SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XX
De fidei Symbolo

1. Dixi tibi, dilecte: qui non crediderit condemnabitur.

Corde igitur ad justitiam credas absque dubio et tergiversatione, quaecumque Ego tibi per Ecclesiam credenda propono, necessarium est.

Sed nec hoc adhuc sufficit. Oportet praeterea ut eorum quae in mente credis, confessionem ore ad salutem facias, fidem tuam hominibus manifestans, et ostendens te de numero credentium esse.

Vere, fili, non confitebor Ego coram Patre meo qui in caelis est, nisi illum qui Me coram hominibus confessus fuerit.

2. Scis, carissime, eunuchum quemdam fuisse olim a Philippo conversum.

Hunc autem Philippus ad sacrum baptismi lavacrum non admisit priusquam fidem susceptam ore fuisset confessus, firmiter asserens quod crederet.

Vides quanta sit confessionis hujus necessitas. Profecto de praecipuis christianorum obligationibus una haec est, vix non omnium prima.

3. Mirum igitur non debet esse tibi, dilecte, quod apostoli mei, cum christianam religionem praedicarent, brevem quamdam fidei formulam adeo sollicite ediderint, et credentibus frequenter usurpandam tradiderint.

Iterum nec mirum tibi esse debet quod formula haec, quam, symbolum vocarunt, ab omnibus cujuscumque aevi christianis cognita et scita, ad te usque, usu plus adhuc quam scripto, integra pervenerit.

O pretiosam tibi, dilectissime, a patribus relictam hereditatem! o venerandum tot saeculorum fidei testimonium!

4. En, dicere potes, en sancta verba, quae primi fidei nostrae praedicatores edidere!

En ea quae sancti patres cum firmissima fide et intima pietate toties recitaverunt!

En ea quae tot martyrum millia coram tyrannis ac persecutoribus adeo fortiter confessi sunt! en fidei eorum symbolum.

5. O fili! si christianae religionis verus sis amator, quam dulce tibi debet esse, breve hoc praecipuorum fidei dogmatum compendium habere!

Quam jucundum scire et videre, quod eadem credas, quae ab initio credita sunt: quod sis beatae illius societatis membrum, quae haec adeo fideliter credidit!

Quod ad corpus Ecclesiae, sicut antiquissimae, ita et usque ad consummationem saeculi permansurae pertineas:

Quod familiae tot fidelium justorum sis annumeratus; quod sis tot sanctorum frater.

Ergone stimulandus eris, fili, ut frequenter et pie sacram formulam, fidei symbolum recites?

Utique saltem mane et vespere, juxta laudabilem verorum christianorum praxim recitabis illud.

Sed attente et devote illud profer. Concordent cor, et labia: ita ut dum quemlibet articulum pronuntias, illius fidem in te renoves.

6. Fili, credas, speres, ames oportet, si vis venire post Me, et aliquando regnum meum possidere.

Sit ergo symbolum, frequens animi tui meditatio, orisque delectatio.

Quid enim fidem plus augere valet, quam firmissima ejusdem fundamenta, quae symbolum exhibet, frequenter memorari?

Quid spem magis confirmare, quam gratiam et gloriam quam symbolum promittit, in mentem saepissime revocare?

Quid caritatem potest efficacius accendere, quam mirabilia a Me pro salute hominum facta, quae in symbolo enarrantur, devote recogitare?

7. Thesaurus vere magnus est, symbolum fidei nostrae. Gratias igitur Tibi, optime Domine, qui per tot saeculorum generationes illud mihi transmittere dignatus es.

Tantas divitias habebam, et ego nesciebam: verum cognito talento hoc, idem Tibi cum usuris reddere satagam.

O Deus meus! dulcia deinceps erunt eloquia haec faucibus meis super mel ori meo.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 78-81.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 121-126.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: