SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT IX

De christianae religionis institutione

1. Recogita, dilecte, illos dies antiquos, quibus homines in tenebris et umbra mortis sedentes, sine Christo, quin etiam sine Deo in hoc mundo ad simulacra muta ducebantur euntes.

Viliores creaturas, animalia, lignum, lapidem, imo vitia quaeque vel immundiora, incommunicabili Dei nomine imposito, adorabant; per infanda quaeque crimina honorem se illis deferre arbitrantes.

In hoc utique errorum et abominationum coeno omnes orbis gentes, uno tantum modico Dei populo excepto, sepultae olim jacebant.

2. Finge tibi, fili, hoc quod tunc erat, hodie adhuc persistere.

Puta omnes adhuc gentes in idololatria degere, scelera omnia pro cultu sacro habere; subitoque hominem quemdam de plebe, fabri cujusdam ignobilis et vix noti filium dictum, prodire et dicere:

En haec omnia subvertam, hos omnes errores auferam, hunc falsum cultum supprimam: per Me omnia idola cadent; per Me cuncta claudentur templa.

Me dicente, homines Spiritum, quem nunquam viderunt, sed nec videre possunt, adorabunt: crimina ad quae naturali concupiscentia adeo potenter ducuntur, ultro relinquent, et virtutes cupiditatibus quibuslibet repugnantes sectabuntur.

Plus adhuc. En quos idololatriae et voluptatibus addictissimos vides, faciam illos austerioris regulas perfectionis sequi, et religionem quam Ego statuam, adeo zelanter aemulari, ut pro illa libenter, imo cum gaudio et mirabili fortitudine quaecumque possident bona tradituri sint, vitamque ipsam daturi;

Quaecumque dura, saeva, immania propter Me ferentes, et omnia hujus mundi tormenta pro nihilo ducentes.

3. Quid, inquies, carissime! Quid ergo faciet Homo ille, quibusque utetur mediis, ut tale operetur portentum?

Quid faciet? Audi, fili. Ad hoc duodecim socios de plebis faece Sibi assumet, praecipiens eis ut in nomine suo loquentes, novam evangelizent religionem.

En, dilecte, en vires, en media quibus opus hoc grande complebitur. Et fiet, et complebitur sicut dictum est.

4. Sed ais: chimera est, impossibile est. Si fiat, certe non ab homine fiet, sed a Deo ipso factum erit.

Solus profecto supremus et potentissimus rerum omnium Dominus per media adeo levia et infirma tam grande opus perficere valet.

Sic est utique, carissime. Ergo digitum Dei in institutione christianae religionis, in qua, Me dante, natus es, agnosce. Sic, fili, sic instituta, sic stabilita fuit.

5. Cum enim mundus in iis, quae modo dixi, vitiis et erroribus sepultus jaceret, duodecim homines ignobiles, rudes, plerique piscatores, sine litteris, sine divitiis, sine armis, ab illo Homine qui putabatur Filius fabri Joseph missi, sublata idololatria et erroribus, orbem christianum effecerunt.

Et hoc quidem non argento, non auro, non eloquentiae arte, non praelii potentia, non belli violentia, sed sola evangelii praedicatione operati sunt.

6. Per solam utique praedicationis stultitiam gentes illuminaverunt; diabolique, qui universum seducebat orbem, oraculis silentium imposuerunt.

Per hanc solam idola contriverunt et abstulerunt, templa clauserunt et subverterunt, Caesares et reges jugo Jesu Christi subdiderunt, oratores et philosophos confuderunt, graecos barbarosque vicerunt.

Hi et illi fidem priscis praejudiciis et usibus adeo adversam ultro susceperunt, antiquas abnegantes superstitiones, omnemque sapientiam, curiositatem et intellectum in captivitatem redigentes, in obsequium incomprehensibilium fidei mysteriorum.

7. Per solam apostolorum praedicationis stultitiam indomitae prius hominum cupiditates domitae sunt.

Per hanc solam divitiarum contemptui cessit avaritia: caritas, pax et misericordia odiorum et vindictarum locum tenuerunt.

Pro gula et ebrietate sobrietas, pro impudicitia castitas, pro superbia humilitas, pro ira mansuetudo apparuit.

Per hanc solam universus orbis immutatus, se ligno Crucis regi et gubernari miratus est.

Quinimo tam potenter, tam absolute praedicata religio sibi corda subjecit et occupavit, ut iis qui illam susceperant, satis non fuerit dogmata credere, mandataque servare, sed summae ejusdem perfectionis colendae avidi, visi sunt austerioribus jejuniis, vigiliis, aliisque rigoribus se ultro devoventes.

Nec adhuc satis istud. Ardenti quippe religionis hujus amore capti fideles, pro ejus confessione, defensione et conservatione aestuanti animo aemulati sunt sanguinem suum vitamque per medios ignes saevioraque tormenta tradere.

Et haec quidem non unus, aut alter fecit, sed innumerabilis et prope immensa credentium turba.

8. O fili! Salomon cum omni sapientia sua limites regni sui ultra Dan et Bersabee protendere non potuit.

Sed et Pharao et Nabuchodonosor, cum tota sua potentia non nisi quasdam terrrae regiones imperio suo subdere, subditasque servare valuerunt.

En Gallia, Germania, caetera que orbis imperia suos habent limites, etiamsi principes eorum tot bellis conati fuerint omnibus dominari.

Sola autem duodecim apostolorum praedicatio orbem absque limite christianae religioni subjecit.

Ex hinc, carissime, regnum Jesu Christi in omnem terram, et usque ad fines orbis terrae dominatur.

Ubique credentes et subditos habet Jesus, qui eum Regem, Judicem, Dominum, Deum vocant et confitentur, colunt et adorant: possessio ejus termini terrae sunt.

9. Video, Domine: Manifeste divina est religionis christianae institutio, quae, cum omnibus praejudiciis et cupiditatibus adversa sit, per paucos tamen rudes viros hominibus praedicata, sic credita est in mundo.

Tu solus, Altissime, potuisti per tantilla tanta operari, et per ea quae contemptibilia et stulta sunt, mundi fortia sic confundere.

Exsulta et laetare, anima mea, cui hujus divinae religionis fides a Deo tam liberaliter concessa fuit.

Exsulta, videns quoniam in via quae ducit ad caelum, certe posita es; et veritatis lucem quae hominem illuminat, ac extra quam nihil nisi tenebrae sunt, sine dubio possides; et viam gratiae quae ad gloriae vitam dirigit, certissime tenes.

10. Credo, Jesu Domine, et confiteor: credo quoniam Tu Dominus Deus noster es, nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae.

O Pastor optime, qui me indignissimum tuam tamen ovem efficere dignatus es! conserva me in ovili tuo, in tua sancta religione.

Obsecro ne unquam ab ea me deficere permittas. Rogo, adhaereat potius lingua mea faucibus meis. Supplico: fac me potius millies mori.

Quomodo enim effugerem, si tantam negligerem salutem, quae, cum initium accepisset enarrari per Te, Domine, ab eis qui audierunt Te, in nos confirmata est.

Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus. (a)
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 38-42.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 51-60.

(Notae ab ed. Ultra montes).

Notae:

(a) "... distributionibus" – in editione Lingonensi (1803) est: "... distributionibus?".

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: