SAPIENTIA CHRISTIANA

 

A

 

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

 

TOMUS PRIMUS

 

CAPUT XXVI

 

De Judicio extremo

 

1. Praedixeram, fili, destruendam esse Jerusalem ac templum ejus, nec lapidem super lapidem fore relinquendum. Et non ignoras hoc accuratissime completum fuisse.

 

Ubi autem hanc urbis pessimae sortem praenuntiabam, simul quoque futurum orbis universi excidium annuntiavi: et eveniet sicut ruina Jerusalem contigit.

 

Fiet, utique, fiet, carissime. Vere caelum et terra transibunt: vere veniet dies et hora una quam nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.

 

Dies magna et amara valde, qua sol suam tandem criminibus recusans lucem, in tenebras convertetur;

 

Qua terra hominum iniquitatibus gravata corruet, lata deglutiendis peccatoribus aperiens ora;

 

Mare quasi ferventi aestuans zelo contra impios, tumescet, et fluctus suos ad vindictam impetuose movebit.

 

Ignis sordes orbis purgandi aemulus, cunctas ejus partes apprehendet, accendet et consumet.

 

O dies vere magna, vere amara valde, qua creatura omnis a me armabitur ad ultionem inimicorum meorum!

 

Vae tunc, vae inimicis meis! Vae tibi ipsi, fili, vae, si in eorum numero inveniaris!

 

2. Expavescis, o homo! ubi Me tonantem audis, ubi Me aliquando terram leviter commoventem sentis.

 

Quid ergo in die irae facies? Quid dices? quid cogitabis? quo fugies?

 

Tu quippe in carne tua universam hanc desolationem videbis: tu eam propriis oculis conspicies.

 

3. Scis enim, fili, angelos meos primo mittendos esse, ipsosque per tubae sonum vitam mortuorum cineribus reddituros, qui apertis tumulis incorrupti exsilient, et promptissimo volatu currentes, ad locum ubi sedebo ut omnes judicem, congregabuntur.

 

Tu de redivivis, de currentibus, de congregatis ibi unus eris: tuncque apprime capies, quanta fuerit illorum stultitia, qui in peccatis vivere et in peccatis mori veriti non fuerint.

 

Videbis enim eos stupentes, trementes, et prae exspectatione judicis arescentes.

 

Videbis eos prae indelebilibus, quas in carne sua ferent, peccatorum maculis desperatos.

 

Audies illos rugientes, cum viderint signum meum, Crucem meam in caelo parentem.

 

Audies eos clamantes: o Crux terribilis, quam contempsimus, cujus per vitam carnalem hostes fuimus, cujus merita et sanguinem conculcavimus!

 

O statera justitiae, in qua modo appendemur, et inveniemur minus habentes! Quis demonstrabit nobis fugere ab ira Illius, qui in te pro nobis crucifixus est, et quem adeo multipliciter offendimus? Montes cadite su­per nos: colles operite nos, actum est, perditi sumus!

 

4. Beatum te! fili, vere beatum! si hac die ab illis fueris sequestratus.

 

Cogita quanto tunc perfundetur gaudio cor tuum, si cum Dei electis resurgere merueris.

 

Gloriosus et exsultans, e sepulcri tenebris ut fulgur splendidissimum prodibis, intuens cum fiducia Crucem, quam mecum patienter portaveris.

 

Velox ut aquila, in occursum munificentissimi Remuneratoris advolabis.

 

Torrente voluptatis te jam potari credes ubi Regem caelestem in decore suo pro prima vice conspicies; ubi te angeli ad dexteram ejus statuent, dum e contra iniquos ad laevam detrudent.

 

5. Capies tunc, dilectissime, quam sapienter egeris, quod a lata criminum via in vita tua admodum strenue declinaveris, arctamque virtutum semitam diligentissime secutus fueris.

 

Exsultabis, jubilabis, de culta castitate, humilitate, poenitentia, dicens: O felices anni quibus fui humiliatus! felices dies quibus mala vidi!

 

Laetare anima mea! Propter haec in domum Domini modo ibimus.

 

O insensati peccatores, qui vitam meam dicebatis insaniam, et finem meum sine honore! Quid de voluptatibus, in quibus immergi amabatis, vobis hodie superest?

 

Erubescite nunc et confundimini: audite pudenda vestra in facie vestra: portate coram omnibus gentibus et populis ignominiam vestram.

 

Ego autem in Domino gaudebo, et in aeternum exsultabit anima mea in Deo Jesu meo.

 

6. O utinam, carissime, sors haec aliquando tua sit! erit utique si bene laboraveris, si fortiter bellaveris.

 

At certe, fili, nisi viceris nunc, non triumphabis tunc: nisi operatus fueris nunc, non remuneraberis tunc; nisi patienter tuleris nunc, certe non gaudebis tunc.

 

Vis autem ad certamen, laborem et patientiam te potenter excitare? Memorare frequenter haec novissima tua.

 

Profecto si serio cogites, quod omnia hominis crimina congregato orbi nude in judicio manifestabuntur, non ea perpetrabis quae tibi tunc confusionis et ruboris causa forent:

 

Aut si quid ejus modi commisisti, cito citius confiteberis sacerdoti: ne in delictis tuis moriaris, et a summo judice, non coram unico sacerdote, sed coram omnibus terrarum populis arguaris ac confundaris.

 

Certe si attente mediteris, quibus Ego laudibus electos meos tunc commendabo et extollam, quomodo centuplum accipient, quali gloria illustrabuntur; magno tu zelo accenderis ut idem bravium comprehendere merearis.

 

O potens incentivum, carissime! si fidelis servus fuero, amicus Dei vocabor; benedictus Patris caelestis ero, regnum cum Jesu possidebo.

 

7. Vere, fili, non sunt condignae passiones omnis virtutis et laboris ad hanc futuram gloriam.

 

Semina ergo patienter in lacrimis, sciens quia olim in exsultatione metes.

 

Disperge, da pauperibus, credens, quia vel poculum unum aquae frigidae datum, non perdet mercedem suam.

 

Humiliare libenter, dum hic vivis, attendens ad coronam auro purissimo splendidiorem, quam in judicio recipies.

 

Contemne ex corde vanas hujus saeculi divitias, honores et delicias respiciens, et salutans gaudium Domini tui in quod intrabis, thronum quem conscendes, et in aeternum occupabis.

 

Poenitentiam constanter age, intuens quod secundum multitudinem dolorum tuorum, consolationes Dei laetificabunt animam tuam.

 

8. O carissime! si haec omnia te non movent, si his prospectis, non dicis: actum est, non amplius haesitabo, non amplius manus conseram; utique pergo, crucem assumo, Jesum sequor, volo compati ut possim conregnare: si, inquam, spes mercedis te non trahit, saltem timor te vincat et domet.

 

Memento, quoniam, nisi a malo recesseris, pravas consuetudines dimiseris, et mandata observaveris, thesaurizas tibi iram in horrenda judicii die.

 

Tunc enim peccatorum capita absque misericordia conquassabo; vultum indignatione et furore accensum ad eos vertam; verba terroris et vindictae ad eos dirigam; illos longe a Me projiciam.

 

Dicam eis: Discedite a Me maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

 

9. Juste judex ultionis! qui ad eos qui Evangelio tuo non obediverint, et in peccatis suis mortui fuerint, terribilem hanc et justissimam sententiam diriges.

 

Tu qui novisti finem meum et resurrectionem meam, Deus judicii Domine! numquid ego unus de condemnatis istis ero?

 

O Deus terribilis, qui hodie pro me adhuc es Deus miserator et misericors, longanimis et multum misericors.

 

Emitte, quaeso, in cor meum sagittas terroris tui, confige, confige, obsecro, timore tuo carnes meas.

 

Fac ut a judiciis tuis nunc timeam, quatenus sic deinceps vivam ut iram tuam in novissimo die effugiam.

 

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 100-106.

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 160-169.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: