CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI
1. Non utique semper congruam accipit virtus in hoc mundo mercedem; imo non raro quandoque sub impiorum jugo gemunt servi mei.
Tu autem, fili, cum scias quoniam Ego justus sum, et reddo unicuique secundum opera ejus; non propterea extendis ad iniquitatem manus tuas.
Dicis enim: et merito quidem; certissime non semper relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; veniet una dies in qua isti humiliati exsultabuntur, fugiet aliquando dolor et gemitus, gaudium, laetitiam et coronam obtinebunt recti.
Sic, fili, cum videris impium exaltatum, meritam poenam in hoc saeculo non sortiri, noli putare quod Altissimus non videat, aut non curet.
Sed e contra dicito: Patiens est Deus quia aeternus; dissimulat justus Judex peccata propter poenitentiam; at terribilis est in consiliis super peccatores, ejus est ultio et procul dubio retribuet, Deus in aeternitate vindicabit.
2. At vide, dilecte, quomodo mendaces sunt impii filii hominum in stateris suis. Ubi annuntiatur ipsis promissa justis remuneratio, aeternum caelorum gaudium; non reclamant; nec dicunt prodigum esse Deum, qui pro modico bono immensam retribuit mercedem.
Parum enim curant utrum hanc beatitudinem aliquando possessuri sint necne, dummodo desideria carnis suae in praesenti vita perficiant.
Sed ubi aliquem ad ipsos mitto qui ignem aeternum, vermemque non moriturum praedicat, dicitque; nisi poenitentiam egeritis, omnes in infernum tandem descendetis: tunc insurgunt nequissimi illi.
Et ne per fidem tremendorum novissimorum ab iniquitatibus suis discedere cogantur, reponunt: infernus fabula est; et quis unquam ivit ad inferos et rediit?
Ignis aeternus vanus terror est; et quis capiet quod pro levi et brevi peccati delectatione Deus judex justus aeternae ac tantae poenae creaturam suam devoveat!
O impii iniquitatis judices! Ergone habetis brachium sicut Deus, aut simili voce tonatis ut stateram ejus tenere et dirigere contendatis.
Non vos utique, sed Ego omnipotens appendam hominem et opera ejus in statera: Ego judicabo, Ego remunerabo, Ego ipse puniam.
Et quantumlibet conemini de judiciorum meorum rigore dubitare, ut in sceleribus vestris quieti et pacifici permaneatis, iota unum aut unus apex non praeteribit de hac, quam contra iniquos jam pronuntiavi sententia dicens: ibunt hi in ignem aeternum.
Credere evangelio non vultis; ex hoc ipso poenas in interitu aeternas dabitis, jam judicati estis.
3. Fili, nonne Ego descendi de caelis, homo factus sum, passus sum, crucifixus fui, mortuus sum? utique hoc feci ut te a merita peccati poena liberarem.
At profecto vides quod Ego te a poena temporali non exemerim; neque enim minus post mortem meam quam antea, genus humanum variis mundi aerumnis subjacet et gravatur.
Te igitur a futura non a praesenti miseria volui liberare; vere ergo superest peccatori poena sceleris post mortem subeunda. Sentis autem, dilecte, quod nisi haec maxima foret, tot et tanta pati ut te ab illa eximerem, sapientiae meae non fuisset.
4. Revera, Domine, ubi opprobria, doloresque tuos considero, ubi Crucem tuam conspicio, conturbor et contremisco dicens intra me: o si in viridi ligno haec facta sunt, in arido quid fiet?
Cum Deus tanta passus fuerit ut me redimeret, quanta sunt ea a quibus me redemit! quanta flagella me manent si redemptione data usus non fuero!
O Crux sancta! vere tu es inconcussum prorsus ignis aeterni testimonium, et qui illum negat, iste procul dubio nec in Salvatorem, nec in Crucem ejus credit.
5. Recte dicis, fili: qui infernum negat, ipsum Deum sceleris justissimum vindicem negat, et tu experientia propria jam forsan agnovisti quod homines corrupti qui aeternam peccatorum reprobationem non credunt, nullam omnino fidem habeant.
Tibi autem credere non sufficiat, carissime; en daemones credunt et contremiscunt; quid autem illis prodest credere? nihil utique: uruntur quippe nihilominus in inferno.
Vis autem, ut fides inferni tibi prosit? Eam frequenter meditare, quatenus a malo caute recedas et per semitam mandatorum meorum alacriter curras: sic fiet ut dum descenderis in infernum vivens, in eumdem non descendas moriens.
Profecto, fili, nullum est remedium efficacius contra peccatum, nullus potentior ad poenitentiam et virtutis cultum stimulus, ignis aeterni, vermisque non morituri cogitatione.
Scis certo quod Ego qui volo omnes homines salvos fieri, quolibet aevo inferni comminatione usus fuerim, ut praevaricatores ad cor redire cogerem. Vides minas istas in scripturis meis frequentissime spargi.
Scis, me inspirante et praecipiente, Moysen et Judith et Jobum et Davidem et Salomonem et Isaiam et Jeremiam, caeterosque prophetas, evangelistas, apostolosque meos, de igne peccatoribus praeparato, creberrime locutos fuisse, et horrendos cruciatus ejus dinumerasse.
Ministri et dispensatores verbi mei ab initio usque nunc, hanc terrificam indesinenter annuntiaverunt veritatem, quam fideles mei quolibet aevo firmiter crediderunt.
Multi quidem vocem eorum audientes, obduraverunt corda sua; at perierunt, et jam flammarum quas spreverunt praeda effecti sunt.
Tu vero, carissime, sapientior esto, et in corde tuo absconde quae Ego de lugenda postmodum impiorum sorte tibi dico. Audi: et memorare, et noli unquam oblivisci.
6. Certissime, sicut Ego Filius Dei dixi, iniqui a me discedent et ibunt in ignem aeternum.
Vere igitur in inferno peccatores a Deo separati erunt, vere ergo igni traditi erunt, vere in eo per totam aeternitatem cruciabuntur.
En utique pars illorum; pars amarissima, pars saevissima, pars supramodum horrenda, en infernus.
Pauca verba, fili; satage autem ut ea bene capias.
Scis quid sit, qualis dolor sit, a Deo, qui summum bonum est, hominem separari? non, fili mi: quia Deum nunquam vidisti, sed nec videbis quamdiu in hoc mundo vives.
At ubi mortuus fueris, illum conspicies et cognosces. Scies tunc nihil esse saevius quam ejus conspectu privari.
Non dirior fames, non ardentior sitis, non jactura omnium bonorum, tibi potest hujus jacturae acerbitatem adumbrare.
Neque enim cor tuum aliquid unquam tam vehementer desideravit aut amavit, vel desiderare aut amare poterit sicuti tunc Deum optimum concupisces et amabis.
O si de reprobis unus esses (absit autem:) quam amare ejulares! clamares, sed inaniter: summa felicitas, Deus meus, ostende mihi faciem tuam, et salvus ero, Deus ne elongeris a me, deficit anima mea in Te.
O pulchritudo vera! o jucunditas unica! o bonum supremum! novi Te, et sine Te jam esse nequeo, sine Te crucior, sine Te morior, redde Te mihi, sim ego Tecum, et Tu esto mecum.
Et haec dicens enitereris et anhelares tendens ad Deum ut lapis ad terram, ut sagitta ad terminum.
Dominus autem tibi mutatus in crudelem, terribili et efficacissima voce clamaret: recede, invincibili manu te a Se repelleret.
Et tu semper in idipsum inaniter tendens semperque rejectus, per aeterna saecula desperatus, fleres te per culpam tuam perdidisse, non hujus mundi quemdam amantissimum patrem, non unum dilectissimum filium, non quamdam carissimam sponsam, sed illum qui Deus et omnia est, sed Deum qui sola unica vera beatitudo est.
O amarissimae lacrimae! o horrenda desperatio! o clamores, o rugitus perpetui!
7. At, fili, si non bene capis quantum sit malum, quantus cruciatus, Dei optimi et desideratissimi jactura; scis utique quale sit ignis vehementissimi tormentum, ignis dico terreni.
Nullum sane noscis majorem cruciatum, et velles omnia alia potius subire supplicia quam igne etiam temperato cremari.
Ubi fornaces in quibus metalla liquefiunt conspicis, ad illorum solum aspectum infremiscis.
Sed nec ardenti quidem prunae velles digitum tuum per aliquod temporis spatium applicare.
O dilectissime! ignis qui in inferno succensus est, non est ignis temperatus ad instar hujus quem in creaturarum mearum utilitatem in terra posui.
At horribilis est utpote ab ira furoris mei creatus, in poenam, in vindictam, in ultionem inimicorum meorum.
Non destruit ignis ille, non consumit, sed cum vehementissimus sit, custodit et conservat nihilominus illos quos cruciat, sicut scriptum est: omnis enim igne salietur, igne utique quasi sale.
Tantus est, tam stupendus ut, sicut per os apostoli mei dixi, flammae quae Sodomam et Gomorrham consumpserunt nonnisi exemplum fuerint stagni ardentis ignis et sulphuris in quo peccatores punientur.
Fili, fili, si te aliqua premat tentatio, si te Satan in aliquod scelus pertrahere conetur, revoca ignis aeterni cogitationem, et dic tibi sapienter: O anima mea, o caro mea, poteritisne habitare cum igne devorante, poteritis tolerare ardores sempiternos!
8. Vere sempiternos ardores. Scriptum est enim discedite maledicti in ignem aeternum, et Ego qui hoc dixi veritas incommutabilis sum.
Ignis igitur illius non erit finis: post mille et mille saecula non exstinguetur, nec ex illo peccator poterit evadere, nec in illo mori, nec unquam aliquod refrigerium percipere.
Semper uri, semper flere, semper dentibus stridere, semper desolari et desperare, semper, et post millia saeculorum millia semper et in aeternum semper, haec pars, haec sors unica reprobi peccatoris. O terribile totius aeternitatis pondus! vae illis, qui te sustinent.
9. Dilectissime, nonne jam multoties hanc pessimam meruisti sortem? O si te tunc et tunc ubi hoc et illud crimen perpetrabas interemissem! jam esses in istis sepultus flammis! jam clamares: crucior! jam vermis tuus non moreretur!
Si autem ibi esses, et Ego per stupendissimum miraculum ad te quemdam bonum mitterem angelum qui tibi diceret: Miserrime! Deus, tibi parcit, ipse te ab aeterno igne liberare paratus est, modo velis in mundum redire, ibique congruam pro delictis tuis agere poenitentiam.
Quid reponeres, carissime? Certe exsultares dicens: Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. En eo sine mora; et usque ad mortem poenitentiam in favilla et cinere, et jejunio, et fletu, et planctu, et omni austeritatis cultu libentissime faciam.
O gratissima poenitentia quae cruciatuum meorum aculeos rosis mutas! O non amare sed dulcissime sed praeclarissime poenarum temporalium calix! non durum, sed jucundum mihi erit de te inebriari.
At, carissime, hoc merum est imaginationis figmentum, in inferno nulla est redemptio. Gratia haec reprobo peccatori nunquam concedetur.
Sed tibi adhuc viventi et damnationem forsan merenti, misericordiarum Dominus hodie indulget et offert quod nulli reprobo annuet, nimirum ut per poenitentiam te ab aeterna inferni poena liberes.
O si in peccatis es, si ad ripam usque inferni properasti, festina gratia tibi oblata uti: accinge te velociter ad poenitentiam. Hodie adhuc tempus habes, cras est dies incerta, et nescis utrum illam habebis.
Convertere, convertere, ut non descendas in terram tenebrosam et opertam mortis caligine, ubi ignis, ubi vermis, ubi omnis dolor, ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat.
–––––––––––
Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 106-114.
Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 169-183.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: