum ausus fuerit facere ullus. Ut igitur Papa sit formaliter Papa, id non pendet ex communicatione cum Episcopis, eorumque consensu; haec communicatio effectus est, causa non est; et sine ipsa, Papa formaliter est Papa.

 

Deinde vero neque hoc ex ea pendet conditione (inutili omnino!): Papam debere esse orthodoxum, et contra fidem aut Canonum decreta nihil delinquere. Haec quaestio gravior est, immo gravissima. Quod ratio hujusmodi ante Protestantismi ortum, et praesertim intempesta illa et perturbatissima in Occidente schismatis aetate, extra rectos legitimosque fines aliquorum animos exturbare valuerit, id non adeo mirum videri debet. Sed quod hodie etiam, quum Protestantismi ausum nefandum, vel ipsum subvertens fidei fundamentum, oculos omnium aperire debuerat, eadem ratio mentes perstringere et occoecare possit; id potius mirandum est, et merito etiam dolendum. Nam Protestantismi historia, siquid certi et rati demonstravit aliud, hoc profecto luce clarius nos docuit: fidem ex auctoritate, non auctoritatem ex fide pendere. Atqui si ita res habet, luce etiam clarius est, nullo modo ex fide repetendum esse ut qui materialiter est Papa, sit Papa formaliter; et illi omnes qui docent Papam rectam fidem conservare debere (ac si umquam a recta desciscere potuisset!) ut legitimus Papa permaneat; qui docent Papam in haeresim prolabi, et tunc, ob fidem amissam et judicari et deponi posse, hi omnes cum Protestantibus ab imo ad summum conveniunt, et, ut mitissime dicam, nesciunt quid faciunt.

 

Fides ex auctoritate pendet, non auctoritas ex fide. Hoc unum catholicum est, et totius Catholicitatis axioma, dogma et lex. Quapropter fides ab auctoritate judicatur, non auctoritas a fide. Quapropter Papa judicat quae vera sit fides, et non fides qui verus sit Papa, aut quando verus esse desierit. Quapropter non requiritur fides ut qui materialiter est Papa, sit etiam Papa formaliter.

 

Sed quid, ajunt, si Papa haereticus fieret?

 

At, reponere licet: quid, si sol interiret, si mundus occideret, si omnia aegri somnia re complerentur? Nam haec sunt aegri somnia: immo, pejus aliquid. Admittere enim hujusmodi hypothesin: Papam haereticum fieri posse, est penitus destruere illam catholicam regulam: fidem esse ab auctoritate judicandam non auctoritatem a fide.

 

At, regerunt, somnium non est. Jus canonicum hanc hypothesim admittit; tum vero id ipsum in Honorio saltem, re completum est, et Conciliorum oecumenicorum, ipsorumque Romanorum Pontificum auctoritate comprobatum.

 

Verum nihilominus somnium est, et pejus somnio. Nullum est hic nobis propositum, sed neque refert, plenam discussionem movere de hac utraque causa. Brevi manu rem expedire possumus.

 

Jus canonicum perperam adducitur, et tanto infelicius, quod cum ostentatione et emphasi. «Pontificem Romanum... haereticum esse posse, in Jure Canonico constanter docetur» – pronuntiat nonnemo (1). Illud: constanter! ad unum solum quod sciam reducitur locum (2). Ex hoc ipso loco tamen argui potest quam hypothetice, et veluti per transennam, textus juris canonici hanc rem considerat: dum neque judices jubet, neque causam instituit, neque poenam decernit. At verum est quod hypothesin fingit, quam melius omisisset. Quid inde? Textus hic certe non est dogmaticum decretum. Hypothesis ejus non est veritas fidei. Dicam potius quid sit. Somnium utique, quod illis antiquis temporibus pacatissimis innocuum erat confingere, et pietatis speciem prae se ferebat; eoque magis erat ingenuum, quod nulli dum Protestantes orti essent, qui procaciter assererent, auctoritatem ex fide esse judicandam. Nunc vero qui hunc textum strictius interpretari et exsequi vellet, cum iisdem concineret, et illico fieret apertissime Protestans ex asse; atque pejus aliquid gereret in animo quam innocuum somnium.

 

Eadem est ratio Honorii. Profecto, longissime abest ut velimus hic causam Honorii ex industria historice ventilare (c), quum non sit locus suus iste. At locus certe est ut illa ratione et argumento, quod prae manibus tenemus, causam Honorii omnino ex discussione excludamus. Non enim fides judicat auctoritatem, sed auctoritas fidem. Jam vero si Concilium Oecumenicum VI. vel quodvis aliud, Honorium uti verum haereticum (non uti negligentius contra haeresin agentem) auctoritate sua condemnasset, eo ipso Protestantium principium pro lege sanxisset: auctoritatem scilicet ex fide judicandam. Ab hujusmodi crimine non salvasset Concilium sua propria auctoritas, neque ullo modo dici posset: saltem Concilium ex auctoritate de fide judicasse. Nam si Papae auctoritas, cujus est Concilia confirmare, ex fide aestimanda est; multo magis certe auctoritas Concilii. Verum quidem est Oecumenicum VI. ab alio Papa confirmatum fuisse; at si ex causa Honorii semel probatum erat auctoritatem Papae ex fide pendere, certum esse debuerat Leonis auctoritatem tantum valuisse quantum et Honorii; certum etiam Leonem ideo solummodo rite confirmasse: quia juxta rectam fidem, et non quia ex auctoritate judicaverat; certum denique auctoritatem Papae confirmantis e causa exclusam esse, et remanere auctoritatem Concilii solius, de fide judicantis. Redit igitur vehementer illa quaestio: Si Papae auctoritas, cujus est Concilia confirmare, ex fide examinanda et judicanda est, quomodo non multo magis etiam ex fide auctoritas Conciliorum? Et quomodo non ex tempore efficimur meri ac puti Protestantes?

 

Certe non potest responderi: Concilium habere auctoritatem independenter a fide, et Papam dependenter a fide. Primo quidem, hoc esset negare omnem auctoritatem Papae in rebus fidei, quod hactenus Catholicorum ausus fuit dicere nemo. Deinde vero, si ita res haberet, cur adhuc Concilium egeret Papae confirmatione? Ut alia aeque incongrua hic missa faciam. Nihil igitur restat nisi hoc unum: ut si dicatur Papa dependenter a fide Papa esse, et Concilium etiam Concilium esse dependenter a fide dicatur. Et sic rursum cum Protestantibus eadem stipendia meremur.

 

Ultimum perfugium desperatae hujus causae (nam omnia perquirere debemus) haec forte esset inventio: quod pro certo admissa, et Papae, et Conciliorum auctoritatem, seorsum sumptas ex fide pendere; si tamen una secum conspirent, naturam rei mutare, et auctoritates quae prius separatim ex fide pendebant, illico ac secum foedus inierint, id efficere, ut fides pendeat ex auctoritate. Sed quis non videt talem sententiam, ipsa sua enuntiatione, sibi contradicere, et causa cadere? Contra logicam namque est, ne dicam evidentius etiam contra naturam rei: id quod prius ex una et ex alia parte dependens erat, conjunctione inducta, non dupliciter dependens, sed ex integro independens fieri; quin imo, cui prius famulabatur, extemplo ejusdem postea fidei patronum agere. Haec impossibilia sunt.

 

Quam rectius, quam omnino juste ac praeclare eamdem rem proponit catholica veritas. Fides ab auctoritate dependet, non auctoritas a fide. Auctoritas haec una est, et communis Papae et Episcoporum Concilio. Ipsi judicant de fide, non fides de ipsis. Sed haec una auctoritas in Papa residet veluti in centro essentiali, persona Papae ipsa essentialis est et immutabilis, auctoritatisque modus independens; residet etiam in Episcopis veluti in termino suo interiori, pariterque essentiali, in personis tamen (veluti in accidentibus) accidentaliter mutabilis, qui etiam modus auctoritatis pro natura sua dependens est. Sed vera auctoritas, una eademque et hic, et illic; auctoritas quae non judicatur a fide, sed quae fidem judicat, decernit, docet; fidei testis simul et magistra. Hoc solum non est Protestantium, hoc unum Catholicum est.

 

Nunc vero ad Honorii quod adtinet causam: certe, ex discussione exclusa est. Nisi Protestantes esse velimus, oppido verebimur contendere id, quod, quum historice plusquam facto opus esset infectum probatum sit, dogmatice etiam impossibile demonstratur: nempe, Honorium a quocumque Concilio tamquam formalem haereticum condemnatum esse. Protestantium haec sit cura; in qua, si ipsis placet, quantum voluerint, oleum et operam perdant!

 

Et jam tandem ratum firmumque manet: Papam, qui materialiter, eumdem esse et formaliter.

 

Non ita certe Episcopatus. Nam, uti jam satis monuimus, si Episcopatus idem esset formaliter qui et materialiter, tunc non solumqui praeteritis temporibus rescissi sunt, sed qui hodie etiam in Schismate Episcopi versantur: graeci, russici, anglicani, et si quo alio nomine audiunt, ad legitimum Episcopatum pertinerent.

 

Quinam itaque formaliter Episcopi et Episcopatus dicendi sunt?

 

De Episcopis singulis nulla difficultas. Omnis qui Catholicus esse velit, confiteri tenetur: illum solum esse legitimum, id est formaliter Episcopum, qui cum Papa tenet in omnibus; id est qui triplici illo est cum Papa colligatus vinculo et subjectione: fidei, jurisdictionis, et regiminis.

 

Qua in re iterum animadvertisse et sedulo notasse quod jam semel monuimus, peropportunum erit.

 

Itaque habet suum regimen Episcopus, nempe suam quam regit provinciam; sed ea omnino conditione: ut ipse regatur a Papa.

 

Habet suam jurisdictionem Episcopus, nempe claves quibus oves suas vel solvit vel ligat; sed ea etiam omnino conditione: ut sit ipse sub clavibus Papae.

 

Eodem igitur jure, tenet suum magisterium Episcopus, nempe docet fideles; sed quomodo non etiam aequali per omnia et in omnibus conditione: ut ipse doceatur a Papa?

 

Scimus itaque omnes conditiones quibus singuli Episcopi vera et formali ratione legitimi et Catholici Episcopi renuntientur. Sed nonne hisce iisdem conditionibus et Episcopatus universus satisfacere tenebitur, ut tandem Subjectum potestatis Ecclesiasticae, illud aliud relativum, jure et revera proclamari possit?

 

Ita omnino videtur; sed rem ex professo tractare oportet.

 

Distinguendum igitur est inter singulos Episcopos et inter universum Episcopatum, qui solus, sic collective sumptus, subjectum est potestatis, ad latus Summi Pontificis divinitus collocatum. Certe, si ita sumatur in majestate sua, magna sunt ejus jura et venerandus locus. Habet tum certe Episcopatus, quod singuli Episcopi non habent; habet essentialiter eadem jura et eamdem potestatem, licet hierarchice subditam, quam tenet et Papa; et divinitus habet. Quin igitur minuenda in aliquo, extollenda est potius in omnibus sanctissima haec auctoritas; atque hic similiter, qui Catholicus esse velit, institutionem hanc et auctoritatem divinam summopere suspiciat, et toto animo revereatur, necesse est omnino.

 

Verissime dolendum est hanc controversiam exortam esse et diuturnam invaluisse. Ubi enim semel hoc coepit, non poterat abesse quin humani nonnihil animos commoveret, et in disputationis aestu hujus vel illius augustissimi Magistratus inviolata veneratio detrimenti aliquid pateretur. Haec nos una spes solatur: fore, ut ipsa haec commotio, tempestatis instar, nubila animorum serenet, et luce reducta, quo majori splendore Petri sedes illuminabitur, eo nitidiori etiam claritate et Episcopatus sacrosancta auctoritas coram omnibus refulgebit.

 

Sine dubio itaque Episcopatus universus, simul sumptus aliam auctoritatem obtinet in Ecclesia atque singuli Episcopi; eamque tenet, ut satis perspeximus, ex institutione divina. Manet tantummodo ut rite doceamur: quisnam verus et legitimus, id est quisnam formaliter dicendus sit Episcopatus? Et pressius adhuc, pro quaestione quae agitur: An legitimus Episcopatus ille sit tantum, qui non solum cum Papa conjunctus est in regimine et jurisdictione, sed etiam in magisterio fidei?

 

Et in hoc magisterio, non solum post sollennem in Conciliis articulorum fidei definitionem, sed etiam (qua autem ratione id mox videbimus) ante hujusmodi definitionem sollennem?

 

Antequam huic quaestioni satisfaciamus, ut disputatio, quoad ejus fieri potest, maximo procedat ordine et evidentia, unum adhuc vel aliud opus est ponere principium, et totidem etiam ex iis deducere conclusiones.

 

Petrus Semenenko CR

 

––––––––

 

 

Quid Papa et quid est Episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili Magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko (EX CONGR. A RESURRECTIONE D. N. JESU CHRISTI S. TH. D., SACRAE CONGREGATIONIS INDICIS CONSULTOR, PONT. COLLEGII POLONI IN URBE RECTOR), Romae – Parisiis 1870, pp. 77-87. (d)

 

Notae:

(1) In opusculo: De Summi Pontificis Infallibilitate personali. «Sine Ira et studio», Neapoli 1870.

 

(2) Decretum Gratiani, I. parte, XL. Distinctione. Dico autem ad unum reduci locum in Jure Canonico; nam hoc Jus appellatur ab adversariis. Parum deinde refert si in Commentariis, et apud non paucos Juris professores vel scriptores, haec doctrina liberiori et pinguiori Minerva tractetur; nam certe hic Jus ipsum vocatur in causae subsidium, et solum juvare potest; non Juris plus vel minus peritorum auctoritas, quae in fidei causis a nemine magni aestimatur.

 

(a) Titulus ab ed. Ultra montes.

 

(b) Cf. a) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka, lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

b) Sac. Iosephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

c) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

(c) Cf. a) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

b) Dissertationes selectae in Historiam ecclesiasticam. Auctore Bernardo Jungmann, Eccles. Cathedr. Brugens. Canon. hon., Philos. et S. Theolog. Doct., ac Profess. ord. Hist. eccl. et Patrol. in Universitate cath. Lovaniensi. Tomus II. MDCCCLXXXI (1881). Ratisbonae, Neo-Eboraci & Cincinnati. Sumptibus, chartis et typis Friderici Pustet, S. SEDIS APOSTOLICAE TYPOGRAPHI, pp. 383-458. (Dissertatio duodecima. De causa Honorii Romani Pontificis).

 

c) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

(d) Cf. Ks. Piotr Semenenko CR, Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie.

 

(Notae (a), (b), (c) et (d) ab ed. Ultra montes).

 

Petrus Semenenko CR. Quid Papa et quid est Episcopatus.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMVI, MMXVI, Kraków 2006, 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: