SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT VII

De integritate fidei

1. Tene, fili, fidei tuae confessionem indeclinabilem. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

Non aestimet homo ille, quod per fidem suam accipiat aliquid a Domino.

Neque si aliquis omnia paucissimis exceptis, crederet, iota unum, vel unum apicem doctrinae meae rejiceret, fidem servaret: in hac quippe qui in uno peccat, factus est omnium reus.

Scriptum est enim: si quis diminuerit de verbis libri, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta.

2. Vides, dilecte, tibi circa fidem duo praescribi: nempe ut dubium quodcumque prorsus excludas, et ne vel unum quidem levissimum doctrinae christianae punctum a fide tua excipias.

Certe tentari humanum est. Olim Adamo et Evae dixeram; si de ligno scientiae boni et mali comederitis, moriemini.

Serpens autem antiquus ait ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Comederunt ergo, et innocentiam perdiderunt et mortui sunt.

Sic et hodie, venit adhuc Satan inter filios meos, ut dubia varia circa ea, quae revelavi, eis suggerat, fidemque de corde eorum auferat.

Et si tu, carissimae, sicut Eva tentatorem audieris et ut curiositati satisfacias, examinare volueris, dogmatumque veritatem, per modicum rationis tuae lumen probare, certe brevi pessimum incredulitatis fructum gustabis, et fides in te morietur.

3. O fili! firmiter igitur et fortiter Satanae resistendum est, ipsique respondendum: scio Deum fuisse locutum, Deum hoc et istud revelasse, fideique meae proposuisse.

Ipse supremum lumen, summa veritas est: errare nequit, decipere non potest.

Scio cui credidi, et certus sum. Recede a me, seductor pessime.

Etiamsi angelus de caelo aliud mihi evangelizaret, praeterquam quod Deus per Ecclesiam suam evangelizat, huic anathema dicerem.

Tace, obmutesce, tenebrarum spiritus. Verbum Dei nec examine, nec ratiocinio, nec probatione, nec judicio indiget.

4. Non dubium, fili, quin tu hoc modo te geras, quando tibi dubia circa praecipua fidei puncta ab inimico suggeruntur.

Sed majus certe periculum imminet, ubi tentatio minora respicit.

Sunt multi qui priora firmissime credentes, non verentur de posterioribus ambigere, examinantes, ratiocinantes.

Quinimo ea negligunt, et simplici plebi credenda relinquunt, specialem sibi illorum articulorum, quos prae caeteris certissimos esse censent, symbolum praefingentes.

Putasne, fili, tales divinam fidem habere? Neutiquam, carrissime. Audi me, et intelliges.

5. Ubi aliquis inter ea puncta, quae ab Ecclesia de fide credenda proponuntur, ista et ista admittit, haec vero rejicit, manifeste ostendit se priora non credere, nisi quia haec vera esse videt; posteriora vero respuere, quia eorum veritatem non percipit.

Non igitur propter Dei revelantis veracitatem, aut Ecclesiae docentis auctoritatem credit: sed unice propter proprium rationis suae judicium.

Ergo non divinam, sed humanam fidem habet ille. Tota igitur fides ejus vana est, nec ad justitiam reputari potest.

En, fili, quomodo qui in minori infidelis est, in majori, in maximo quoque infidelis sit.

6. Vide, dilecte, aes sonans. Si hoc vel levissimam habeat in una parte scissuram, totam soni regularitatem et suavitatem amittit: neque sonum edit congruum, nisi integrum sit.

Sic et fides ex quocumque defectu tota deficit: et nullius est pretii, nisi sit integerrima.

Cave igitur, fili, cautissime cave ab ulla exceptione in iis, quae ab Ecclesia tibi credenda proponuntur.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 31-33.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 39-43.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: