SAPIENTIA CHRISTIANA

 

A

 

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

 

TOMUS PRIMUS

 

CAPUT XXVIII

 

De Caelo

 

1. Ego fili, Ego Deus tuus, terrae caelique Dominus, volo ut tu beatus fias, et quidem in aeternum beatus.

 

Ecce tu servus meus es: volo autem ut experimento noscas quoniam Ego optimus Dominus sum.

 

Esto fidelis usque ad mortem, et de manu mea, dignam Deo coronam recipies; volo ut postquam Mihi et pro Me in terra vixeris, Mecum deinde sis et vivas in caelis, felicitatis et gloriae meae cum Filio meo unigenito in aeternum coheres.

 

Forsan, carissime, quae tibi dico non bene intelligis, nec verbis meis plene confidis, nec de promissis meis magnis delectaris.

 

Fortassis tibi plus placerem si tibi perennem in terra vitam offerrem, diesque ibidem perpetuos et pacificos in omnium bonorum, honorum, deliciarumque mundi hujus abundantia promitterem.

 

Quid, dilecte? adeo insanus esses, ut tenebras luci, mendacium veritati anteponeres? absit.

 

O! si scires quid sit caelum et quanta bona in illo praeparaverim diligentibus Me; profecto confitereris omnia hujus mundi concupiscibilia nihil aliud nisi vanitatem esse; diceres: Vere omnia stercora et lutum sunt in comparatione magnae nimis, quae sanctis datur, in caelo mercedis.

 

Etsi ditior, honorabilior, feliciorque terrae incola fores, enixe rogares Me, ut relictis omnibus temporalibus, tibi concederetur in caelum volare, ibique vel etiam novissimum locum tenere.

 

2. Leva, carissime, leva animae tuae oculos ad paradisi montes: contemplare et intellige quantum, prae humana imbecillitate potes, oblatam tibi supereminentem beatitudinem.

 

Confer terram cum caelo, et disce terrena contemnere; caelestia vero amare et tota mente desiderare.

 

Praestat procul dubio esse principis potentissimi amicum intimum, ab eoque donis munificentissimae liberalitati paribus cumulari, potiusquam esse ejusdem principis servum, et congruum ab eo recipere stipendium.

 

Tu fili, in terra servus quidem meus es, et Ego omnia hujus mundi quasi stipendium tibi pro tua necessitate, utilitate, imo non modica felicitate subjeci.

 

Ubi autem in caelum perveneris, non jam dicam te servum, sed te vocabo amicum meum, benedictum meum, et tu muneribus meis impleberis, ab ubertate domus meae inebriaberis, torrente voluptatis meae potaberis.

 

Praestat iterum esse magni cujusdam regis filium, ab eoque sceptrum, coronam, thronum et imperium suscipere, potiusquam esse commendatum vel etiam dilectum eidem regi pauperem, et ab eo copiosissimarum eleemosynarum favore juvari.

 

Tu fili, quamdiu in hoc mundo es, egenus quidem et pauper meus es, orphanus, Mihi derelictus; et Ego revera necessitatibus tuis amanter et paterne provideo.

 

Verumtamen non satiaris, et etiamsi copiosa bona de manu mea recipias, non sufficiunt ea tibi, tuque alia praeter illa cupis.

 

Ubi autem ad caelum transieris, non jam pauper eris, sed dives; non jam aliquid ultra sortem tuam concupisces, sed plenissime felix eris et vere beatus; non jam egenus meus eris, sed dilectus filius, sceptri mei, coronae, throni, regni, ut filium decet, consors.

 

Quantumlibet se beatum dicat aliquis in sua paupere casa mendicus, profecto multo felicior est vir qui magnificum inhabitans palatium, in eo omnibus terrae bonis abundantissime perfruitur.

 

Tantum, imo in immensum praestat, dilecte, sors caeligenarum super sortem terrigenarum.

 

Quidquid pulchrius, splendidius et melius tibi in terra videtur, nequidem umbra est gloriae, splendoris, deliciarum quae in mansione superna tibi praeparata inveniuntur.

 

Nec oculus ullus vidit, nec auris ulla audivit, nec in cor alicujus ascendit aliquid simile.

 

Meditare, imaginare pulcherrima, suavissima, felicissima: nunquam, fili, excogitabis aliquid tam bonum, tam jucundum, tam delectabile, adeo completum in omni boni genere, ut possit caelorum felicitati adaequari.

 

Homo es, fili, nec nisi humana potes excogitare: Ego autem Deus sum, et prout Deus in caelo dito, clarifico et gaudio impleo.

 

Terra exsilii vallis est servis meis et justis et iniquis aequaliter concessa, caelum vero palatium est amicis meis solis aperiendum. In terra quidem mirabilis sum, in caelo autem magnificus, imo ibi, ibi solummodo magnificus sum.

 

3. Intellige, carissime, quantum exsultabis et jucundaberis, ubi in illam sanctam Jerusalem ingressus fueris.

 

Scis quantum gaudeant homines ubi post longos et duros labores profunda quiete frui ipsis datur; quantum ubi post diuturnam saevamque aegrotationem plenam et solidam sanitatem recuperant.

 

Quantum ubi post diram famem abundantia redit, quantum ubi in ardentissima siti potus amoenus offertur, quantum ubi post opprobria maxima, extremas humiliationes, teterrimos carceres, ad honorum fastigium aliquis subito evehitur; quantum ubi de summa paupertate ad copiosissimas divitias transit.

 

O fortunatos nimium tales homines! dicit mundus: Proh vanitas! fili, proh vanitatum vanitas! non imago, non umbra haec sunt supernae felicitatis.

 

Nullibi enim nisi in caelo datur plena et absque ullo defectu aut vicissitudine beatitudo.

 

Quiescant in terra defatigati homines: brevi ad novos labores recurrendum erit. In caelo autem nullus labor erit ultra.

 

Sanentur aegroti; brevi nova vel corporis recurret infirmitas vel animi turbatio. In caelo autem nullus dolor erit ultra.

 

Fruantur abundantia qui famem et egestatem passi sunt; propter hoc tamen non satiabuntur, nec ab ulteriori carentia erunt immunes.

 

In caelo autem, nec fames, nec sitis, nec nuditas unquam anget. Nullum imo desiderium erit aut poterit esse quod non absolute impleatur. Vere satiabitur homo cum apparuerit ei gloria mea.

 

Verbo, dilectissime; nulla in caelo miseria, nulla tristitia, nullus gemitus, nullus fletus; sed splendor, sed divitiae, sed gloria, sed thesauri quos nec aerugo consumet nec tinea corrumpet, nec fures furabuntur.

 

Et haec omnia in saecula saeculorum, in interminabilem aeternitatem.

 

4. Carissime, tu Me numquam vidisti; scis vero, quod Ego omne et summum bonum sim: ubi autem ad caelum perveneris, Me videbis, Me possidebis.

 

Videndo autem et possidendo Me, illud supremum gaudium gustabis, quod homo naturaliter concupiscit, quod inaniter in terrenis reperire nititur, quod extra Me invenire nusquam poterit.

 

O dilecte mi! quando tu e lacrymarum valle discedes ut ad regnum meum voles et transeas, quando tu ad Me venies et videbis Me in occursum tui festinare.

 

Quando conspicies Me tibi sinum meum amanter aperientem et in amplexus tuos ruentem, quando Me audies dicentem: veni benedicte mi; quando loquar ad te clamans: Intra in gaudium Domini tui quod tamdiu desiderasti.

 

Tunc, fili, tunc capies ea quae tibi modo enarravi, et nondum bene intelligis. Tunc profecto non dolebis, quod per multa certamina, durosque labores te tanta mercede dignum praestiteris.

 

Tunc procul dubio gaudebis, quod concupiscentias tuas frenaveris, et per humiliationes et per tribulationes patienter processeris.

 

Tunc miraberis quomodo per momentaneas pugnas tam amplam victoriam, tam immensa spolia fueris consecutus, aeternumque regnum obtinueris.

 

5. Memento, memento, carissime, quoniam tibi haec summa beatitudo destinatur; aspice incessanter illud admirabile gloriae pondus, quod tibi offertur; et a longe illud salutans, concupiscens quaere, anhelans curre, ut tandem illud comprehendas.

 

Istud autem solis sanctis dabitur, fili: sanctus igitur esto. Peccatoribus vero non concedetur; nec superbis, nec avaris, nec immundis, nec maledicis, nec detractoribus regnum caeli patebit.

 

Scrutare ergo, dilectissime, cor tuum, et si illud aliqua ejusmodi iniquitate infectum esse observes, expurga illud cautissime, ut coinquinatis qui intrare non poterunt, in die judicii non accensearis.

 

Emendare, peccatum fuge, bonum operare, satage, labora; digna est omnibus conatibus vita aeterna. Attende: merces est beatitudo haec; pigro non datur, sine operibus non confertur.

 

O fili! en pro vili emolumento, et quidem valde incerto, negotiatores mare transvolant: en pro inani gloria, milites bellorum pericula subeunt; et isti quidem ut corruptibilem coronam accipiant. Tu autem incorruptam.

 

O si labor te terret! merces magna nimis invitet. Quidquid pro terra feceris, non dabit illa tibi manentem civitatem; futuram igitur sollicite inquire et obtinebis.

 

Ego enim qui tibi illam promisi, fidelis sum in omnibus verbis meis.

 

–––––––––––

 

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 114-120.

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 184-194.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: