SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT VI

De fide

1. Sine fide impossibile est placere Deo. Ideo dixi: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur; imo jam judicatus est.

Virtutes igitur quaslibet absque fide congregare, est aedificium sine fundamento construere.

Laudate, saeculi sapientes et pseudophilosophi, laudate benignitatem, humanitatem, probitatem; in omnibus his vanitas, si non subest in Deum fides.

Et si omnia dederitis, ab omnibus abstinueritis, omnia passi fueritis, et vos per haec viros divitiarum in conspectu meo factos fuisse putaveritis; nihil tamen in fine in manibus vestris invenietis.

Et eo ipso quod evangelio non credideritis, poenas quasi nequissimi in interitu aeternas dabitis.

Sed incrassatum est cor vestrum, aures vestras obturatis, et oculos vestros comprimitis; ne forte videatis oculis, et auribus audiatis, et corde intelligatis, et convertamini, et sanem vos.

In profundum venistis, et contemnitis. Dormite ergo increduli et requiescite: non enim expedit mittere margaritas ante porcos.

2. Verum ad te verbum, fili, qui christianum te dicis et profiteris. Credis? credis ex toto corde? Habesne hanc adeo absolute necessariam fidem?

Utique, inquis, sicut olim Martha; utique Domine, ego credidi et credo quia Tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Utique addis cum Thoma: Dominus meus es, et Deus meus.

Utique sermo tuus veritas est: ex toto corde credo omnia quae, cum absconderis a sapientibus et prudentibus, parvulis tamen dignatus es revelare.

3. Recte, fili; at unde scis ea quae tibi credenda, proponuntur, fuisse a Deo revelata?

Rationabile sit obsequium tuum necesse est: secus quippe fides tua cauta non esset.

Ecce et pagani, et idolatrae suas traditiones habuerunt, quas etiam esse divinas credebant. Haec tamen fides, utpote erronea, ipsos salvos non fecit.

Putasne, fili, fidem tuam esse solidam, et in veritate fundatam?

4. Vere, Domine, bene fundata est, et quidem supra firmissimam petram.

Profecto nec Te vidi, bone Domine, nec audivi unquam. Scio tamen quod, si ea quae tanquam a Teipso revelata mihi credenda proponuntur, falsa essent, a Teipso error esset; a Teipso, quod impossible est, Deus verax, decepti essemus.

Scio quippe, Te Christe, vere ea docuisse et egisse quae tuum mihi enarrat evangelium.

Scio Te verum Deum esse de Deo vero: quoniam et ab initio nuntiaverunt prophetae Deum venturum de Virgine et in Bethleem nasciturum, a Regibus adorandum, multa miracula patraturum, sanctissimam doctrinam praedicaturum; deinde dato tempore, passurum, moriturum, tandemque resurrecturum.

5. Haec autem certissime teneo in Te fuisse completa. Adhuc enim incunabula tua in Bethleem ostenduntur, et extra Jerusalem locus in quo crucifixus es, sepulcrumque in quo fuisti conditus, et unde victor resurrexisti.

Scio quod dixeris Te unum esse cum Deo Patre.

Scio, judaeis Tibi exprobrantibus quod Te Deum faceres, Te in divinitatis tuae testimonium stupendissima miracula fuisse operatum, aegros sanando, mortuos suscitando, panes multiplicando.

Scio et ventos et mare Tibi obedivisse.

Scio Te Jerosolymae et templi ejus ruinam, aliaque plura praenuntiasse, quae postea accurate contigerunt.

Profecto nisi Tu a Deo esses, non potuisses quidquam horum facere: vires quippe humanas prorsus excedunt.

Tu ergo, Jesu Christe, Deus verus es: et ego Tibi credens, secure et prudentissime credo.

6. Beatus es, dilecte, quia non vidisti, et credis. Veruntamen in iis quae credis, multa incomprehensibilia sunt, multa quae captum tuum superant.

Num ergo rationabile est ea credere quae non capiuntur?

7. Caecus sum, fateor, optime Magister: nec in spiritualibus aut caelestibus tantum, sed et in corporalibus et terrenis multa sunt quae non intelligo.

Quinimo vel ipsi homines peritissimi non omnia capiunt: nec quomodo anima corpus moveat, nec quomodo caro in spiritum influat, nec causam ventorum, nec alia multa naturae mysteria apprehendunt. Credunt tamen, quia vident.

Et quidem caeci a nativitate colores nunquam perspexerunt: varios tamen, et tales, talesque colores esse minime dubitant, propter testimonium referentium.

Quanto magis ego, optime Domine, ea quae in spiritualibus non concipio, propter testimonium tuum credam!

Si multitudini hominum aliquid asserenti credere imprudens non est, sed rationabile et aequum: quanto rationabilius et aequius est Tibi, o summa veritas, fidem adhibere! (a)

8. Immensas Tibi gratias ago, o lux aeterna, lux splendidissima, quae tenebras meas dignata es illuminare!

Maximum certe donum fides est: et absque ullo meo merito mihi illud prae multis aliis voluisti conferre.

Sed istud, misericordissime Deus, servare non possum, nisi Tu dederis.

Ecce humana curiositas ad malum semper prona, multos ad scrutandam majestatem tuam excitat: et ipsi, hoc faciendo, a gloria tua oppressi, fidem perdunt.

Praeserva me, Domine, a tam scelesta curiositate. Dixisti, Deus meus: satis est, et mihi sufficit.

Dixisti: errare non possum, Deo ipsi credendo. Credo igitur, et donante Te ad mortem usque credam.

Vivam in fide, moriar in fide: hoc est, Domine, unicum desiderium meum. Rogo Te, obsecro Te: adauge mihi fidem.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 26-30.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 32-38.

(Notae ab ed. Ultra montes).

Notae:

(a) "... fidem adhibere!" – in editione Mechliniensi (1933) est: "... fidem adhibere?".

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: