SAPIENTIA CHRISTIANA

 

A

 

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

 

TOMUS PRIMUS

 

CAPUT XXV

 

De vano mortis metu

 

1. Quamdiu eris in corpore, fili, peregrinaberis a Domino.

 

Quid proderit tibi diutius vivere, qui tam parum forsan emendaris? Quid proderit tibi longior vita, quae culpam magis augebit?

 

O dilecte! si formidolosum tibi videtur mori, forsan periculosius tibi erit diutius vivere.

 

2. Revera mortem horret non opinio, sed natura: at, fili, naturam ratione vince.

 

Tu qui times ne in medio dierum tuorum rapiaris; tu, qui cum fratribus tuis in terra hac usque ad tertiam et quartam generationem ipsorum manere cuperes: discute desiderium tuum, et vide utrum rectum sit, utrum prudens, utrum sapiens.

 

Mundus iste lacrimarum vallis est, omni miseriarum genere redundans.

 

Omnia, quae in eo sunt, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae sunt.

 

Quae inter tales amaritudines beatitudo? Quae inter tot pericula securitas?

 

Hoc in mundo, fili, nunquam satiaberis, etsi usque ad consummationem saeculi vixeris: sed semper sities, semper esuries et affligeris nec pacem invenies.

 

Hic quantumlibet fidelis sis et fortis, nescis tamen utrum a diabolo, carne et mundo contra te continuo armatis et bellantibus, aliquando non vinceris.

 

Quare igitur optas diu vivere? Quare velles sero, serius mori?

 

3. Multa bona forsan possides, et dicis: nollem adhuc exspoliari.

 

Sed, fili, quid sunt haec, si conferantur cum illis quae Ego diligentibus Me praeparavi, et quae post mortem habebis?

 

Thesauri tui ab aerugine et tinea consumuntur: quanticumque sint, non dicis, satis est: certe ampliores tibi cupis.

 

Sollicitus es, ne jam acquisitos perdas, ne fur veniat et auferat.

 

Si uteris ipsis, minuuntur, et doles: si non uteris, non prosunt. Et si hodie ab eis separari formidas, in senectute plus adhuc reformidabis.

 

Stultitia igitur est divitias istas, quae falsae sunt, nolle citius relinquere; et propter illas caelestes thesauros, qui post mortem dantur, renuere.

 

4. In bonis duco dies meos, inquis: Tempus est, ut modo sanus et robustus pinguedinem arridentis terrae ad modicum gustem.

 

Cum autem venerint anni illi de quibus scriptum est; amplius eorum labor et dolor, libenter mundum relinquam.

 

Fili, ad quid venisti in mundum? Procul dubio ut Deo servias, non ut de terra luxurieris.

 

Et tu similis esse vis jumentis insipientibus, quae nihil nisi terrena sapiunt?

 

Nonne peregrinus es in mundo, ad patriam caelestem vocatus? Et tu libenter in exsilio velles manere, et in aeternum, si fieri posset, a caelo exsulare?

 

O animalis homo qui tuam praeclaram hereditatem dedignaris! non permanebit Spiritus meus in te, quia caro es.

 

Dicis enim in corde tuo: Manducemus et bibamus, delectemur. Haec vera beatitudo est.

 

Verumtamen nec divitiae, nec honores, nec deliciae hujus mundi te felicem efficient. Et si experimento illud nondum scis, scies in posterum, et dices: Vere omnia haec vanitas.

 

Non enim satiabitur homo nisi cum apparuerit ei gloria Dei.

 

5. Sed addis: de iis non sum, qui terrena amant. Temporalibus sobrie utor, et libenter ea relinquerem.

 

Verum peccavi nimis in vita mea: vellem Deo satisfacere, vellem peccata mea in hac vita punire ut a Deo non puniantur in altera.

 

Dixit enim Dominus: nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

 

Utique, fili, necesse est ut peccata tua per verae contritionis et confessionis poeniten­tiam in hac vita deleri cures: alioquin in futuro saeculo tibi non remittentur.

 

Hoc autem longas temporis moras non requirit. Compungere, vade ad Ananiam: et statim mundaberis.

 

Iterum: revera necesse est, ut, si tibi tempus a Deo concedatur, etiam per poenitentiae opera justitiae divinae satisfacere studeas.

 

Verum si te Dominus voluerit assumere, si placuerit ipsi ut vitam hanc relinquas: Scito, fili, quod nullum poenitentiae opus praestantius facere poteris, quam ejus voluntatem exsequi, ipsiusque beneplacitum liben­ter amplecti.

 

Si hanc erga Deum caritatem habueris et resignationem, certe multitudinem poenarum, quae tua peccata merentur, operient; vel saltem magnae poenitentiae aequivalebunt.

 

Deinde, fili, non ignoras, quod praeparationem cordis tui ad jejunia et castigationes audivit auris Dei.

 

Ne igitur sis sollicitus: sed confide, quod sic moriendo, multo acceptior in conspectu Domini apparebis, quam si in hac vita per longas adhuc tribulationes et mortificationes pertransiisses.

 

6. Fili, ardes ad poenitentiae expiationes. In hoc te laudo.

 

Verumtamen si adhuc diutius viveres, sicque per multa poenitentiae opera Deo plus satisfacere, te magis sanctificare, meritaque nova congregare posses:

 

Nonne novis etiam peccatis Deum offenderes, teipsum magis gravares; quinimo forsan aliquando per peccatum mortale Dei amicitiam, animaeque tuae salutem omnino perderes?

 

Omnibus ergo perspectis, sit haec conclusio finalis: bonum, imo melius; quin etiam optimum est dissolvi et esse cum Christo.

 

Dic igitur: heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! mihi vivere Christus est et mori lucrum.

 

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 96-100.

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 153-159.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: