SAPIENTIA CHRISTIANA

 

A

 

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

 

TOMUS PRIMUS

 

CAPUT XXIV

 

De morte

 

1. Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Non tamen dixit: non videbo mortem.

 

Etsi enim fide careat, saltem negare nequit id, quod carnalibus suis oculis intuetur: scilicet neminem in mundo esse, qui semper vivat.

 

Sed cum corruptus sit et abominabilis factus in desideriis suis, cum in impio sordium suarum coeno pacem habere velit, amaram mortis cogitationem longe a se facere conatur.

 

Dormiat, fili, dormiat scelestus ille, dicat, pax: sed brevi veniet, quam reformidat, turbatio, veniet finis ejus; et Ego in interitu ejus disperdam illum, et scabellum pedum meorum ponam.

 

Et cum iniqua ejus desideria morte resecta perierint, vermem hereditabit non moriturum, ignemque inextinguibilem sortietur.

 

2. Tu autem, dilectissime, sapiens esto: et cum scias statutum esse omnibus hominibus semel mori, cum videas omnes homi­nes per mortis januam hucusque transivisse et quotidie transire, dic intra te:

 

Certissime moriar, ineluctabiliter moriar: ergo domui meae disponere debeo. Hoc vere necessarium, hoc unum necessarium.

 

3. Fili mi, si, sicut absque ullo dubio scis te esse moriturum, ita absque dubio famem horrendam brevi superventuram nosceres, quid faceres?

 

Nonne adeo stultus fores, ut repellens a te, tanquam amaram et tristem, calamitatis imminentis cogitationem, de colligendis et reservandis fructibus nequidem curares: sed dissipares eos, sed venderes; ut usque ad praedictum famis tempus luxuriose et hilariter viveres?

 

Iterum: si te videres morbo quodam lento correptum, et tam certo scires te ab illo perimendum fore, nisi congruis remediis utereris, quam certo scis te aliquando a morte esse praeoccupandum;

 

Nonne adeo insanus esses, ut ne attentione quidem ad morbum data, remedia necessaria et nocivorum ciborum abstinentiam praetermitteres?

 

Certe e contra maxima cura ac sollicitudine et famis calamitatem, et funestum morbi effectum praevenires, dicens:

 

O! qualis dolor mihi erit, ubi fames advenerit, si necessariam frugum copiam non seposuero! Qualis desolatio, ubi videro mor­bum prae negligentia mea incurabilem et mortalem fuisse effectum!

 

4. At crede Mihi, carissime: longe amarior erit dolor tuus, longe profundior desolatio tua cum mors adveniet, si domui tuae, id est animae tuae non disposueris.

 

Audi, audi quas tunc eructabis lamentationes. Heu mihi! inquies: non ambulavi dum lucem habebam, et ecce jam venit nox in qua non possum amplius operari.

 

Vae mihi! tot annis converti et agere poenitentiam potui; et ecce scelera mea adhuc cuncta mecum sunt ac mecum in pulvere dormient.

 

Heu mihi! toties vocavit me Dominus, toties me ad salutem operandam provocavit; et ecce non amplius misericordia ejus praeveniet me, quinimo jam in interitu meo ridet et subsannat me Justus Judex.

 

Vae mihi! non declinavi a malo, non feci bonum; et ecce jam appendar in statera, et inveniar minus habens.

 

Heu mihi! mortalem vitam unice dilexi; et ecce deficit: de aeterna non curavi, et ecce incipit.

 

Vae mihi! in terrenis totam spem, totum affectum posui; et ecce fugiunt: de inferno et caelo cogitare nolui; istud autem mihi clauditur, ille ineluctabiliter mihi patet.

 

Valete res, valete spes, valete amici, vale terra et omnia ejus, vale corpus: tibi solum superest sepulcrum, usque dum resurgens mecum tandem in inferno sepeliaris, ubi fletus, ubi stridor dentium aeternus erit.

 

O si sapuissem! o si novissima haec praevidissem! Audite caeli, audi terra, flectite Deum: Audi Domine et adhuc miserere: sine me adhuc paululum ut plangam, ut confitear, ut poenitentiam agam, ut veniam consequar.

 

5. Sed aures Domini non fient amplius intendentes in vocem deprecationis tuae.

 

Sero nimis de profundis miseriae tuae clamabis, in iniquitate tua corrues et descendes in profundum abyssi.

 

Deus enim qui ultionum Dominus est, Deus ultionum dicet: Finis super te, finis super te: veni et judicabo te juxta vias tuas, et reddam tibi juxta opera tua.

 

Vide, fili mi, vide quantus in te tremor sit futurus quando mortis hora tibi superveniet, si tu prius domui tuae non disposueris.

 

O si nondum disposuisti, quid adhuc moraris? Hodie vivis, at nescis si diem crastinum habebis.

 

Forsan, forsan hac nocte animam tuam Deus a te repetet: quid moraris, carissime, quid moraris?

 

6. Dic Mihi: si angelus e caelo missus tibi appareret, diceretque: Adhuc quadraginta dies, et morieris; et quidem nisi poenitentiam egeris, morte peccatorum pessima morieris.

 

En sanus es, en tempus adhuc habes: gratia tibi a Deo offertur: noli ergo ultimos istos dies, quos immensa Dei clementia tibi concedit, per negligentiam perdere.

 

Quid tunc faceres, carissime? Nonne terribili nuntio commotus, statim et absque mora crimen relinqueres, ad luctum convertereris, ad sacerdotem procederes, et in cilicio, in jejunio, in castigatione poeniten­tiam ageres?

 

Prudenter quidem, fili: sed audi me; si quod dixi tibi contingeret; si angelus tibi mortem tuam post quadraginta dies eventuram nuntiaret; saltem certus fores istos dies tibi superesse: sicque conversionem tuam adhuc posses procrastinare.

 

Certe tamen, non procrastinares, fili. Quanto minus igitur differre debes, cum nullum diem habeas securum, sed scias e contra scriptum esse, et quidem videas quotidie contingere quod hora qua non putatur, Filius hominis veniat.

 

7. Vide, dilecte, quam merito dictum sit: Semper estote parati.

 

Attende, fili, ad verba. Non dicitur, praeparate vos; sed, estote parati: quia neque cras, neque hodie tibi certo conceditur; et ne de momento quidem quo ista legis, securus eris, nisi cum illud effluxerit.

 

Conclude ergo, quam stultum, quam insanum sit tardare ad Dominum converti, et differre de die in diem.

 

Dilecte mi! tu Mihi carissimus es, salutem tuam vehementer sitio, perditionem tuam supramodum reformido.

 

Absit ut imparatus moriaris: absit ut in pessimam peccatorum mortem incidas.

 

Eheu Me, fili mi! si hoc tibi contingeret, lugerem quidem super te: at inaniter. Nulla enim redemptio ultra tibi superesset.

 

Fac igitur nunc, fac sine ulla dilatione ea quae moriens facta fuisse voles.

 

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 92-96.

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 145-152.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: