SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT VIII

De fidei jactura

1. Fili, cum sine fide Mihi placere impossibile sit, quanta sit fidei jactura facile potes intelligere.

Nihil ergo plus reformidare debes, et magis cavere, quam pretiosissimum istud donum amittere.

A Me descendit donum hoc, dilecte: et quemadmodum illud gratis confero, sic etiam ab indignis juste aufero.

Id utique te non latet. Scriptum enim esse scis: omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum Pater meus.

Et terra venientem super se bibens imbrem, et non referens fructum, reproba est et maledicto proxima.

Iterumque: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus.

Et tandem: auferte a servo pigro mnam, et date illi qui decem mnas habet: quia omni habenti dabitur, et ille qui non habet, etiam id quod habet, auferetur ab eo.

2. Jam ergo, fili mi, mirari non debes, quomodo hi et illi, quos scis fuisse olim in fide optime educatos, in incredulitatis abyssum tandem ceciderint.

Profecto enim, sicut Propheta dixit: haec est gens quae non audivit vocem Domini; periit in eis fides et ablata est de corde eorum.

Et revera si volueris eorum vitam agendique rationem investigare, videbis eos nonnisi propter mala opera praecedentia in horrendam hanc abyssum descendisse.

Audi Me, dilecte: credebant ab initio sicut tu: sed noluerunt ea servare quae fides eos docebat; imo quae haec vetabat, non veriti sunt operari.

Tunc autem Ego misericors, antequam ulciscerer, monui eos et per conscientiae stimulos exprobravi illis scelera.

Ipsi perturbati ad sacerdotem iverunt, ut reconciliarentur: et revera reconciliati sunt.

Postea iterum lapsi, iterumque a fide sua moniti et territi, adhuc confessi sunt.

3. Post multos autem lapsus, ut in malo quod amabant, tranquillius obdormirent, et cupiditatibus se totos traderent, angores conscientiae praefocaverunt, auresque criminanti fidei ultra aperire noluerunt, dicentes intra se:

Num ergo verum est existere infernum puniendis criminibus destinatum? Et quis unquam illuc ivit? Et quis inde rediit?

Forsan et ipsa religio, quae tormentum hoc peccatoribus minatur, illusio est. Inquiramus, videamus, judicemus.

Ex hoc jam a christianae veritatis sectatoribus declinare inceperunt, et libros sapientiam redolentes a se projicere.

Quinimo super sermonibus eorum, qui Dei verbum praedicant, nauseantes, quasi hi fabulas narrarent, audire concionatores dedignati sunt.

4. Modo homines, quos corruptissimos esse sciebant, sibi magistros eligere non horruerunt, libros eorum sollicite perquirentes, curiose legentes; sermones eorum, quasi veram sapientiam auscultantes.

Brevi ipsorum impietate pleni, et quasi ebrii, fidem et religionem, quam olim summe venerabantur, cum eis audacter deriserunt.

Et quia corrupti erant et abominabiles in studiis suis, dixerunt tandem in corde suo: non est Deus.

Umbrae transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: ergo fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.

Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.

Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.

Ubique relinquamus signa laetitiae: quia haec est pars nostra, et haec est sors.

5. Nec satis adhuc, fili. Non sufficit ipsis fidem rejecisse: eam in omnibus credentibus exstinguerent, si in eorum potestate esset.

Circumveniamus, inquiunt, justum; quoniam contrarius est operibus nostris.

Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a vitiis nostris, tanquam ab immunditiis.

Improperat nobis delicta legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.

Pereat ille: gravis est nobis ad videndum. Utinam morte turpissima condemnetur, et de libro viventium deleatur!

En quomodo excaecat impios malitia eorum: en quomodo scelera mysterium iniquitatis operantur: en ad quos usque excessus impium perducunt.

6. Percurre mundum universum, carissime; et procul dubio nullum invenies christianum virum justum, castum, sobrium, humilem, qui sit, non dico incredulus, sed vel etiam in fide sua anceps et haesitans.

Ego quippe tales in fide custodio quasi pupillam oculi, et sub umbra alarum mearum protego.

Isti nedum dubitent, e contra secure laetantur, scientes opera sua mihi placere et certo remuneranda fore.

7. Vive sicut isti, fili mi: et in fide tua nunquam vacillabis, sed securissime exsultabis.

Cum vero impios, de quibus dixi tibi, videris, noli scandalum de ipsis sumere, dicens: forsan peritiores me sunt, sciunt quod non scio, viderunt quod non vidi: forsan quae credo, non adeo inconcussa sunt.

Absit a te, dilectissime, talis impietas. Sed attendens quomodo Ego peccatorem, cum in profundum venerit, excaecare soleo, contremisce ad terribilem ultionem meam.

Noli habere cum talibus societatem aut familiaritatem ullam: ne particeps fias et tu delictorum eorum, et de plagis eorum accipias.

Ne Deus hujus saeculi excaecet mentem tuam, sicut illorum infidelium, et non fulgeat amplius tibi illuminatio evangelii gloriae Christi.

Elonga igitur ab iis, fili: ab illorum libris abhorre, et sollicite aures tuas ab eorum sermonibus averte.

Cum metu satage, ut per bona opera tua certam tuam in fide perseverantiam facias.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 33-37.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 44-51.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: