SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT V

Quod pauci sint veri christiani

1. Olim per angelum vocavi fidelem Abraham, servum meum, illique per memetipsum juravi, dicens: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum super stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris.

Ex hoc Abraham credentium pater factus est; et semen ejus populus meus, societas servorum meorum.

Vide, fili, quomodo fidelis sum in omnibus verbis meis. Vide quomodo populus iste diffusus est; quomodo societas servorum meorum dilatata.

Ecce ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

2. Manifestum est profecto, fili, esse in orbe terrarum turbam magnam christianorum, quam dinumerare nemo potest, ex omnibus gentibus.

Multi utique vocati sunt: multi fidem susceperunt: multi baptizati sunt: multi in ovili meo coadunati sunt.

Sed eheu! carissime, non in pluribus eorum beneplacitum est mihi: pauci electi, pauci Abrahae filii, pauci veri christiani!

Olim judaei de Abraham nati, se filios ejus esse jactabant.

Quid autem aiebat Filius meus Jesus ad ipsos? Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.

Facitis quod Abraham non fecit; facitis desideria diaboli et opera ejus: vos ergo ex patre diabolo estis.

3. Vere, fili, littera occidit, et caro non prodest quidquam: vere qui semen Abrahae sunt, non omnes filii; neque omnes qui filii carnis ejus, filii Dei sunt.

Sed qui servant mandata, qui ex fide vivunt, et per fidei opera ad promissam mercedem anhelant; hi filii sunt, hi aestimantur in semine, hi veri christiani sunt.

Judica nunc, carissime, omnes Ecclesiae meae tribus: vide quam modicus sit verorum christianorum numerus.

4. Omnes quidem ab initio suae sanctae vocationis diabolo renuntiaverunt: omnes juraverunt et statuerunt mihi soli servire, et judicia justitiae meae custodire.

Omnes profitentur se credere: at factis haec omnia plerique negant, opera diaboli facientes, mandata mea spernentes, leviora servantes, graviora relinquentes, malum, non bonum operantes, in peccatis viventes.

Sciunt quidem pro opportunitate ecclesiam frequentare, sacris interesse mysteriis, nonnullas preces fundere, ad sacramenta passim accedere, quasdam etiam eleemosynas elargiri.

Sed inimicis nolunt condonare; linguam non frenant, carnem non domant, iram non moderantur.

Justitiam non servant, jejunia non custodiunt, et juxta concupiscentias suas ambulantes, in impudicitiis, in odiis, in blasphemiis, in turpi sermone, in furtis, usuris et fraudibus, in crapulis et ebrietatibus, in otiositatis malitia, in injuriis et detractionibus vivunt; quasi neque judicium meum, neque aeternam damnationem formidarent.

Dic, fili: quid prodest ipsis, veram habere fidem, dum talia patrant opera?

Quid prodest? Non plus utique, quam daemonibus qui tremunt et contremiscunt.

5. O fili! memento quoniam qui vult venire post Me, et verus christianus esse, debet abnegare semetipsum, et servare omnia quaecumque Ego discipulis meis mandavi.

Et cum hoc sine vi et labore magno fieri nequeat, iterum dixi: Qui vult venire post Me et verus christianus esse, tollat crucem suam, et sequatur Me.

Sic fecerunt patres tui, carissime; sinceri, inquam, illi discipuli qui sub apostolis meis et successoribus eorum in uno corde et in anima una christianam professi sunt religionem.

6. O quanta fuit eorum vitae integritas! Tanta, fili, ut tyranni qui eos perdere volebant, lustratis cautissime eorum moribus et agendi norma, nihil omnino in iis carpere potuerint, nisi ipsam quam persequebantur religionem. Hoc unice exprobrabant, hoc unice puniebant.

Quanta eorum sanctitas! ipsis paganis admirationi erat.

7. Quantus peccati horror! Malebant omnia saeva, ipsamque mortem sufferre, quam in aliquod crimen consentire.

Quam viva fides! Quam immobilis christianae confessionis constantia! Nedum erubuerint Me coram hominibus, ipsos suos persecutores audacter adibant, clamantes: christiani sumus.

Ecce parati sumus, non solum alligari, sed et mori pro nomine Domini Jesu Christi.

Qualis inter eos unio! qualis proximi dilectio! erant eis omnia communia.

Qualis pietas! erant perseverantes in orationibus et fractione panis.

Qualis humilitas et modestia! Tanquam purgamenta hujus mundi se habebant, et omnium peripsema.

Qualis castitas! Unicum immunditiae delictum, quasi portentum et inauditum quid inter eos visum est: quique illud commiserat, velut tam immaculata fratrum societate indignissimus, ab ipsa fuit separatus.

Et quid adhuc dicam, fili? Deficiet me tempus de eorum virtutibus enarrantem.

8. Hi, dilecte, hi veri christiani fuere. Quot autem tales nunc numerare poteris?

Nonne omnibus circumspectis, cum gemitu clamabis: salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus; vix est usque ad unum.

O carissime! merito luges, merito ingemiscis: verontamen noli tantum flere super alios. Eheu! illos immutare non potes.

Fleas vero super temetipsum, eo quod, cum posses sanctos patres tuos imitari, et sicut illi veris christianis annumerari, tamen quasi in immensum ab illis mutatus es.

At noli fletus inanes effundere: conatus et nisus lacrimis adjice.

Habens prae oculis eorum exempla, satage, fili, ut ea in te exprimas, et per patientiam eorum vestigia sequaris.

Deinceps sicut illi declina ab omni malo, omne bonum cole, omnia religionis praecepta sollicite adimple, et fidei confessionem ita indeclinabilem tene, ut neque mors, neque vita, neque persecutio, neque gladius possit te a caritate et fide Jesu Christi separare.

9. Sic, fili, sic fies et tu verus christianus, tanto nomine non indignus, imo cum sanctis patribus coronandus.

Si vero haec neglexeris, scito tibi imminere quod praedictum est: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Melius certe esset viam justitiae non cognovisse, quam post ejus agnitionem per eam non procedere.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 22-26.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 24-31.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: